BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Guillelmus de Morbecca

ca. 1215 - ca. 1286

 

Aristotelis Metaphysica

 

Liber XII (Λ)

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

Pal.lat.1031, fol. 112r   col. 2

 

 

 

 

 

et intelligentia eius quod intelligitur una.

Adhuc autem restat dubitatio, si compositum est quod intelligitur; transmutabitur enim in partibus totius. Aut indivisibile omne quod non habet materiam, ut humanus intellectus. Aut quod quidem compositorum, habet in aliquo tempore; non enim habet ipsum bene in hoc aut in hoc, sed in toto quodam quod optimum, ens aliud aliquid. Sic autem habet ipsa sui ipsius intelligentia toto eterno.

[10] Perscrutandum autem est qualiter habet totius natura bonum et optimum, utrum separatum quid et ipsum secundum se, aut ordinem. Aut utroque modo sicut exercitus? Et enim in ordine ipsum bene et dux exercitus, et magis iste; non enim iste propter ordinem sed ille propter hunc est. Omnia vero coordinata sunt aliqualiter, sed non similiter, et natatilia et volatilia et plante; et non sic se habent ut non sit alteri ad alterum nichil, sed est aliquid. Ad unum quidem enim omnia coordinata sunt. Sed quemadmodum in domo liberis non licet quod contingit facere, sed omnia aut plurima ordinata sunt, servis vero et bestiis parvum quod ad commune, multum vero quod contingit; tale namque cuiusque principium ipsorum natura est. Dico autem puta ad discerni quidem necesse omnibus venire, et alia sic sunt quibus communicant omnia ad totum.

Quecumque vero impossibilia accidunt aut absurda aliter dicentibus, et qualia gratiosius dicentes, et in quibus minime dubitationes, oportet non latere. Omnes enim ex contrariis faciunt omnia. Neque autem quod omnia nec quod ex contrariis recte, nec in quibuscumque contraria existunt, quomodo ex contrariis erunt, non dicunt; impassibilia namque sunt contraria ad invicem. Nobis autem solvitur hoc rationabiliter eo quod tertium aliquid sit. Alii vero alterum contrariorum materiam faciunt, quemadmodum qui inequale equali aut uni multa. Solvitur autem et hoc eodem modo;