BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gervasius Tilleberiensis

ca. 1160 - 1234/1235

 

Otia imperialia

 

Primi libri decisio

 

________________________________________________________________

 

 

 

V. De sole et luna et stellis et signis (Nc)

 

QUarto die ornamentum fecit in firmamento stellas minores in ethere. planetas ut ait Fulgentius. Stellam vero 1) magorum in aere creatam dicit. 2) mobilem et terre magis vicinam. Primo tamen in motu non erat.

Dicunt plerique stellam magorum tunc creatam cum magis apparuit completoque suo ministerio in nihilum venisse sicut de columba dogmatizant quam ex corpore aereo sumptam in idem dicunt rediisse. sicut et angelica corpora in usu habere proponunt.

Unde Origenes 3) in sermone de purificatione. Par turturum et duo pulli columbarum non fuerunt 4) tales quales oculis carnis adspicimus. sed qualis Spiritus Sanctus est qui in specie columbe descendit.

Non erant iste volucres ut ille que per aerem volitant 5) sed divinum quiddam et humana contemplatione angustius. Sub specie columbe ac turturis apparebat. ut non talibus victimis qualibus alii homines ille Dei filius honoraretur qui pro toto mundo nascebatur Sed ut dispensatio eius nova. ita novas quoque haberet et ostias secundum 6) voluntatem Dei omnipotentis in Christo Jesu.

Sunt tamen qui dicunt stellam magorum suo completo ministerio in puteum cecidisse Bethleemiticum et illic eam intro videri auctumant.

Ut autem cepta prosequar fecit Deus solem quasi solum lucentem. quia nullum cum eo lucet. Vel antonomastice quia lucidior est ceteris. Et lunam quasi luminum unam primam scilicet et nobis proximorem. 7)

Unde vocantur hec duo luminaria magna non /f.5vb solum pro quantitate luminis sed etiam 8) corporis.

Sol enim dicitur octies maior quam terra et luna maior terra perample. 9) quamvis Marcianus dicat lunam septies minorem terra proportione circuli.

Sidera quoque Deus infixit firmamento ut lucerent cum luna per noctem. ad operandum. ad gradiendum 10) ad navigandum. maxime quod in desertis Ethiopie propter nimium solis ardorem terra admodum pulverisatur et modico ventorum impulsu inventa viatorum vestigia complanantur Sed et quedam bestie nocte venantur. nocte pascuntur. et nocte magis in visu acuuntur et luce diei; caligine obducuntur.

Sunt autem sol et luna et sidera posita non tantum ad decorem sed et ad signa et tempora et dies et annos signa quippe sunt serenitatis 11) et tempestatis. secundum illud. Mane rubens 12) celum notat imbres. sero serenum.

Signa quoque sunt corporalium incrementorum aut decrementorum. 13) Unde in mari fiunt per certas lunationes. estuationes fluxus et refluxus inundationes. Ut in mari Britannico apertius apparet.

Fiunt quoque tam in animantibus quam in arboribus medullarum repletiones aut exinanitiones Sed et distinctiones 14) facta plenilunii animalia 15) si occidantur cocta crescunt frusta aut decrescunt. lignaque aut citius aut tardius putrescunt. silvaque cedua cito recrescit aut deficit.

Unde egregius ille versificator et philosophus

Luna quibus vicina meat terrena marina.

legibus exagitat imperiosa suis;

Porro quod ad motum siderum ventus vel facta 16) disponantur fides catholica non admittit cum hoc magis antiquitatum redolere videatur errorem quo suadetur omnia esse in Deo et marmone 17) ut ait Iosefus /f.6ra de triplici Secta Iudeorum

Sunt quoque a sole et luna signa XII. que maiora dicuntur ad distantiam 18) minorum que ad discernenda tempora in sideribus minoribus signavit antiquitas.

Sane tempora cum mundo ceperunt. sed a sole et luna IIII. temporum 19) ceperunt distinctiones sol enim descendens ad Capricornum solstitium facit yemale ascendens ad Cancrum estivale 20) inter utrumque pari ab utroque distantia; facit equinoctia.

Sed et dies naturalis XXIIII. oris concluditur. dies vero 21) usualis vel artificialis. XII. horis terminatur et ex ascensu vel descensu solis nunc pluribus nunc paucioribus compaginatur.

Humores quoque horis certis 22) dominari et magis magisque 23) incendi fisica docet. 24) ascensum solis et descensum. complexionibus 25) corporum contribuentes. 26)

Unde asserunt a tertia hora diei usque ad horam nonam coleram 27) dominari. ab hora nona diei usque ad tertiam horam noctis melancoliam. Ab hora tertia noctis usque ad horam nonam noctis flegma. ab hora illa usque ad horam tertiam diei. sanguinem. Graviusque a quolibet humorum affligitur paciens quando humor illius ore dominatur.

 

________________

 

1)

vero om. L 

2)

dicit Fulgentius L 

3)

Origines N (N corrig. suppunct. i) 

4)

fuerunt Nc 

5)

volitant Nc 

6)

secundum Nc 

7)

primam sibi proximiorem et nobis L 

8)

sed et L 

9)

perampla L 

10)

et ad L 

11)

serenitatis sunt L 

12)

rubans N 

13)

vel detrimentorum N 

14)

Sic distinctione facta L 

15)

alia L 

16)

sata L 

17)

marmore L 

18)

instantiam L 

19)

IIII. temporum om. L 

20)

ascendens ... estivale Nc 

21)

dies vero Nc; dies autem L 

22)

certis horis L 

23)

magisque om. L 

24)

physici docent L 

25)

complesionibus N 

26)

tribuentes L 

27)

(gr. chole); calorem L