BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gervasius Tilleberiensis

ca. 1160 - 1234/1235

 

Otia imperialia

 

Primi libri decisio

 

________________________________________________________________

 

 

 

VI. Quot modis annus distinguitur (Nc)

 

Discrevit Deus tempora per dies ut diximus et annos. voluitque ad omnia sidera annum pertinere dum diversis spaciis annos distinxit nunc breves nunc prolixos. sideribus contribuens.

Dicitur autem annus ab am quod est circum. quia in se revolvitur. Hinc est quod antiquiores ante usum literarum; annum sub specie serpentis figurabant cuius cauda ad os revolvabatur sicut Ianum bifrontem pingimus quia capud incipientis 1) anni et finem deficientis 2) respicit. est ergo annus circumvolutio siderum. et hic

nunc lunaris constans ex CCC. quinquaginta quatuor diebus

nunc solaris 3) constans ex CCC.LXV. et quadrante. scilicet VI. horis.

Nunc bisextilis 4) constans ex CCC.LXVI. diebus

nunc embolismatis id est superexcrescens qui trecentos. LXXX. dies exce/f.6rbdit habens XIII. lunationes.

Nunc annus magnus 5) qui planetis omnibus. ad sua loca creationis reversis completur. 6) quod fit demum post quingentos XXX. annos.

Nunc annus mundanus qui completur omnibus stellis ad sua loca primitiva 7) reversis proficit 8) quod fit ut ait Iosefus demum post V. milia annorum.

Constant autem anni lunares et solares ex mensibus lunaribus et solaribus. lunares infra tricennarium plerumque 9) reperiuntur. ultra vero non. solares plures hunc numerum excedunt. solares semper constant ex CCC.LXV. diebus nisi sit annus bisextilis. lunaris annus nunc 10) est XII. lunationum qui dicitur communis quia frequentior est et tunc habet CCC.L.IIII. dies. Nunc XIII. et tunc habet dies CCC.LXXX.IIII. Si vero fuerit bisextilis 11) augetur uno die. Sunt ergo lunares solaribus breviores XI. diebus unde in visione Danielis. LXX. ebdomade annorum solarium faciunt annos CCCC.LXXV. lunarium vero CCCC. nonaginta qui fluxerunt ab impetratione Neemie 12) ut narrat Esdras usque ad XVII. annum Tiberii.

Sed et annus solaris a Ianuario incipit secundum Romanos. ex traditione Nume Pompilii. quia tunc incipit sol ascendere post solstitium 13) yemale.

Arabes incipiunt a solstitio estivo Ebrei Martio 14) quia tunc mundus conditus legitur. In Aprili ceremoniali differunt a nobis in temporali conveniunt nobiscum.

Enimvero preter annum naturalem qui incipit a quolibet instanti Iudei tres annos distingunt.

Usualem qui a Ianuario incipit et hunc nobiscum communem habent in contractibus et negotiis suis agendis.

Habent et annum legitimum quo utuntur in legitimis que agunt et distingitur 15) per lunationes cuius est Aprilis lunatio prima habent et annum emergentem quem in memoriam liberationis sue computant ab exitu de Egipto. sicut Greci a prima olimpiade. Romani /f.6va urbe condita Christiani ab incarnatione Domini.

Capta siquidem Troia Greci ad gloriam victorie sue ceperunt computare annos olimpiadis hoc est quadriennium a capta Troia Sic etiam ab urbe Romani 16) condita annos computant. Greci quoque olimpiades Romani indictiones Iudei hebdomadas annorum computant.

Sane ab anno dicitur annuum pasca et annotinum Annuum pascha quod celebratur singulis annis die dominica. non tamen semper concurrit Lunatio paschalis cum die dominica. Annotinum pascha dicimus ubicumque XIIII. luna concurrit. 17) Unde in quibusdam ecclesiis quamvis non concurrat cum die dominica cantatur. Resurrexi cum toto pascali officio.

Porro lunam factam dicunt in plenilunio ex eo quod in alia translatione dicitur luminare 18) minus in incoatione noctis. In principio enim noctis non oritur nisi pansilenos hoc est rotunda vel tota a pan quod est totum et siline 19) quod est luna. luna enim secundum sui augmentum nomina variat. In neomenia. hoc est novilunio dicitur neonides in maiori incremento diaconios. 20) In circulo perfectiore 21) anphiteatros. 22) in plenilunio. pansilenos.

Ex his perpenditur quod mane factus est sol. in oriente. et 23) vespere similiter in oriente luna. Vel ut alii putant in mane simul facta sunt. sol in oriente et luna in occidente sicque occidente 24) sole luna sub terra rediit in orientem.

 

________________

 

1)

figurabant ... incipientis Nc 

2)

defficientis N 

3)

diebus nunc solaris Nc 

4)

bissextilis N 

5)

magnus Nc 

6)

complentur N 

7)

primativa N 

8)

proficit om. L 

9)

lunares plerumque L 

10)

nunc om. L 

11)

bixestilis N 

12)

Neemie Nc 

13)

solstionum N 

14)

a Martio L 

15)

distinguunt L 

16)

etiam Romani L 

17)

non ... luna concurrit. Nc; Nc circumscribit (pa / sca) marginaliam veterem scolastica 

18)

Lunare L 

19)

perfectione L 

20)

altern. var. diacomos N 

21)

perfectione L 

22)

amphikyrtos L 

23)

et in L 

24)

sicque occidente Nc (haplogr.)