B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Gregorius IX
ca. 1160 - 1241
     
   



D e c r e t a l i u m
G r e g o r i i   p a p a e   I X
c o m p i l a t i o n i s
l i b e r   I


T i t u l u s   X L .
De his, quae vi metusve causa fiunt.


_______________________________________________


Capitulum I.
Si quis timore mortis, postea ratum non habens, religionem profitetur, exire, et matrimonium contrahere potest; secus si a principio vel ex post facto libere consensisset.

Alexander III. Oscensi Episcopo, et Priori sanctae Mariae Caesaraugustanae.

Perlatum est ad audientiam nostram, quod, quum quidam vir nobilis et potens Atorelia nomine M. uxorem suam suspectam haberet, milites sui, eius praecepto eam ad quandam silvam ducentes, evaginato gladio occidere voluerunt; sed tandem pietate ducti sub tali conditione pepercerunt eidem, quod in monasterio de Colobris habitum susciperet monachalem. +Quo audito maritus eius, quia reservata erat ad vitam, grave plurimum tulit, sed tamen postmodum acquievit. Sicque factum est, quod duos episcopos Caesaraugustanum et Turiasonensem, ut eam benedicerent et illi velum imponerent, ad monasterium ipsum adduxit. Episcopi vero rem ignorantes, missi a viro, ut ei velum imponerent, et, quia iuvenis erat, et filium parvulum habebat, mutationem vitae suae suspectam habentes, seorsum convenerunt eandem, quae utique ipsis rem per ordinem patefaciens, quod mortis timore et non bono animo monasterium intrabat, proposuit, et quod inde, quandocunque posset, exiret, nihilominus adiecit. Sed tunc episcopis de morte ipsius timentibus, et, quod ab ea audierant propalare nolentibus, alter episcoporum Turiasonensis scilicet, ut viri illius tyrannidi satisfacere videretur, mulieri velum imponere simulavit, tandem autem viro de medio sublato, praedicta mulier de monasterio exiens, alium maritum accepit, quos Calaguritanensis episcopus ad instantiam sororum vinculo excommunicationis adstrinxit, +et totam terram eius interdixit, ignorans penitus, quomodo res processisset, quam utique sententiam venerabilis frater noster Tarraconensis archiepiscopus postmodum confirmavit. Nos igitur de prudentia et honestate vestra confidentes, causam ipsam experientiae vestrae duximus committendam, et fine debito terminandam. Ideoque discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus praedictam mulierem et virum, recepto sacramento, quod vestro debeant stare mandato, ab excommunicationis vinculo absolvatis; deinde tam mulierem, quam priorissam et moniales praescripti monasterii ante vestram praesentiam convocantes, causam diligentissime audiatis, et fine canonico terminetis. Quod si legitime probatum fuerit, non timore mortis praedictam mulierem religionem intrasse, aut quod fecit postmodum ratum habuisse, ipsam ad monasterium redire, et habitum depositum reassumere censura ecclesiastica compellatis. [Dat. Beneventi].

Capitulum II.
Qui per metum amissionis patrimonii suo beneficio renunciat illud repetere potest.

Idem Episcopo Vigorniensi.

Abbas sancti Cadmundi, a quo R. praesentium lator patrimonium suum tenere dignoscitur, milites suos et burgenses ad domum eius, sicut accepimus, destinavit, qui eum a domo et universa possessione sua expellerent, nisi ecclesiam suam penitus abiuraret. Quod quum idem R. tali modo coactus fecisset, abbas alii concessit supradictam ecclesiam. Unde, quia quae metu et vi fiunt de iure debent in irritum revocari, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus praedicto R., [si ita constiterit], cum integritate restituas universa.

Capitulum III.
Qui terrore laicorum electioni de se factae renunciat, si renunciatio iuramento vel fide firmata non sit, regimini, ad quod electus erat, praefici poterit.

Clemens III.

Ad aures nostras te significante pervenit, quod electus quidam in plebanum cuiusdam ecclesiae, quae ad tuam dispositionem pertinet, ad terrorem laicorum renunciavit electioni, quae de ipso fuerat a clericis, uno excepto, unanimiter celebrata; +is autem, qui dissensit, ante electionem ad sedem apostolicam appellationis vocem emisit. Ideoque consulere voluisti, si renunciatio facta ad terrorem laicorum impediat, quo minus ad regimen praedictae ecclesiae is, qui fuerit prius electus, possit assumi, et si eius appellatio valeat, qui, non electurum iuravit, et ne alii eligerent, appellavit. Tuae igitur discretioni literis praesentibus innotescat, quod renunciatio facta ad terrorem laicorum, nisi forte iuramento vel fide interposita sit confirmata, non impedit, quo minus is, qui renunciavit ecclesiae, ad cuius regimen prius erat electus, praeficiatur eidem. Pro contradictione autem vel appellatione eius, qui se non electurum publice confessus est iurasse non est electio ab aliis celebrata canonice irritanda. [Super eo etc. (cf. c. 12. de elect. I. 6.)]

Capitulum IV.
Qui per metum, qui cadere potuit in constantem virum, beneficio suo renunciare iuravit, et renunciavit, illud repetere poterit.

Innocentius III. Decano et Subdiacono Linconensibus.

Ad audientiam nostram dilecto filio magistro de Chevell. significante pervenit, quod, quum ecclesiam de Chevell. auctoritate sedis apostolicae canonice fuisset adeptus, et aliquamdiu pacifice possedisset, gravissimo tandem metu regis, quod eam resignaret iurare coactus, eam in eorum, ad quos pertinebat, manibus resignavit. Quia vero quae vi metusve causa fiunt carere debent robore firmitatis, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si eundem magistrum ad resignationem faciendam constiterit vobis per talem metum fuisse coactum, qui potuerit et debuerit cadere in virum constantem, non obstante iuramento praedicto, quo non ad repetendum, sed ad resignandum solummodo tenebatur, praefatam ecclesiam ei per censuram ecclesiasticam sublato cuiuslibet appellationis obstaculo restitui faciatis. [Nullis literis etc. Dat. Lat. Non. Febr. 1200.]

Capitulum V.
Excommunicatus non est qui absolute coactus excommunicato communicat; secus si coactio fuit conditionalis.

Idem Vidronensi Archiepiscopo.

Sacris est canonibus (Et infra:) Distinguimus autem utrum is, qui communicat excommunicatis invitus, sit per coactionem adstrictus aut per metum inductus. In primo siquidem casu talem non credimus excommunicatione teneri, quum magis pati, quam agere convincatur. In secundo vero licet metus attenuet culpam, quia tamen non eam prorsus excludit, quum pro nullo metu debeat quis mortale peccatum incurrere, talem excommunicationis labe credimus inquinari. [Licet autem etc. (cf. c. 38. de sent. exc. V. 39.)]

Capitulum VI.
Metum passo non subvenitur, si non fuit talis, qui cadere potuit in constantem virum.

Idem Marsiliensi et Agathensi Episcopis.

Quum dilectus filius +[abbas de Floreia nuper ad nostram praesentiam accessisset, nobis exposuit diligenter, et hoc ipsum abbatis Insularum et aliorum quorundam literae continebant, quod in insulis Arearum fratres Cistercienses quondum fuerant commorati; sed eis in captivitatem paganorum deductis, quoniam locus mari erat vicinus, illuc se quidam regulares canonici transtulerunt, qui, licet iam per annos triginta canonicorum regularium habitum portavissent, opera tamen contraria regularibus faciebant; sed ad se Domino inspirante reversi, monasticum ordinem ibidem plantari volebant secundum Cisterciensium instituta. Quod etiam dioecesanus episcopus affectabat. Unde nos ad abbatis ipsius instantiam venerabili fratri nostro Arelatensi archiepiscopo dedimus in mandatis, ut, si dioecesani episcopi et eorundem fratrum in id ipsum desideria convenirent, Cistercienses monachos institueret in insula memorata, facturus de canonicis quod crederet expedire secundum canonicam honestatem. His igitur literis impetratis, idem abbas de Floreia reversus ad propria, prius, quam eas ad dictum archiepiscopum detulisset, cum venerabili fratri nostro Tolonensi episcopo ad locum memoratum accessit, et omnium fratrum ibidem manentium in tantum obtinuerunt assensum pariter et favorem, quod abbas insularum claves domus et se ipsum in manibus alterius abbatis tradidit, professione facta cum quibusdam ex canonicis de Cisterciensi ordine in posterum observando. Quod et quidam canonicorum in manibus eiusdem abbatis de Floreia sacramento praestito firmaverunt, osculo dato eidem, quod usque in finem in eodem ordine permanerent; aliis promittentibus per iuratoriam cautionem, quod per se vel alios contra factum istud de cetero non venirent; iurantibus reliquis quod super provisione sua starent arbitrio episcopi memorati, et nobilis viri G. de Fossa Sacristae, qui aberat, assensu probato per testes. Quod postmodum rediens est confessus. Consequenter vero idem episcopus et abbas de Floreia dicto archiepiscopo Arelatensi per suas literas intimarunt, quod dioecesanus episcopus et canonici memorati translationem Cisterciensium fratrum illuc fieri unanimiter appetebant, quod acceptans archiepiscopus memoratus, factum eorum auctoritate, qua fungebatur, apostolica confirmavit, vices suas eis in hac parte committens, ut quae bene inceperant de instituendo ibi ordine Cisterciensi, vice ipsius perducerent ad effectum. Cuius mandatis parentes humiliter et devote, quae ipsis iniuncta fuerant curaverunt ducere ad effectum, dantes generali Cisterciensi capitulo in mandatis, ut in praedicto loco suum ordinem instituere procurarent. Petebatur itaque pro iam dicto abbate de Floreia translationem factam ratam a nobis haberi, et auctoritate sedis apostolicae confirmari, transgressores etiam et contradictores omnes, qui contra vota et iuramenta praestita nitebantur quod ab iis factum fuerat impedire, canonica poena percelli. Ceterum F. Sacrista, P. Warardi, et P. Guil. coram venerabili fratre nostro P. Portuensi episcopo, quem ipsis et parti alteri dedimus auditorem, processum negotii aliter proponebant. Quum enim praedicto Arelatensi archiepiscopo causa fuerit a nobis sub forma, quam praemisimus, delegata, praefatus, abbas accedens ad locum cum episcopo Tolonensi prius, quam literas nostras archiepiscopo praesentasset, qui iuxta tenorem ipsarum de singulis debebat inquirere diligenter, motu proprio cum socia multitudine insulam occupavit, constanter affirmans, quod eis volentibus vel nolentibus locus idem pure ac simpliciter a nobis sibi fuerat assignatus. Quumque se in his gravari sentirent, abbate ipsorum eis omne auxilium denegante, qui contra quosdam de canonicis odium dicebatur et ingratitudinem concepisse, (unde in ipsorum dispendium super munitione armatos ponere non expavit, amota inde scala, ne facultas esset canonicis ascendendi) sedem apostolicam appellarunt. Sed dicti abbates nihilo minus ab incepta violentia desistentes, quum quosdam ex ipsis non possent corrumpere pecuniae sponsione, quod super his starent mandatis episcopi Tolonensis, per violentiam cogere voluerunt. Quum autem nec quindecim dierum possent inducias obtinere, quas quidam ex ipsis ad deliberandum plenarie postularant, iurare compulsi fuerunt mandato dicti episcopi et G. de Fossa laici, qui eis arduae rupis praecipitium fuerat comminatus, se super praemissis quaestionibus parituros. Alii promiserunt in manu abbatis, probatione sibi annua reservata, quod regulam Cisterciensem observarent. Aliqui vero nec iuraverunt, nec promissionem aliquam facere voluerunt. Horum ergo tacita veritate, nominati episcopus et abbas de Floreia dicto archiepiscopo suggesserunt, quod dioecesanus episcopus et omnes loci canonici super institutione Cisterciensium unanimiter concordabant, et ita fuit eius confirmatio impetrata. Sed quum paucis diebus elapsis praefati canonici archiepiscopo cuncta, quae gesta fuerant, intimassent, ipse quod in praeiudicium eorum factum fuerat, ipsis compatiens, revocavit, restituens eos ad omnia, quae habuerant tempore illo, quo literae fuerant impetratae; licet postmodum possessionem eorum praetermisso iuris ordine sequestrarit, contradictores omnes excommunicationis gladio percellendo. Et quum, canonicis ad restitutionem instantibus, confessiones et attestationes utriusque partis audisset, ad nos duxit ipsum negotium remittendum. Partibus itaque apud sedem apostolicam constitutis, canonici spoliati saepedicti abbatem de Floreia multipliciter arguebant. Primo, quod literas a nobis per veritatis suppressionem et expressionem falsitatis studuerat impetrare. Suppressum enim fuerat in illis, quod ecclesia de insulis Arearum ad Romanam ecclesiam solummodo pertineret; sicut ipsius privilegia, quorum ad nos transscripta praefatus archiepiscopus destinavit, indicant evidenter. Falsitatis vero suggestio inde perpenditur, quod omnes canonici translationem ordinis cum dioecesano episcopo pariter affectabant, quod aliter esse ipsorum contradictio liquido arguebat. Sed neque saepe dictus Tolonensis episcopus dioecesanus erat ipsorum, qui nullo mediante ad Romanam ecclesiam pertinebant; unde ipsius consensus in hac parte pro nullo erat penitus reputandus. Secundo, quod per vim et dolum eos seduxit pariter et coegit, ut quidam eorum votum emitterent, alii iuramenta praestarent.] Nos ergo rationibus et allegationibus partium per iam dictum episcopum Portuensem, qui eas in scriptis nobis exhibuit, plenius intellectis, Quia constitit nobis de voto emisso, et de praestito iuramento a canonicis Insularum, quod regulam Cisterciensium observarent, vel quod translationem ipsius ecclesiae ad ordinem illorum nullatenus impedirent, quum utrumque servatum non vergat in dispendium salutis aeternae, nolentes viam periuriis aperire, non obstante violentia, quae proponebatur illata, quum neque metum mortis, neque cruciatum corporis contineret, et ideo non debuerat cadere in constantes, nec obstante dolo, quo se proponebant fuisse seductos quum talis dolus non tam ad circumventionem praedictorum Cisterciensium, quam ad fatuitatem eorum debeat retorqueri, super restitutione petita silentium eis de consilio fratrum nostrorum duximus sententialiter imponendum. [Verum quoniam etc. Dat. Lat. IV. Id. Iun. 1199.]

Capitulum VII.
Probata violentia per testes res amissae probantur per iuramentum. Et super valore rerum amissarum taxatione iudicis praemissa, et secuto petentis iuramento fit condemnatio.

Gregorius IX.

Super eo, quod adversarius vester se conquerebatur a vobis per violentiam spoliatum, arbitramini, contra vos fuisse iniuste processum, quum non nisi proprio iuramento probaverit singula, quae amisit. Verum, postquam de violentia per testes, et de amissis rebus per ipsius constitit sacramentum, potuit iudex, taxatione ab ipso facta, pro personarum ac negotii qualitate vos in aestimatione rerum amissarum iuramento adversarii declarata rationabiliter condemnare.