B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Gregorius IX
ca. 1160 - 1241
     
   



D e c r e t a l i u m
G r e g o r i i   p a p a e   I X
c o m p i l a t i o n i s
l i b e r   I I


T i t u l u s   X X I .
De testibus cogendis vel non.


_______________________________________________


Capitulum I.
In causa civili monendi et inducendi testes sunt ad testificandum, et, si se subtrahant odio, gratia etc., compelluntar.

Alexander III. Papiensi Electo.

Causam matrimonii, quae inter M. mulierem et filium R. Canis vertitur, ab examine tuo ad audientiam nostram appellatione perlatam commisimus iudicibus terminandam. Ideoque fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus testes ab alterutra partium in suae assertionis testimonium invocatos, ne veritatem occultent, diligentius moneas et inducas. Si autem videris, quod odio, vel gratia vel timore se subtrahant, ne veritas occultetur, eos ad ferendum testimonium coram praefatis iudicibus, vel eorum nuncio, quem ad hoc miserint, ecclesiastica districtione compellas.

Capitulum II.
Ubi testimonium est necessarium, compellendi sunt testes ad illud ferendum, etiam per suspensionis, excommunicationis et depositionis sententiam.

Idem Presbyteris Pontiae.

Quum super causa, quae vertitur inter venerabilem fratrem nostrum Praenestinensem episcopum et dilectum filium Sublacensem abbatem, sit testimonium vestrum necessarium, ne contrarium veritati contingat, praesentium auctoritate vobis mandamus, quatenus quarta feria proxime sequentis hebdomadae perhibituri testimonium veritati omni occasione et excusatione cessante apostolico vos conspectui praesentetis. Si vero tunc non veneritis, sciatis vos ab officio et beneficio ecclesiastico apostolica auctoritate suspensos, et, si nec sic veneritis, excommunicationis sententiam et depositionis poteritis formidare.

Capitulum III.
Testis, qui timore adversae partis se subtrahit, testificari compellitur, adde: etiam in criminali, secundum communem intellectum, et sic aliquid additur ad c. 1. supr. eod. et c. Dilectorum. infr. eod.

Idem Genuensi Archiepiscopo.

Super eo +vero, quod certificari desideras, an, quum aliquis de aliquo facto manifesto ante iudicem convenitur, hi, qui facto interfuerunt, cogendi sint ad ferendum testimonium veritati, Consultationi tuae taliter respondemus, quod, si factum est notorium, non eget testium depositionibus declarari, quum talia, sicut tua non ignorat discretio, probationem vel ordinem iudiciarium non requirant. Verum si non est notorium, et is, qui convenitur, factum negaverit, testes, qui interfuerunt facto, de consuetudine Romanae ecclesiae monendi sunt, non cogendi ad ferendum testimonium veritati; nisi forte timore adversae partis constiterit iudici, eos a ferendo testimonio revocari; licet ad hoc forte passim possint de iuris humani rigore compelli. [Si vero presbyter etc. (cf. c. 5. de for. comp. II. 2.)]

Capitulum IV.
Compelluntur testes etiam in criminali, quos accusatus malitiose accusatori subtraxit. Hoc dicit secundum verum et communem intellectum. Abbas.

Idem.

Pervenit ad audientiam nostram, quod, quum I. Prior sancti Laurentii coram te fuisset de simoniae et adulterii crimine accusatus, quendam, qui contra eum ducendus erat in testimonium, induxit et iuramento adstrinxit, ut non deponeret contra ipsum. +Ideoque dubitas, qualiter adversus reum sit procedendum, vel si testis supradictus sit cogendus ad veritatis assertionem. Nos igitur attendentes, quod nemo debet adversario instrumenta, quorum appellatione testes continentur, subtrahere, et quod tam ille, qui surripit instrumenta, quam qui adversario parem advocationis seu defensionis copiam subtrahit, iniquam ostendit a se litem foveri, et experiri debet in se iudicis auctoritatem elusam, praesentium auctoritate tibi [taliter] respondemus, ad detegendum tantae fraudis et calliditatis commentum ipsum testem merito esse compellendum.

Capitulum V.
Si res aliter probari non potest, etiam in causa criminali compellendi sunt testes. H. d. secundum lecturam notabiliorem.

Clemens III. Segobiensi Episcopo.

Pervenit ad nos, quod, quum in episcopatu tuo saepe contingat, quod a laicis enormis et intolerabilis iniuria clerico multis adstantibus et videntibus inferatur, [vel praesente plebe in ecclesia cum diabolicae fraudis instinctu accidat horribiliter humanum sanguinem perfundi,] et ob hoc iniuriantes in causam tracti negant se tantum facinus commisisse. Et quum laesus eorum testimonio, qui praesentes exstiterant et viderant, hoc probare desideret, illi, licet veritatem cognoverint, nolunt veritati testimonium perhibere. +Sicque fit, quod ecclesiastica iustitia deperit, et ordo clericalis vilescit. [Accidit etiam, quod quum plures frequenter in clericos violentas manus temere iniiciant, ad sedem apostolicam plurimis nequeant obstaculis laborare. Et] quia super his tua nos duxit fraternitas consulendos, Consultationi tuae taliter respondemus, quod hi, qui de rebus ecclesiasticis testificari recusant, si aliter veritas nequiverit elici, ad illud sunt per censuram ecclesiasticam compellendi. Si vero clerici passi iniuriam veritatem [forte] aliquorum testimonio nequiverint comprobare, licet iuxta rigorem canonum unius testimonio non sit standum, tamen iuxta consuetudinem Romanae ecclesiae propter reverentiam clericalis ordinis ipsorum iuramento fidem volumus adhiberi. [Illos autem etc. (cf. c. 17. de sent. exc. V. 39.)]

Capitulum VI.
Super consanguinitate probanda cogendi sunt testes. Ita communiter summatur. Sed Panorm. non placet hoc summarium, et ideo summat, sicut c. 1. supra eod.

Idem.

Ceterum, quod super consanguinitate cogendus sit testis perhibere testimonium veritati, non dubitatur a nobis, quum id tam ius scriptum approbet, quam consuetudo actibus utentium approbata, ut, si ipsum constiterit odio vel gratia veritatem supprimere, seu timore, cogendus sit, ut quod verum est penitus fateatur.

Capitulum VII.
Testis synodalis, qui coram ordinario super matrimonio deposuit, non compellitur iurare super eo coram delegato; hoc primo. Propter supervenientem infamiam a testimonio repellitur; hoc secundo. Potest tamen, si erraverit, in continenti, non ex intervallo, dictum suum corrigere. Hoc tertio.

Coelestinus III.

Praeterea si testes publici, quos tua civitas nuncupat synodales, super causa matrimonii coram te vel tuo capitulo semel testimonium reddiderint, non debent compelli, ut in praesentia alicuius delegati iudicis super eadem causa iterato praebeant iuramentum, dummodo aliter fiat fides iudici delegate, nisi forte articulus novae quaestionis emergat. Huiusmodi vero testes publico iure possunt propter infamiam a perhibendo testimonio removeri, si eam, postquam in communi recepti fuerint, contigerit publice contraxisse. Quorum testimonia, si quandoque, non tamen studiose, sed in ipso proferendo erraverint, et se in continenti correxerint, reprobari non debent; secus autem erit, si correctioni suae interposuerint intervallum.

Capitulum VIII.
Quum de fama vel vitio falsitatis inquiritur, cogendi sunt testes. Hoc dicit secundum Ioan. Andr., sed secundum Panorm. nimis restringit textum.

Innocentius III. Priori sancti Fridiani et Magistro P. Canonico Pisano.

Super his (Et infra: [cf. c. 16. de accus. V. 1.]) Ceterum volumus et praesentium vobis auctoritate mandamus, ut super inquisitionis articulis, tam de fama electi, quam literis contra eum sub nomine longe maioris et sanioris partis capituli destinatis, cogatis testes, qui nominati fuerint, perhibere testimonium veritati. [Dat. Lat. III. Id. Febr. Pont. nostr. Ao. V. 1203.]

Capitulum IX.
Testes, qui se subtrahunt, etiam in criminali cogendi sunt.

Idem Archidiacono Mediolanensi.

Quum contra magistrum R. de Arca Mariana Novariensi dioecesis super eo, quod dicitur a sede apostolica falsas literas reportasse, ac eis per se vel per procuratorem usum fuisse, tibi direximus scripta nostra, postulasti per sedis apostolicae oraculum edoceri, utrum super praefato vitio falsitatis testes compellere debeas nominatos. Nos igitur fraternitati tuae breviter respondemus, quod testes praedicti, si se gratia, odio vel timore subtraxerint, per censuram ecclesiasticam debes appellatione remota compellere veritati testimonium perhibere.

Capitulum X.
Non summatur propter varietatem lecturarum, nec etiam dividitur.

Honorius III. Abbati S. Eugenii, et Magistro G. canonico Senensi.

Dilectorum filiorum Vulterani capituli ex parte una, et venerabilis fratris nostri episcopi Vulterani ex altera procuratoribus in nostra praesentia constitutis, dilectum filium tit. sanctorum Cosmae et Damiani diaconum cardinalem concessimus auditorem, coram quo quum per conventionis et reconventionis modum super diversis capitulis, quae sub bulla nostra vobis transmittimus interclusa, lis fuerit legitime contestata, etc. (Et infra:) Testes autem, qui fuerint nominati, praeterquam super criminibus, si se gratia, odio vel timore subtraxerint, per censuram ecclesiasticam cessante appellatione cogatis veritati testimonium perhibere.

Capitulum XI.
Ad detegendam veritatem coniurationis coguntur socii, etiam iurati.

Idem Episcopo Bononiensi et Magistro B.

Venerabilis frater noster archiepiscopus Ravennatensis proposuit coram nobis, quod cives Cervicenses cum M. et I. quondam clericis ecclesiae Ravennatensis quandam praesumpserunt coniurationem facere contra eum, nihilominus in detrimentum eius dantes eis quandam pecuniae quantitatem, et ad haec celanda se adstringentes vinculo iuramenti. Unde idem archiepiscopus nobis humiliter supplicavit, ut, quum causam super his et quibusdam articulis vobis eius obtentu duxerimus committendam, et ipse intentionem suam probare non possit, nisi testimonio civium praedictorum, super hoc providere ei, ne pro defectu testium pereat sua iustitia, dignaremur. Ideoque discretioni vestrae mandamus, quatenus, monitione praemissa, per censuram ecclesiasticam appellatione remota cogatis illos, quos videritis compellendos, ut ab huiusmodi iuramento absolvant illos, quos idem archiepiscopus ad testimonium duxerit producendos; eos nihilominus, si se gratia, vel odio vel timore subtraxerint, districtione simili compellentes ad perhibendum testimonium veritati.