B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Gregorius IX
ca. 1160 - 1241
     
   



D e c r e t a l i u m
G r e g o r i i   p a p a e   I X
c o m p i l a t i o n i s
l i b e r   I I I


T i t u l u s   I .
De vita et honestate clericorum.


_______________________________________________


Capitulum I.
Quum celebratur, divisus esse debet clerus a populo.

Ex concilio Maguntino.

Ut laici secus altare, quando sacra mysteria celebrantur, tam ad vigilias quam ad missas penitus stare vel sedere inter clericos non praesumant; sed pars illa, quae cancellis ab altari dividitur, tantum psallentibus pateat clericis. Ad orandum vero et communicandum laicis et feminis, sicut mos est, pateant sancta sanctorum.

Capitulum II.

Ex concilio Pictaviensi.

Clerici arma portantes et usurarii excommunicentur.

Capitulum III.
Presbyter habens populum debet habere clericum, qui secum cantet et in aliis hic expressis eum iuvet.

Ex concilio Maticensi.

Ut quisque presbyter, qui plebem regit, clericum habeat, qui secum cantet, et epistolam et lectionem legat, et qui possit scholas tenere, et admonere suos parochianos, ut filios suos ad fidem discendam mittant ad ecclesiam, quos ipse cum omni castitate erudiat.

Capitulum IV.

Gregorius IX.

Si quis ex clericis comam relaxaverit, anathema sit.

Capitulum V.

Ex concilio Carthaginensi.

Clericus neque comam nutriat, neque barbam.

Capitulum VI.
Clericus non professus, nec in sacris exsistens, potest uxorem ducere; sed iterum tondebitur, si vult gaudere privilegio clericali, vel dispensative tenere beneficium. H. d. secundum modam, qui est magis consentaneus literae, secundum quem ponit unum casum duntaxat.

Ex concilio Triburiensi.

Clericus, si tonsura dimissa uxorem acceperit, qui quidem sit sine gradu, nec monasterio a parentibus traditus, uxorem permittatur habere, et iterum tondeatur, nec in vita sua uxorem dimittere audeat.

Capitulum VII.
Clericus debet tonsuram deferre, et si non vult, potest invitus a suo superiore tonderi.

Alexander III. Cantuariensi Archiepiscopo.

Clericis (Et infra: [cf. c. 5. Ne cler. vel mon. III. 50.]) Clerici, qui comam nutriunt et barbam etiam inviti a suis archidiaconis tondeantur. Vestimentis etc. (cf. 5. Ne cler. vel mon. III. 50.)

Capitulum VIII.
Frequentans monasteria monialium, et monitus non desistens, si clericus est, deponitur; si laicus, excommunicatur.

Idem in concilio Lateranensi.

Monasteria praeterea sanctimonialium si quisquam clericus sine manifesta et rationabili causa frequentare praesumpserit, per episcopum arceatur, et, si non destiterit, ab officio ecclesiastico reddatur immunis; si laici, excommunicationi subdantur, et a coetu fidelium fiant penitus alieni.

Capitulum IX.
Episcopus potest statuere in ecclesia certum numerum clericorum secundum ipsius facultates qui vivant in communi, et contradictores ad hoc compellere; et istos in communi viventes potest absolvere ab excommunicatione incursa propter iniectionem manuum in socium.

Gregorius VII.

Quoniam, ut ait scriptura, +proni sunt sensus hominis ad malum ab adolescentia sua, sicut ex sensualitate caro vergit in culpam: ita vigore spiritus praecedente et subsequente divina gratia animus niti debet ad veniam, et remedia semper inquirere, quibus irruentes occasiones mortis valeat declinare. Inde siquidem est, quod intelligentes multa ex defectu proprio, multa ex aliena malitia in vestris ecclesiis pervenisse, quae aut delictum in se, aut occasionem habeant delinquendi, per auctoritatem apostolicae sedis, cui ex dispositione Domini deservimus, prout datur ab eo, decernimus, obviandum, et auctoritatem in vobis episcopalis officii ad resecanda nociva in subditis vestris et inserenda utilia scriptis apostolicis muniendam [duximus], recolentes quod in veteri lege praecepit Dominus, dicens: «ignis in altari semper ardebit, quem nutriet sacerdos, subiiciens mane ligna per singulos dies.» Statuimus ergo, ut, facultatibus ecclesiarum vestrarum atque proventibus et expensis etiam diligenter inspectis, certum in eis valeatis ponere numerum clericorum, et statuere, ut bona eorum veniant in commune, et in una domo vescantur, atque sub uno tecto dormiant et quiescant. Si qui vero contradictores exstiterint, licitum vobis sit per suspensionem officii et beneficii, aut graviori etiam poena, si opus fuerit, ad hanc observantiam eos appellatione compellere non obstante. Indulgemus etiam, ut, si quisquam eorum, qui simul vivunt, pro manus iniectione in socium a communione meruerit fieri alienus, reconciliandi eum et poenitentiam imponendi potestatem plenariam habeatis, nisi forte atrocitas facti poenam graviorem exspectet. Quod etiam de mulieribus et his qui pro senectute vel infirmitate praesentiam nostram adire non possunt volumus observari, nullum praeiudicium constitutioni ecclesiasticae aut successoribus nostris afferentes, quo minus super his qui rectius viderint valeant ordinare.

Capitulum X.
Ecclesiastici iudices et delegati gratis iudicare debent, nec exigere possunt decimam vel aliam quotam litis, etiamsi hoc habeat consuetudo.

Innocentius III.

Quum ab omni specie mali praecipiat Apostolus abstinere +nos, qui, licet indigni, constituti sumus a Deo super gentes et regna, ut iuxta verbum propheticum evellamus et destruamus, aedificemus et plantemus, summopere debemus satagere, quatenus evellamus vitia et plantemus virtutes, destruamus iniqua et aedificemus honesta, sicque nostra sollicitudine mediante prava transeant in directa, et aspera convertantur in plana. Licet autem huius nostrae sollicitudinis labor generaliter debeat ad omnes extendi, quia sapientibus sumus et insipientibus debitoses: specialiter tamen ad clericos, qui dormire debent a citiis, ut sint pennae columbae deargentatae, ne quid appareat in illis, quod obfuscet candorem ecclesiasticae puritatis. Sane ad audientiam apostolatus nostri multorum assertione pervenit, quod, quum ex delegatione nostra causas suscipitis pertractandas, more saecularium super decima litis vel parte alia, pro diversa terrarum consuetudine praeter expensas victualium cum litigantibus, receptis pignoribus, pro salario convenitis, quae postmodum usque ad solutionem pecuniae nolentibus etiam partibus contenditis detinere. Nos attendentes, quod ad hoc vobis et aliis clericis sint ecclesiastici reditus deputati, ut ex ipsis honeste vivere debeatis. (Et infra:) Ideoque mandamus atque praecipimus, quatenus ab huiusmodi exactionibus de cetero abstinentes vigorem iudiciarium gratis studeatis litigantibus impertiri, non obstante, quod in fraudem a quibusdam proponitur quod, id exigatur nomine assessorum, quum nec iustum iudicium iudici vendere liceat, et venales sententiae ab ipsis etiam saecularibus legibus reprobentur. [Dat. Tuderti V. Non. Oct. 1198.]

Capitulum XI.
Ad evitandum scandalum possunt religiosi diversi habitus, missi ad praedicandum de novo conversis, se in unum superiorem habitum et propositum conformare.

Idem Livoniensi Episcopo, et eis, qui cum ipso sunt, Fratribus.

Deus, qui ecclesiam suam nova semper prole foecundat, +volens moderna tempora conformare prioribus, et fidem catholicam propagare, praedecessoribus vestris et vobis post eos pium inspiravit affectum, ut Liconiensem ingressi provinciam paganis evangelizaretis nomen Domini nostri Iesu Christi, eorum sequentes exemplum, quibus in evangelio legimus esse dictum: «Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti,» et de quibus evangelicus sermo subiungit: «Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis.» Attendens enim evangelicus ille paterfamilias, quod messis est multa, operarii autem pauci, adhuc mittit operarios in messem suam, et in hac quasi undecima hora vineae suae novos deputat vinitores, quorum laborem pari cum primis denario recompenset. Unde quum evangelizandi officium eo assumpseritis inspirante, qui facit utraque unum, oportet vos in unitatis et caritatis spiritu ambulare, illorum sequentes exemplum, de quibus legitur: «Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una. Ne igitur, si dispar in vobis observantia fuerit et dissimilis habitus, apud eos, quibus unum evangelium praedicatis, scandalum suscitetur, priusque dividatur populus ille novus in partes quam in unam ecclesiam congregetur, quum paratus sit adhuc inimicus homo messi dominicae superseminare zizania, discretionem vestram monemus et exhortamur in Domino, per apostolica vobis scripta Mandamus, quatenus, eo non obstante, quod inter vos monachi sunt, et canonici regulares, vel alii etiam regularem vitam sub alia districtione professi, omnes pariter in unum regulare propositum et honestum habitum, quantum ad hoc spectat officium, conformetis, ne nova ecclesiae Livoniensis plantatio piae memoriae praedecessoris tui, frater episcope, sanguine rubricata vel leve in vobis scandalum patiatur, per quos radicanda est in fide catholica et fovenda. [Quia vero (cf. c. 9. de divort. IV. 19.) Dat. Later. XIII. Kal. Mai. 1201.]

Capitulum XII.
Ludi theatrales etiam praetextu consuetudinis in ecclesiis vel per clericos fieri non debent.

Innocentius III.

Quum decorum domus Dei (Et infra: [cf. c. 15. de fil. presb. I. 15.]) Interdum ludi fiunt in eisdem ecclesiis theatrales, et non solum ad ludibriorum spectacula introducuntur in eis monstra larvarum, verum etiam in aliquibus anni festivitatibus, quae continue natalem Christi sequuntur, diaconi, presbyteri ac subdiaconi vicissim insaniae suae ludibria exercere praesumunt, +per gesticulationum suarum debacchationes obscoenas in conspectu populi decus faciunt clericale vilescere, quem potius illo tempore verbi Dei deberent praedicatione mulcere. Quia igitur ex officio nobis iniuncto zelus domus Dei nos comedit, et opprobria exprobrantium ei super nos cadere dignoscuntur, Fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, ne per huiusmodi turpitudinem ecclesiae inquinetur honestas, eos, etc. (cf. c. 8. de cler. coniug. III. 3.) praelibatam vero ludibriorum consuetudinem vel potius corruptelam curetis a vestris ecclesiis taliter exstirpare, quod vos divini cultus et sacri comprobetis ordinis zelatores. [Dat. Rom. ap. S. Petr VI. Id. Ian. Ao. IX. 1207.]

Capitulum XIII.
Clerici debent continere et caste vivere; contra facientes punit, et severius puniuntur illi, qui possunt legitimo matrimonio uti.

Idem in concilio generali.

Ut clericorum mores et actus in melius reformentur, continenter et caste vivere studeant universi, praesertim in sacris ordinibus constituti, ab omni libidinis vitio praecaventes, maxime illo, propter quod venit ira Dei [de coelo] in filios diffidentiae, quatenus in conspectu omnipotentis Dei puro corde ac mundo corpore valeant ministrare. Ne vero facilitas veniae incentivum tribuat delinquendi, statuimus, ut, qui comprehensi fuerint incontinentiae vitio laborare, prout magis aut minus peccaverint, puniantur secundum canonicas sanctiones, quas efficacius et districtius praecipimus observari, ut quos divinus timor a malo non revocat temporalis saltem poena cohibeat a peccato. Si quis igitur hac de causa suspensus praesumpserit celebrare divina, non solum ecclesiasticis beneficiis spolietur, verum etiam pro hac duplici culpa perpetuo deponatur. Praelati vero, qui tales praesumpserint in suis iniquitatibus sustinere, maxime obtentu pecuniae vel alterius commodi temporalis, pari subiaceant ultioni. Qui autem secundum regionis suae morem non abdicarunt copulam coniugalem, si lapsi fuerint, gravius puniantur, quum legitimo matrimonio uti possint.

Capitulum XIV.
Clericus crapulosus vel ebriosus monitus non desistens, ab officio vel beneficio suspenditur.

Idem in eodem.

A crapula et ebrietate omnes clerici diligenter abstineant, unde vinum sibi temperent, et se vino. Nec ad bibendum quispiam incitetur, quum ebrietas et mentis inducat exsilium et libidinis provocet incentivum. Unde illum abusum penitus decernimus abolendum, quo in quibusdam partibus ad potus aequales suo modo se obligant potatores, et ille iudicio talium plus laudatur, qui plures inebriat et calices foecundiores exhaurit. Si quis autem super his se culpabilem exhibuerit, nisi a superiore commonitus satisfecerit [competenter,] ab officio vel beneficio suspendatur.

Capitulum XV.
A negotiis, personis, locis, ludis, vestibus inhonestis et ornatu minus honesto praecipit clericos abstinere, et habitu honesto uti, cuius vanitatem in pluribus exprimit et detestatur.

Idem in eodem.

Clerici officia vel commercia saecularia non exerceant, maxime inhonesta. Mimis, ioculatoribus et histrionibus non intendant. Et tabernas prorsus evitent, nisi forte causa necessitatis in itinere constituti. Ad aleas et taxillos non ludant, nec huismodi ludis intersint. Coronam et tonsuram habeant congruentem. Et se in officiis ecclesiasticis et aliis bonis studiis exerceant diligenter. Clausa deferant desuper indumenta, nimia brevitate vel longitudine non notanda. Pannis rubeis aut viridibus, nec non manicis aut sotularibus consutitiis sed rostratis , frenis, sellis, pectoralibus et calcaribus deauratis, aut aliam superfluitatem gerentibus, non utantur. Cappas manicatas ad divinum officium intra ecclesiam non gerant, sed nec alibi, qui sunt in sacerdotio et personatibus constituti, nisi iusta causa timoris exegerit habitum transformari. Fibulas omnino non ferant, neque corrigas auri vel argenti ornatum habentes, sed nec annulos, nisi quibus competit ex officio dignitatis. Pontifices autem in publico et in ecclesia superindumentis lineis omnes utantur, nisi monachi fuerint, quos oportet ferre habitum monachalem. Palliis diffibulatis non utantur in publico, sed vel post collum, vel ante pectus hinc inde connexis.

Capitulum XVI.
Clericus, qui tertio monitus a negotiationibus saecularibus non abstinet, interim perdit quoad bona privilegium clericale. H. d. Et est textus multum notab. et qui quotidie allegatur.

Honorius III. Ambianensi Episcopo.

Ex literis nobilis viri Pontini et Monsteroli comitis intelleximus, quod quidam solo nomine clerici terrae suae tabernarii declarati, qui beneficiis non contenti, sed potius illicitis saecularibus negotiationibus et curis domesticis, quam officiis et obsequiis divinis intendunt, et, gaudere volentes privilegio clericali, nolunt statutis patriae, quibus, quotiens expedit, sicut laici se tuentur, et in negotiationum suarum quaestibus subiacere. +Unde, quia magnum ex hoc scandalum inter laicos generatur, nobis humiliter supplicavit, ut vel compelli huiusmodi clericos ad serviendum [in] ecclesiis illicitis saecularibus negotiationibus postpositis mandaremus, vel pateremur eos quoad facultates eorum statutis et consuetudinibus provinciae subiacere. Quum igitur ista in clericalis ordinis vituperium redundare noscantur, et clericorum vita generare non debeat laicis scandalum, sed praestare honestatis exemplum, fraternitati tuae [per apostolica scripta] Mandamus, quatenus, si est ita, quum loci dioecesanus exsistas, clericos tales, si tertio a te commoniti ab huiusmodi non resipuerint, sed praetermissis divinis officiis negotiationibus institerint supra dictis, quum facto huismodi privilegium abiiciant clericale, tu quo minus, dum his se implicant, de suis facultatibus statutis et consuetudinibus patriae subiaceant, non defendas eosdem. [Dat. Romae IV. Id. Mai. A. II. 1218.]