B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Gregorius IX
ca. 1160 - 1241
     
   



D e c r e t a l i u m
G r e g o r i i   p a p a e   I X
c o m p i l a t i o n i s
l i b e r   I I I


T i t u l u s   X X V I .
De testamentis et ultimis voluntatibus.


_______________________________________________


Capitulum I.
Episcopus de rebus patrimonialibus testari potest; de rebus vero ecclesiae seu intuitu ecclesiae quaesitis testari non valet.

Gregorius IX. Antonio Subdiacono.

Quorundam ad nos relatione pervenit, quod I. Attellanae civitatis episcopus, dum de hac luce migraret, condito testamento in octo unciis totius substantiae suae nurum suam heredem instituit, et ecclesiam suam in residuis quatuor. Hortamur ergo experientiam tuam, ut sollicite hoc discutias, et, quicquid ipsum habuisse patuerit, a qualibet persona detineri nullatenus patiaris, nisi hoc solum, quod eum ante episcopatus ordinem proprium habuisse constiterit. Quicquid vero ecclesiae vel ante ipsius consecrationem fuisse cognoveris, vel in episcopatus ordine praedictum episcopum acquisivisse, in eiusdem ecclesiae dominio conservetur. [ne quisquam exinde aliquid usurpare qualibet occasione praesumat.]

Capitulum II.
Abbatissa testari non potest etiamsi nunquam induisset habitum monachalem.

Idem.

Quia ingredientibus +[monasterium convertendi gratia ulterius nulla sit testandi licentia, sed res eorum eiusdem monasterii fiant, aperta legis definitione decretum est.] Gabina abbatissa conquesta est, S. quondam abbatissam monasterii sui, postquam regendi suscepit officium, condito testamento legata quibusdam reliquisse, dicens, eam usque in diem obitus sui non induisse habitum monachalem, sed in vestibus, quibus utuntur loci illius presbyteri, permansisse, sicut et illa, quae ante ipsam fuerat abbatissa, et hoc paene ex consuetudine licuisse. (Et infra:) Necessarium ergo visum est, tam cum consiliariis nostris, quam cum aliis huius civitatis doctis viris, quid esset [agendum] de lege tractare; qui tractantes responderunt, postquam [solenni more] abbatissa ab episcopo ordinata est et in monasterio per annos plurimos usque ad obitum praefuit, vestis qualitatem ad culpam forte episcopi pertinere, qui eam sic esse permisit, non tamen potuisse praeiudicium monasterio irrogare, sed res ipsius eidem loco, ex quo illic ingressa, et abbatissa constituta est, de iure competere. Et ideo [quia ex dimissis illicite rebus etc.]

Capitulum III.
Si infra annum a die monitionis non fit exsecutio testamenti per debentem exsequi, devolvitur exsecutio ad episcopum.

Idem.

Nos quidem +[arbitramur, quod ad imminentiam expletionis piarum rerum ipse te tuus satis ordo compellat. Sed ne zelum tuum cuiuslibet interventus remissionis emolliat, de his etiam te specialiter iudicavimus exhortandum.] Pervenit [siquidem] ad nos, S. de hac luce migrantem supremae voluntatis elogio monasterium praecepisse fundari, cuius desiderium a T. religiosa femina eius herede protrahitur. Quamobrem te hortamur, ut eam commoneas, quatenus infra annum monasterium, quod iussum est, debeat ordinare, et cuncta secundum voluntatem defuncti sine altercatione construere. Quod si infra praedictum tempus [aliqua perficere negligentia vel calliditate distulerit, ut] sive in loco [eo] quo constitutum fuerat, seu certe, si ibi non potest, et alibi placet ordinari, tecum implere neglexerit, tunc per te aedificetur, et omnia per te loco ipsi venerabili sine diminutione qualibet assignentur. Sic enim et ante tremendum iudicem tuum sententiam remissionis effugies, et secundum piisimas leges dilatas defunctorum pias voluntates episcopali decens est studio adimpleri.

Capitulum IV.
Debetur legatum, quamvis nudis verbis a testatore sit relictum Idem Petro Subdiacono.

Idem Petro Subdiacono.

Indicante (Et infra:) Cognovimus autem R. referente, quod moriens uxor Redempti unam concham argenteam nudis verbis iussit venundari, et suis dari libertis, et scutellam argenteam cuidam monasterio reliquisse; in quibus utrisque voluntatem eius per omnia volumus adimpleri, [ne ex rebus minimis peccata maiora capiamus.]

Capitulum V.
Non debetur legatum, quum testator rem non suam, sed ecclesiae legavit. H. d. simpliciter inhaerendo literae.

Idem T. Episcopo.

Filius noster F. [vir eloquentissimus ad nos veniens] conquestus est nobis, quod quondam P. pater suus aliqua ecclesiae vestrae, sepulturae suae gratia, iuris alieni reliquit. Et quidem leges saeculi hoc habent, ut heres ad solvendum cogatur, si auctor eius rem legaverit alienam. Sed quia lege Dei, non autem lege huius saeculi vivimus, valde mihi videtur iniustum, ut res tibi legatae, quae cuiusdam ecclesiae esse perhibentur, a te teneantur, qui aliena restituere debuisti.

Capitulum VI.
Heredi, non adimplenti iussa testatoris, ab episcopo interdicitur res a testatore relicta. H. d. inhaerendo literae.

Ex concilio Maguntino.

Si heredes iussa testatoris non adimpleverint, ab episcopo loci illius omnis res, quae eis relicta est, canonice interdicatur cum fructibus et ceteris emolumentis, ut vota defuncti adimpleantur.

Capitulum VII.
De bonis per ecclesiam acquisitis clerici testari non possunt.

Ex concilio Lateranensi.

Quum in officiis caritatis primo loco illis teneamur obnoxii, a quibus beneficium nos cognoscimus recipisse, econtra quidam clerici, quum ab ecclesiis suis multa beneficia perceperint, bona per eas acquisita in alios transferre praesumunt. Hoc igitur, quia et antiquis canonibus constat inhibitum, nos etiam nihilominus prohibemus [et] indemnitati ecclesiarum providere volentes, sive intestati decesserint, sive aliis conferre voluerint, penes ecclesias eadem bona praecipimus remanere. Praeterea etc. (cf. c. 1. Ne prael. vices suas V. 4.)

Capitulum VIII.
Moderatam eleemosynam de bonis per ecclesiam acquisitis clerici facere possunt, etiam in aegritudine constituti.

Alexander III.

Ad haec praesentibus literis tibi innotescat, quod clerici de mobilibus, quae per ecclesiam sunt adepti, de iure testari non possunt; viventes tamen et sui compotes moderate valent aliqua de bonis ipsis non ratione testamenti, sed eleemosynae intuitu erogare in aegritudine etiam constituti.

Capitulum IX.
De bonis propriis vel acquisitis intuitu personae clerici testari possunt, de acquisitis intuitu ecclesiae non.

Idem Vigilensi Episcopo.

Quia nos +tua duxit prudentia consulendos, utrum clerici saeculares de mobilibus vel immobilibus rebus possint condere testamentum, Consultationi tuae taliter respondemus, quod licet clerici de his, quae paternae successionis vel cognationis intuitu aut de artificio sunt adepti, seu dono consanguineorum aut amicorum suorum, non habito respectu ad ecclesiam, pervenerunt ad ipsos, libere disponere valeant. De his tamen, quae consideratione ecclesiae perceperunt, nullum de iure possunt facere testamentum.

Capitulum X.
Valet testamentum, quod parochianus facit coram presbytero parochiali et duobus testibus, nec valet contraria consuetudo. H. d inhaerendo verbis literae.

Idem Hostiensi Episcopo.

Quum esses, frater episcope, in nostra praesentia constitutus, diligenti nobis narratione proposuisti, talem in tuo episcopatu consuetudinem obtinere, quod testamenta, quae fiunt in ultima voluntate ab iis, qui potestatem habent super alios, penitus rescinduntur, nisi cum subscriptione septem vel quinque testium fiant, secundum quod leges humanae decernunt. Quia vero a divina lege et sanctorum Patrum institutis, et a generali ecclesiae consuetudine id noscitur esse alienum; quum scriptum sit: «In ore duorum vel trium testium stet omne verbum,» praescriptam consuetudinem penitus improbamus, et testamenta, quae parochiani vestri coram presbytero suo et tribus vel duabus aliis personis idoneis in extrema de cetero fecerint voluntate, firma decernimus permanere et robur obtinere perpetuae firmitatis, sub interminatione anathematis prohibentes, ne quis praesumptione qualibet huiusmodi rescindere audeat testamenta. [Praeterea quum principes etc.]

Capitulum XI.
Valet ultima voluntas ad pias causas coram duobus testibus, et est casus singularis.

Idem Iudicibus Velletrensibus.

Relatum est auribus nostris, quod, quum ad vestrum examen aliqua super testamentis relictis ecclesiae causa deducitur, vos secundum humanam, et non divinam legem in ea vultis procedere et, nisi septem vel quinque idonei testes intervenerint, omnino inde postponitis iudicare. +Unde, quia huiusmodi causae de iudiciis ecclesiae, non secundum leges, sed secundum canones debent tractari, et his, divina scriptura testante, duo aut tres idonei testes sufficiunt, discretioni vestrae per apostolica scripta Mandamus, quatenus, quum aliqua causa talis ad vestrum fuerit examen deducta, eam non secundum leges, sed secundum decretorum statuta tractetis, et tribus aut duobus legitimis testibus requisitis [sitis contenti] quoniam scriptum est: «In ore duorum vel trium testium stat omne verbum.» [Dat. Beneventi Kal. Ian.]

Capitulum XII.
De propriis potest testari clericus; in acquisitis per ecclesiam etiamsi sint mobilia, succedit ecclesia vel successor; potest tamen aliqua servitoribus vel pauperibus elargiri. Si autem defunctus habet plures ecclesias vel beneficia, fiet aeque divisio inter illa.

Idem Electo et Capitulo Cassanensibus.

Relatum est auribus nostris, quod, quia statuimus in Lateranensi concilio, ut bona per ecclesiam acquisita ad eam in clericorum obitu devolvantur, dubitatis, an hoc sit de immobilibus tantum, vel de mobilibus sentiendum. +Responso quoque nostro quaeritis edoceri, si praescripta bona in usus episcopi vel eius, qui clerico decedenti successeritis, de iure transeant, vel communi ecclesiae utilitati debeant applicari. His itaque breviter Respondemus, quod generaliter bona quaelibet per ecclesiam acquisita eis debent iuxta Lateranense concilium post acquirentis obitum remanere. Nomine autem ecclesiae non solum episcopus vel successor clerici morientis, ubi est collegium clericorum, sed communis congregatio intelligitur, quae rerum illarum debet canonicam distributionem et curam habere. Ubi autem in loco defuncti tantum unus est ordinandus, is ea bona, sicut et alia ipsius ecclesiae, in Dei timore dispenset. Licet autem mobilia per ecclesiam acquisita, ut duximus, de iure in alios pro morientis arbitrio transferri non possint consuetudinis tamen est non improbandae, ut de his pauperibus, et religiosis locis, et illis, qui viventi servierant sive consanguinei sint sive alii, aliqua iuxta servitii meritum conferantur. Ceterum, quae ex hereditate, vel artificio aut doctrina proveniunt, distribuantur pro arbitrio decedentis. Quia vero nonnulli in diversis ecclesiis beneficia possident, ita distinguimus, ut dividantur quae habuerant per aestimationem congruam inter ipsos.

Capitulum XIII.
Tenet testamentum, si quis extremam voluntatem suam alterius dispositioni committit, et dicitur testatus ad pias causas. H. d. secundum intellectum notabiliorem.

Innocentius III. Altissiodorensi Episcopo.

Quum tibi de benignitate (Et infra: [cf. c. 18. de verb. sign. V. 40.]) In secunda vero quaestione dicimus, quod qui extremam voluntatem in alterius dispositionem committit non videtur decedere intestatus. [Dat. Laterani 1202.]

Capitulum XIV.
De relictis ecclesiae petit episcopus partem suam, licet aliquid fuerit sibi a testatore relictum; nisi eo modo et non in fraudem fuerit relictum a testatore, quod maneret ea parte contentus, et legatum agnoverit.

Idem C. tit. S. Laurentii in Lucina Presbytero cardinali.

Officii (Et infra: [cf. c. 38. de elect. I. 6.]) Secundo quaesivisti, quum quis in testamento relinquit episcopo propriam portionem, et alia multa monasteriis vel ecclesiis aliisque dimittit, utrum episcopus ex illis legitimam possit petere portionem, +adiiciens, an, quum aliquis ex testamento in fraudem modicum constituerit mortuarium, et alia dimiserit pro anima sua plura, nihilominus possit episcopus exigere portionem de aliis a canone constitutam. Nos autem super his Consultationi tuae taliter respondemus, quod, si portionem illam cum conditione legavit episcopo, ut esset ea sola contentus, et eam episcopus acceptavit, quia per hoc aliis renunciasse videtur, de ceteris non poterit exigere portionem. Quodsi eam ipsi absolute reliquit, portionem sibi debitam poterit nihilominus de ceteris vindicare. Si vero constiterit, quod in fraudem modicum constituit mortuarium, ut in ceteris episcopus portione debita fraudaretur, quia fraus et dolus alicui patrocinari non debent, episcopus portionem ex illis poterit exigere a canone constitutam, salvis indulgentiis Romani Pontificis, quae quibusdam regularibus sunt concessae. [Requisisti etc. cf. cap. seq.]

Capitulum XV.
Relictum episcopo contemplatione personae, non dividitur cum ecclesia cathedrali; secus, si contemplatione ecclesiae, sive nihil relinquatur ecclesiae sive aliquid, sive coniunctim sive separatim. Si autem soli ecclesiae est factum relictum, episcopus habebit portionem canonicam. Praesumitur autem relictum contemplatione ecclesiae factum, quando fit ab extraneo habente administrationem, secus, si fiat ab administrationem non habente. Cum ecclesiis vero inferioribus episcopus non dividit sibi relictum, quia non est sibi tanta communio cum ecclesiis inferioribus, sicut cum cathedrali.

Idem.

Requisisti de his, quae testator pro anima sua legat in ultima voluntate, qualiter sint inter episcopum et ecclesiam dividenda. Et quidem regulariter verum est, quod episcopus debet de his secundum diversas consuetudines tertiam vel quartam portionem habere; sed considerandum est diligenter, utrum testator leget hoc modo: «relinquo, inquit, istud episcopo,» an: «relinquo istud ecclesiae;» vel: «relinquo istud episcopo et ecclesiae;» an: «relinquo istud episcopo et relinquo illud ecclesiae.» In primo casu distinguendum est, utrum relinquatur illud episcopo ab extraneo, an a propinquo. Si ab extraneo, generaliter verum est, quod praesumitur esse relictum intuitu ecclesiae, non personae. Unde cathedralis ecclesia de illo potest canonicam petere portionem, quemadmodum episcopo competit sua portio, si aliquid ipsi ecclesiae relinquatur. Et hoc utique verum est, nisi testator exprimat, quod velit illud tantum esse episcopi, non ecclesiae. In quo casu servanda est dispositio testatoris; secus autem, si exprimat, quod velit esse illud tantum ecclesiae, non episcopi, quia privata dispositio testatoris non potest generalem constitutionem canonis immutare. Nec est contrarium, quod in canone legitur, videlicet quod pontifices quibus ab extraneis aliquid aut cum ecclesia aut sequestratim dimittitur aut donatur, quia hoc ille, qui donat, pro redemptione animae suae, non pro commodo sacerdotis probatur offerre, non quasi suum proprium, sed quasi dimissum ecclesiae inter facultates ecclesiae computabunt, quoniam hoc est verum, quum testator ita sequestratim legat illud episcopo, quod non exprimit, utrum velit ad episcopum tantum, et non ad ecclesiam pertinere. Si vero relinquatur illud episcopo a propinquo, praesumitur esse relictum non intuitu ecclesiae, sed personae, nisi forte contrarium probaretur, et de isto nihil potest ecclesia petere in vita eius. Quod si relinquatur episcopo et ecclesiae, de illo canonica inter ipsos est divisio facienda. Si vero istud episcopo, et illud ecclesiae relinquatur, sive aequalia sive inaequalia sint relicta, reducenda sunt ad divisionem canonicam inter episcopum et ecclesiam cathedralem, nisi ambo velint esse testatoris dispositione contenti; quam propter ultimae voluntatis favorem satis decens est observare, ubi neque fraus intervenit, neque dolus, neque quisquam nimium defraudatur debita portione. Secus autem est, si aliquid legetur episcopo, et aliqua capellis vel monasteriis aut aliis piis locis. Nam in hoc casu quod legatur episcopo eius est praecipuum cum ecclesia cathedrali, quemadmodum si cuilibet alii legaretur. Et de illis quae aliis legantur, portionem canonicam nihilominus obtinebit, quoniam non est tanta communio inter episcopum et inter capellas et monasteria seu alia pia loca, quanta est inter episcopum et ecclesiam cathedralem, cui est spirituali coniugio copulatus. Unde quae acquirit episcopus non illis, sed isti tantum acquirit. Illud autem est generaliter observandum circa eum, qui potest proprium possidere, praelationem vel administrationem ecclesiae non habentem, quod si ei aliquid specialiter relinquatur, non solum a propinquo, verum etiam ab extraneo, intelligitur esse relictum non intuitu ecclesiae, sed personae, nisi probatio in contrarium appareret. Et idcirco de illo nec episcopus, nec ecclesia potest in vita eius sibi aliquid vendicare. Et hoc intelligitur esse verum, quum fraus minime procuratur, quae, si detecta fuerit, patrocinari non debet. [Significasti praeterea etc. cf. c. 9. de poenit. V. 38.]

Capitulum XVI.
In bonis patris, matris et aviae habet quis debitum iure naturae, in qua gravari nequit; et filius, rogatus de restituenda hereditate sub conditione, detrahit debitum iure naturae et Trebellianicam, in qua computantur fructus post litis contestationem percepti.

Idem Episcopo Tuscano.

Raynutius de Clera, duas habens filias, Alterocham videlicet et Adiectam, matrem insuper Cleram, et uxorem nomine Adelasiam, in extremis positus condidit testamentum, Alterochae filiae puberi ultra dotem, quam ei dederat, domum et quendam hortum in eodem testamento relinquens. Adiectae vero impuberi reliquit cetera bona sua, adiiciens, ut Alterocha et soboles, quam gestabat in utero, quum eo tempore praegnans esset, eidem impuberi succederent, si absque liberis moreretur. Tutoribus insuper, quos Adiectae impuberi filiae dederat, idem testator iniunxit, ut eandem cum omnibus bonis suis matrimonio copularent. Mortuo itaque testatore tutores impuberis eam cum omnibus bonis suis, eidem relictis a patre, iure Lombardo cuidam Petro nomine tradiderunt. Quae, quum per quadriennium cohabitasset eidem, filium ex eo suscipiens, tandem sine liberis est defuncta cuius bona idem P. maritus eius, superstes aliquanto tempore, possedit in pace. Qui, cum alia muliere matrimonium contrahens, et filios suscipiens ex eadem, diem clausit extremum. Postmodum vero inter Alterocham et filium eius Montanellum ex una parte, ac filios eiusdem P. et Raynerium tutorem eorum ex altera super bonis praedictis eiusdem Adiectae suscitata materia quaestionis, coeperunt coram G. iudice Tuscanensi ad invicem litigare, coram quo Alterocha et M. filius eius bona quondam Raynutii, patris eiusdem Alteroccae, tanquam ex causa fideicommissi vel substitutionis sibi debita petierunt, Rainerio tutore filiorum praedicti P. ex adverso dicente, quod obstabat illis annalis praescriptio, usucapio pro dote ac longi temporis silentium diuturnum. Insuper allegabat, quod de bonis illis tam tertia Clerae, praedicti R. matris testatoris, et tertia Adelasiae uxoris eiusdem, quam etiam quarta per Trebellianum nomine ipsius Adiectae erant ante omnia deducendae. Dictus vero iudex, utriusque partis allegationibus et rationibus diligenter inspectis, supra dictum Raynerium tutorio nomine pupillorum in restitutione bonorum quondam Raynutii condemnavit, tertia Clerae primo deducta, quam Adiectae ac viro suo donaverat, de qua in substitutione, quam fecit Raynutius, non videtur aliquatenus cogitasse; deducta quoque tertia Adelasiae, quam ipsa P. vendiderat supra dicto. Praecepit etiam idem iudex, de his rebus illas tertias deducendas, de quibus deduci poterant secundum Tuscanae consuetudinem civitatis. Deduci praeterea quartam per Trebellianum idem iudex iniunxit, quum etiam quilibet extraneus restitutione gravatus eam deducere potuisset; sed utraque pars ab illa sententia provocavit. (Et infra:) Quum autem coram G. diacono cardinali auditore a nobis concesso fuisset diutius litigatum, ipse habito consilio peritorum de mandato nostro sententiam supra dicti Guezii iudicis, videlicet in eo, quod dixit, tertiam Clerae, et tertiam Adelasiae integraliter deducendas, idem cardinalis pronunciavit iniustam, et ab ea legitime provocatum, diffiniens, sic illas tertias deducendas, ut legitima portio, iure naturae debita Alterochae, illi salva sit in utraque; ad cuius restitutionem dictum deinde Raynerium condemnavit. In eo vero, quod quartam partem per Trebellianum idem iudex censuit retinendam, sententiam confirmavit eiusdem, ita videlicet, quod fructus, de bonis ipsus a tempore litis contestatae percepti a praedicto Petro et filiis eius post mortem Adiectae, computentur in ea. Qui si suffecerint ad quartam et fructus eius, eo nomine alia deductio nulla fiat; alioquin iuxta quantitatem fructuum perceptorum computationis ratio habeatur. Quia vero pater Adiectae ipsam in legitima non potuit aggravare, legitimam ipsam, videlicet eius partis, quae sibi debebatur ab intestato, deducendam censuit, et etiam retinendam, ita videlicet, quod deductio fiat tantummodo de his rebus, de quibus secundum Tuscanae consuetudinem civitatis fieri consuevit. In eo autem, quod praenominatus iudex condemnavit Raynerium nomine pupillorum suorum ad residui restitutionem Alterochae ac eius filio faciendam, ipsius sententiam confirmavit. Nos igitur, eiusdem cardinalis sententiam exigente iustitia promulgatam ratam habentes, ipsam auctoritate apostolica confirmamus.

Capitulum XVII.
Episcopus compellit fideicommissarios seu executores testamenti ad exsequendas pias voluntates defunctorum, etiamsi testator hoc interdixisset.

Gregorius IX. Nomon. Episcopo.

Tua nobis fraternitas intimavit, quod nonnulli, tam religiosi quam clerici saeculares et laici, pecuniam et alia bona, quae per manus eorum ex testamentis decedentium debent in usus pios expendi, non dubitant aliis usibus applicare. Quum igitur in omnibus piis voluntatibus sit per locorum episcopos providendum, ut secundum defuncti voluntatem universa procedant, licet etiam a testatoribus id contingeret interdici; mandamus, quatenus exsecutores testamentorum huiusmodi, ut bona ipsa fideliter et plenarie in usus praedictos expendant, monitione praemissa compellas.

Capitulum XVIII.
Filius, rogatus restituere hereditatem, detrahit tertiam iure naturae, et quartam Trebellianicam, in quibus potest legata relinquere, heredes instituere, et poenam imponere.

Idem.

Raynaldus Peponis filius, heres ab ipso institutus hoc modo, ut patruis suis hereditatem restitueret, si absque filiis masculis moreretur, cum eis mortuo Pepone super quibusdam bonis hereditatis eiusdem in tres arbitros compromisit, quorum duo, mortuo reliquo, prout ex forma compromissi poterant, procedentes, taliter arbitrati fuerunt, quod neutra pars haberet licentiam transferendi quocunque modo in alium res praedictas, nisi in eorum filios masculos ex ipsis legitime descendentes, et quod contra hoc fieret non valeret. Porro dictus R., prolem non habens, condidit testamentum in quo medietatem partis suae de rebus praedictis quibusdam avunculis suis, aliam vero medietatem et reliqua bona paterna uni ex patruis suis et eius filiis legavit, adiiciens, ut bona, in quibus ex testamento vel ab intestato dicti heredes R. possent succedere, si venirent contra legatum dictis avunculis suis debitum, ad ipsos pro determinatis portionibus devenirent. Demum eodem R. naturae debitum persolvente, ac uno ex patruis hereditatem adeunte praedictam, quum dicti avunculi adversus eundem patruum ac filios eius coram iudice communitatis Urbenatensis moverunt quaestionem, petendo pro rata, quae ipsos contingit, legatum praedictum, et restitui eis, si contra ipsum illi venirent, quaecunque occasione testamenti eiusdem R. ad ipsos pervenerant vel poterant pervenisse, praefatus iudex, ab illorum impetitione super legato ipsos absolvens, ad restitutionem aliorum bonorum sententialiter condemnavit eosdem. A cuius sententia quum ambae partes ad nostram audientiam appellassent, petente utraque parte dicti iudicis sententiam infirmari, quatenus contra se fuerat promulgata, et quatenus pro se faciebat, exsecutioni mandari, dilectus filius noster O. sancti Nicolai in carcere Tulliano diaconus cardinalis lite coram se legitime contestata, quoniam idem R. habebat in bonis quondam Peponis patris sui tertiam partem debitam iure naturae, in qua gravari nequivit, nec non quartam Trebellianicam, quam quilibet extraneus restitutione gravatus deducere potuisset, propter quod in rebus praedictis avunculis legatis portiones easdem habuit R. praefatus, easque potuit in ultima voluntate legare, ac per hoc legatum tenuit usque ad tertiam et quartam praefatas, licet ipsas non expresserit in legando, pronunciavit, non obstante praemisso arbitrio, quod nec legatum teneret, non poterat impedire, iudicem ipsum in eo, quod super hoc dictum patruum in totum absolvit, qui confessus est, se pro medietate possidere praedicta, perperam iudicasse, condemnavitque ipsum ad restitutionem medietatis tertiae et quartae partis ipsius legati pro rata, quae dictos avunculos de ipso contingit, et in residuo praefati iudicis sententiam confirmavit. Ceterum in eo, quod idem iudex dictum patruum et eius filios totaliter in aliis, quae in secundo articulo petita fuerant, condemnarat, male ipsum pronunciasse decrevit, quia filii eius contra voluntatem testatoris non inveniuntur aliquid commisisse, quum nihil de petitis reperti fuerint possidere. Verum in portione, quam patruus habebat in bonis illis ratione quartae et tertiae praedictorum, quas R. habuit in bonis eisdem, in quibus eius institutio et legatio ac adiectio poenae tenebat, pro rata eosdem avunculos contingente, de praedicto legato confirmavit sententiam iudicis supra dicti, eodem patruo et eius filiis in residuo absolutis, et salvo nihilominus ei ex iure institutionis beneficio legis Falcidiae, in restitutione praefati legati, si infra tempus legitimum voluntati paruerit testatoris, quum inventarium fecerit, et contra voluntatem testatoris lex Falcidia inducatur. Nos itaque, ipsius cardinalis sententiam ratam habentes, eam auctoritate apostolica confirmamus.

Capitulum XIX.
Exsecutor testamentarius, qui suscepit illud officium, exsequi compellitur.

Idem.

Ioannes clericus et P. laicus, exsecutores ultimae voluntatis O. clerici S. Crucis, qui venerabilibus et piis locis de bonis suis in ultima voluntate legavit, mandans insuper, satisfieri creditoribus per eosdem, post mandatum susceptum per dioecesanum cogi debent testatoris explere ultimam voluntatem.

Capitulum XX.
Ponit quaedam legata, in quibus non solvitur canonica portio, nisi fiat in fraudem.

Idem.

De his, quae in ornamentis vel pro eis, seu fabrica, luminaribus, anniversario, septimo, vigesimo, tricesimo die, sive aliis ad perpetuum cultum divinum legantur ecclesiis vel reliquis piis locis, canonica portio, dummodo in fraudem non fiat, ut ea episcopus seu parochialis ecclesia debeat defraudari, deduci non debet.