BIBLIOTHECA AUGUSTANA

Iohannes de Capua

floruit 1262/1278

Directorium humanae vitae

alias parabolae

antiquorum sapientum

Capitulum II

___________________________________________________

CAPITVLVM II

DE LEONE ET BOVE

ET EST DE DOLO ET

SEDVCTIONE.

Inquit Disles rex Indiae suo philosopho Sendebar: Affer mihi parabolam super duobus amicis dilectis ad se invicem, quibus interponitur aliquis credulus seductor et mendax, et eis inimicitias inducit et odium, [B4v] donec ad sanguinis effusionem deveniunt. Dixit philosophus regi: Scito te, domine rex, quoniam quando fideles amici volnerantur vulnere alicuius mendacis et dolosi, deveniunt in odium, eb dissipatur dilectio quae erat inter eos, et accidit eis quod accidit leoni cum bove. Dixit rex: Quomodo fit hoc? Inquit: Fertur fuisse in provincia de Sendebar mercator valde dives. Habebat autem tres filios; qui cum crevissent, non curaverunt conservare divitias sui patris, sed eas consumere et dispegere nitebantur, nec ceperunt modum scientiae bona patris conservare. Et vocans pater eos ad se cepit eos super hoc castigare dicens eis: Filii mei, scitote quoniam homo huius mundi debet tria quaerere, quae haberi non possunt nisi per quattuor. Tria, quae debet homo quaerere, illa sunt, scilicet, victus suus, et eius status inter homines, et se pro suo fine praemuniri. Quattuor vero, cum quibus debet illa tria acquirere, sunt, ut acquirat bona cum aequitate et iusticia, et sciat uti eis in his quae sunt, ei necessaria, et ut habeat mercedem inde in futuro seculo. Nunc autem qui de istis mandatis unum obmittit, non obtinebit nec ei annuetur quod intendit. Quoniam si habuerit divitias et substantias multas, et non utatur eis in his quae oportet, et illas nescit conservare, cito consumitur et remanet absque divitiis. Et si eas relinquit, et nescit eas negociari et mercari et in eis addere, cito abiunt, quamvis non utatur de illis nisi modicum; sicut collerium oculorum, de quo non accipitur nisi modicum ac pro tanto non permanebit quin deficiat. Si quis autem divitias et bona acquirat, et restrinxerit manum suam ab eis, nisi eius usus fuerit in hiis quae sunt opportuna, quasi pauper qui nihil habet reputabitur, nec pro tanto evadet ut sua bona non consumantur et deficiant; sicut amphora plena musto, quae si meatum non habuerit unde respiret, rumpetur et tunc undique mustum egredietur. Et factum est, cum audirent filii mercatoris mandatum sui patris, apposuerunt curam observare praeceptum patris. Et cum iret maior eorum in mercatione in contrada quae dicitur Mathor, transivit per quandam viam malam et angustam, qua erat molle lutum; et ducebat duos boves; nomen unius erat Senesba, alterius vero Chenedba. Et demersus Senesba in lutum, eductus est inde postquam pervenit fere mortis periculum, prostratus atque remissus. Et dimisit eum apud quendam notum suum rogans illum custodire sibi, donec restitueretur ad vires suas; et tunc signaret ei. Post vero aliquos dies recessit vir de loco, et relicto ibi bove, significavit amico suo quoniam mortuus esset. Porro autem Senesba recessit inde, et recedens paulisper ad magnam pervenit planiciem et bona pascua et a timore exempta: timebat enim, nequando amplius perveniret ei malum, ne forte accideret ei sicut accidit cuidam, de quo dicitur. Quoniam cum exiret bos ad silvam pro pascuis, supervenit ei lupus, et sequebatur eum, ipso non percipiente; donec appropinquaret ad eum. Cum vidisset eum, timuit; et fugiens abiit ad civitatem prope flumen: quo cum pervenisset, invenit pontem fractum; et eum lupus sequebatur. Et ait in corde suo: Quid faciam? Lupus sequitur me: flumen vero profundum est, pons confractus, nescio natare per aquam. Non est mihi melius nisi me in flumine proiicere, et homines me videntes forsitan salvum faciant. Et corruit in aquam; videntesque homines civitatis ipsum festinaverunt ei succurrere cum viris qui salvarent ipsum. Et cum ipsum eduxissent de flumine semimortuum, appodiavit se cuidam parieti; et in ipso recreato spiritu, cepit narrare astantibus omnia quae sibi acciderant, et a quibus Deus ipsum liberavit; et dum eis hoc narraret, paries cecidit super eum, et fere mortuus est. Post vero paucos dies restitutus Senesba ad suas vires et impinguatus cepit mugire. Erat autem prope locum illum leo, qui regnabat in tota illa regione: erant autem plures ferae, scilicet luporum ursorum et volpium et aliorum huiusmodi in suo comitatu. Erat autem leo magnanimus in suis negociis, singularis in suo consilio; et cum audiret leo hanc vocem bovis mugientis horribiliter, expavit valde et tremuit, cum in diebus [B5r] suis non audivisset vocem bovis, nec vidisset ipsum. Et retinens hunc timorem in mente noluit alicui revelare; nec exibat de loco prae timore. Erant autem in sua familia duo animalia fratres et socii; nomen unius erat Kelila, alterius vero Dimna. Ait Dimna Kelilae: Nonne respicis frater, quoniam leo non recedit de suo habitaculo, nec agit quae agere solebat? Cui respondit Kelila: Quid te, frater, de hoc investigare cogit et monet, quod non est necessarium, cum tua non interest huiusmodi quaerere, cum simus in curia regis nostri tranquilli et pacifici? habemus enim ea quae volumus, nec nobis deficit aliquid eorum, quae nostrae sunt opportunitatis; nec sumus in isto statu, quo regi loqui debeamus de materia sua. Desine, frater, ab hoc proposito quod intendis. Scire enim debes, quoniam quicunque submittit se causae, quae suae non est facultatis in verbo et opere, nec est suae expeditionis, dignum est ei accidere, quod accidit symeo. Ait Dimna dicens: Quomodo fuit? Inquit Kelila: Erat quidam symeus, qui quendam vidit carpentarium scindentem lignum in quadam planicie, et cum super lignum ascenderet, scindebat quasi uno cubito, apponendo unum paxillum et educendo alterum. Et videns hoc symeus aestimavit facere sicut carpentarius faciebat; et cum inde carpentarius descendisset pro suis negociis, festinavit symeus ad lignum, et ascendens super illud apposuit sua posteriora versus scissuram ligni, faciem vero versus paxillum. Et cum essent repositae ambae eius testiculae in medio scissurae eius, cepit facere ad modum carpentarii, educendo et interponendo paxillos; cunque sic faceret, ultimo paxillo extracto, propter brevitatem crurium restrictae sunt eius testiculae in scissura; et oppressit se. Et sic clamante symeo prae nimio dolore, advenit carpentarius et percussit symeum; ita quod propter eius imperitiam suscepit verbera et oppressionis dolorem. [B5v] Accidia impedit quamplurimos, inquit Dimna, ut ex verbis tuis ac parabolis intellexi: quapropter scio non esse fore factum quaerere de his, quibus quis suum dominum ac amicum sperat exultari, suumque inimicum tristari, ipsumve suo coram domino hilarem praebet. Veruntamen numero stultorum reperiuntur illi, quibus cum praedestinatum est magna possidere, minimisque rebus contentari affirmant. Is et cani crus aridum rodenti eoque laetari, assimilatur. Sic nec nobilis progeniem minimis contentari non debet beneficiis, sed animum ad id perpetrandum habebit, quod suae convenit generositati, cum quo et suae potest satisfacere progenici; videlicet, ut sit ipsius ac ipsorum honorum semper augmentator. Ut et habetur experimento per leonem, qui cum praedatus est leporem, vidensque quid melius seu maius, leporem dimittit, illudve melius perpetrare sollicitat. Vides enim canem caudam movere suo coram domino, donec ei quid proiiciat: elephas autem qua sit dignus honore naturam habet, nullam ab aliquo recipiens escam apportatam, nisi summe mundam. Dico vobis, inquit Kelila: Quicunque honorabili in statu existit, eoque humilem et misericordem cunctis se ostendit, quamvis vitae eius dies sunt pauci hoc mundo, procurat tamen sibi bonam memoriam expirato vitae eius termino; cum dicunt sapientes, hunc magis fore fatuum, cuius dies invidia consumuntur. Insipienter bestialiterque vivit ille, inquit Dimma, qui sui corporis necessitatem quaerere non sollicitat, esuriemque patitur timoris causa, quarundam bestiorum more, quae penuriam ad defectum patiuntur invidiae causa quam corde gerunt, ut alii ipsis non congaudeant, scilicet de praedis. Inquit Kelila: Intellexi quidem verba tua; volo et nunc ut meis animadvertas. Cum unusquisque in bono existens statu id quod sibi non est congruum seu praedestinatum postponet, contentarique his, quibus est dotatus, debet: invenimus enim nunc in statu isto, quibus deficimus, quapropter eum tenemur vilipendere. Inquit Dimna: Veritati consonum profers, frater; veruntamen nobilium sanguis ad altiora semper affectat provehi. Uti minimorum ac parvorum animus non ad altiora se curat exaltari, conversoque modo nobilium sanguis ad inferiora duci summe veretur et abhorret; uti habetur experimento per gallum: quamvis sit pennarum et alarum abundans et in potestate se alte ponere, reperitur tamen semper quaerens in stercoribus et plateis. Scito etiam, magno cum labore a parvo ad magnum fore statum ascendendum; minimo sed labore quis statu ab honorabili privatur. Simile huic: Onus grave magno cum conamine ad altiora transporbatur, sed ipsum absque alicuius iuvamine ad infima faciliter tendit. Decet idcirco statum ad altiorem nosmetipsos promovere, cum illius rationem ac originem habeamus. Respondit Kelila: Quibus nunc firmasti animum, frater? Inquit Dimna: Video dominum nostrum leonem debilem habere animum ac non fore magnanimum; et cum ego meipsum sibi adiungere poterim, sibique consilium suis in causis non parvis darem perutile, forsan me ad altiorem proveheret statum. Ait Kelila: Quis te huius rei facit certum quod rex talis, ut tu asseris, est? Inquit Dimna: Illud volo per suorum de curia familiarium inquisitionem perscrutari, quibus confido mihi secreta regis revelare. Inquit Kelila: Quomodo potes te his iactare sive te mente exaltare, cum tu ipsi tam propinquus non fuisti, quod ipsius voluntatem ac consuetudinem percepisti? Seu scire te quis fecit? Inquit Dimna: Nescis quod quis humilis et fortis grave pondus non reputat, sanus quoque dispositus est ad ambulandum, sapiens vero ad meditandum, humilis ad conveniendum? Inquit Kelila: Scis etenim, quod regi nemo audet appropinquare nisi is qui ad hoc est deputatus; unde nunc tu ad altiora te exaltari iactas, cum ex his, qui ad hoc sunt deputati, non es? cum et rex pro te non miserit unde tunc capies originem ad eius gratiam accedendam, cum moris non est unumquemque fore licentiatum ad regem accedere nullius promotione sive ipsius iussu. Verum est ait Dimna, quod dicis; sed scito, quod hi qui in camera regis nunc existunt non a diebus natalibus moram traxerunt semper, sed solum propter quandam eorum dispositionem congruam, fortuna ipsis arridente, eorum statum regis servitio exaltaverunt. Spero quia, cum me ad hoc ordinavero, ut ipsi fecerunt, eadem quae ipsis arrisit fortuna, mihi arridebit. Anne putas, quod propter ortum vel elementorum carentiam minus sim dignus fortuna, qua ipsi sunt beneficiati? Non spero; cum bis, quibus illi se patientes exhibuerunt, et ego me subiiciam, sperans inde quid boni seu melioris recepturum; cum assurunt sapientes: Sufferentes angustias estote pa[B6r]tientes et exaltabimini. Inquit Kelila: Si praesenti esses tempore in servitio regis persistens, quisnam esset verborum sermonumque vestrorum ordo, quo teipsum per alium seu a rege exaltari te iactas quamplurimum? Responsum dedit Dimna: Cum regis esse suive moris habitum perscrutari possem sciremque et ad ipsum pervenirem, alloquerer iuxta placitum suum cum verborum dulcedine, nec essem ei rebellis in aliquo. Et quando proponeret facere aliquid rectum, commendarem ipsum super hoc, et ostenderem ei bonum quod in eo esset, et ipsum confortarem super illo, donec faceret ipsum et adderet circa illam lacticiam: quando vero caderet in suo proposito aliquid indirectum, de quo esset formidandum, ostenderem ei malum quod in eo esset cum humilitate linguae et verborum dulcedine. Et spero, inquam, haec esse magis in me quam in aliis sociis meis. Quoniam vir intelligens et doctus, si vellet perdere veritatem et manu tenere falsitatem, utique maltotiens posset; quemadmodum doctus pictor, qui pingit figuras in pariete et picturas quasi si de eo exirent, et pingit alias quasi intrarent in ipsum cum nominata se habeant. Et cum ipse meam percepit intelligentiam et doctrinam et ea quae penes viam sunt, debet utique sequi ac perquirere amorem et honorem mihi et coniungere me sibi. Inquit ei Kelila: Porro, ex quo tuum deliberasti consilium ad honorem regis, timendum tibi valde de familiaritate regis prae timoris eius gravamine. Dicunt enim sapientes, quoniam in quattuor non interponit se aliquis nisi fatuus et insipiens, nec ab eis evadit nisi intelligens et sapiens; quorum unum est familiaritas regis, aliud vero secretum credere mulieribus, et potus veneni, et pergere per mare. Sapientes quippe assimilaverunt regum familiaritatem monti excelso, in quo sunt arbores bonorum et delectabilium fructuum, est tamen luporum habitaculum et ferarum pessimarum; et qui cupit illuc ascendere et carpere de fructibus, oportet illum cum multis armis illuc ascendere; et dum ibi moratur, semper est in timore. Inquit Dimna: Iam ad tuum verbum adverti intellectum meum, et iustus es in his quae protulisti; veruntamen scire debes, quoniam qui se intromittit in angustiis et tribulationibus magnis, ad status sublimes et grandes non potest pervenire; et qui dimittit rem aliquam propter hoc quod forte dubitat ipsum, non pervenit ad nobilitatem nec ad magnum statum. Dictum est enim, quoniam tria sunt, ad quae quis pervenire non potest nisi cum auxilio magnitudinis animae; quae sunt, scilicet, servire regi, pergere mare et suum offendere inimicum. Et dicunt sapientes, quoniam non decet virum intelligentem videri nisi in altero duorum locorum, scilicet, vel cum domini regis servitio deputatum, vel cum religiosis in solitudine; ut elephas, cuius gloria et exaltatio non est, nisi in duobus locis, videlicet, solitudine aut in curiis regum pro servorum amico. Dixit ei Kelila: Vade igitur, et Dominus tecum sit in tuo proposito quod cogitasti. Et accedens ad leonem, salutavit ipsum. Et ait leo ad illos, qui cum eo erant: Quis est iste? Cui responderunt: Domine rex, hic est talis filius. Eit ait leo: Bene novi patrem suum. Et vocans eum leo ad se dixit ei: Ubi moraris? Cui respondit Dimna: Non cessavi iam pluribus diebus morari ostio palacii regis aestimans forsan ero tibi utilis in aliquo quandoque, quoniam superveniunt regi aliqua, pro quibus indiget eo qui nullius est generositatis et famositatis; nec est omnino infimi gradus, in quo aliquid reperitur: quia vilis festuca proiecta in terram utilis est aliquando; accipit enim illam homo aliquando de terra, ut intromittat in aurem suam et purget eam, aut etiam erit ei opportuna ad alia servitia: sed animalia, quae sciunt et intelligunt facta mundi magis debent honorari. Cunque audiret verba Dimnae leo, gavisus est et placuit ei verbum; concepit enim, quod ab eo posset recipere consilium et intelligentiam. Et ait leo ad socios suos: Scitote, quoniam vir intelligens est et sapiens qui nobilis est; et misericors esse poterit perfectae nobilitatis, licet eius nobilitas sit occulta; veruntamen sua natura non tenet ipsum, quin reveletur, et eius nobilitas manifestatur et sapientia. Quemadmodum ignis accensus, qui ubicunque fuerit, latere non potest, sed manifestatur et refulget; et plerumque una acus valet, quando non valet ensis. Et audiens Dimna verba leonis percepit, quoniam placuit leoni verbum suum, et quia invenit gratiam in oculis suis. Et quoniam familia regis et ei assistentes tenentur ostendere sibi quod penes eos lateret de sapientia et intelligentia, donec ei manifestetur ipsorum prudentia et consilium; non enim constituet eos in statu quo digni sunt, nisi per hoc. Sicut est semen absconsum in terra, cuius bonitas et utilitas non cognoscitur nec appreciatur apud homines, donec de terra exurgat et manifestetur; sic oportet unumquemque qui est de familia regis et eius comitiva, ostendere sibi scientiam et intelligentiam quae penes eos est. Similiter decet quoque regem constituere unumquemque in statu et loco, quo dignus est, secundum quod habet penes ipsum de intelligentia et consilio. Iam enim dicitur in quadam parabolarum, quod duo sunt quae a nullo fieri conveniunt, etiam si esset rex scilicet ponere alterum eorum in loco non debito, [B6v] quae sunt, scilicet virum et vestimentum. Fatuus enim reputatur, qui ponit in suis pedibus indumentum capitis, aut in capite indumentum pedis: similiter quoque non debet poni vir prudens loco stulti nec stultus loco prudentis. Dicitur autem, quod in tribus rebus, quod modicum excedit alterum, alterum est modicum; scilicet, excessus viri fortis, alterum virum fortem; excessus pauci pancum, excessus multi multum; et excessus sapientis ulterum sapientem. Plurium autem regum et dominorum, quando non experiuntur suorum familiarium et subditorum dispositionem in eorum servitio, non prosperantur in suis negociis; quoniam servitium eorum non consistit in multitudine servitiorum suorum, sed in rectis ipsorum, quamvis sint pauci. Sicut homo, qui defert super humerum suum magnum lapidem, et cum affligit suam personam in ipso, non datur ei, nisi pro eo unus denarius: lapis vero preciosus, licet sit parvus et in ipso deferendo non sit labor, tamen deferenti pro ipso datur magna pecunia. Servicium autem, pro quo indigent servitores dolo et seductione, uti non est utile regi. Nec debet rex despicere nobilitatem apud quemcunque reperiatur, etiam si eam inveniret apud vilem et despectum hominem; quoniam multotiens quod modicum est, satis crescit; sicut nervus praecisus a corpore cadaveris, de quo fiunt cordae pro arcu, quo egit rex ad sagittandum in suo solatio et adversitate. Et volens Dimna gratiam obtinere a leone, et ut scirent omnes eius curiae quoniam non esset illud quia leo cognoverat patrem suum, sed propter sui scientiam et prudentiam, ait: Nequaquam rex debet diligere homines propter dilectionem parentum suorum, nec eos odire propter odium parentum suorum; sed considerare debet id quod est penes eos de intelligentia et scientia, et quibus ab eis indiget; postea vero oportet meditari in suo animo in quo statu vel loco debet eos constituere et honorem eis attribuere. Nihil enim propinquius est regi quam suum corpus, sed aliquando dolet et languet multum et est ei in taedium et laborem; non tamen cessat dolor et languor [C1r] nisi per medicinam quae sibi postea exhibetur. Mus autem vero propinquus est regi; habitat enim in sua domo; sed propter sua inconvenentia opera fugat et destruet illum: nisus est valde remotus a rege, sed propter bonos suos mores ipsum tenet diligenter et conservat, nec ipsum taedet propria manu portare. Similiter quoque non debet eum perdere via nobilitatis et vires bonitatis, sed reddere eis quod resultat ab eis et eis retribuere quod optatur. Quoniam hominum duo sunt: unus quidem, cuius mores pessimi sunt sequentes suum appetitum; sicut si quis transeat super serpentem et cum non mordeat, non decet eum iterum transire: alter vero, cuius mores sunt plani et recti; quemadmodum aromata, quae quanto plus manu tractantur, tanto magis redolent. Et factum est, cum remansisset Dimna cum leone, et omnes de sua familia recessissent, dixit ei Dimna: Iam diu vidi dominum regem in suo loco stantem, nec inde recedit, nec exit sicut solebat, nec scio quare hoc. Et nolens leo manifestare suum tremorem ipsi Dimnae, dixit ei: Nequaquam fuit aliquod malum. Et dum simul loquerentur, cepit Senesba suam vocem elevare, et clamavit iterum; et audiens illum leo timuit de voce, quam audivit; et dixit Dimnae: Vox ista me prohuibuit exire de loco, nec scio quid fuit; aestimo, inquam, quoniam persona eius magna sit sicut ipse est, et quod magna sit eius potentia sicut persona; quod si sic esset, nullum utique statum haberemus in hoc loco. Et respondens Dimna leoni: Estne aliquid de quo dubit dominus rex, nisi vox ista? Scio etenim, quoniam si non est aliud, non debet rex pro tanto suum relinquere habitaculum: quia contrarium unuscuiusque rei calidae est aqua frigida, quae ipsam reddit frigidam; et accidens pulchritudinis est stupefactio cordis; accidens vero dilectionis est mendacium; accidens humilitatis animae est altitudo animi. In proverbiis autem est huius expositio, quoniam non debet quis timere vocem, sicut fertur. Ait leo: Quomodo fuit? Ait Dimna. Fuit vulpes quidam ambulans versus flumen, circa quod suspensum erat cymbalum in arbore: ventus autem ramos arboris agitabat, et propulsabatur cymbalum. Et cum vulpes videret, aestimavit esse aliquod pingue animal et plenum carnibus: quae cum sciaderet ipsum, invenit ipsum concavum et vacuum. Et ait: Nolo credere res magni corporis et fortis vocis in se habe[C1v]re potentiam. Et abiit in viam suam. Porro adduxi tibi hanc parabolam, quoniam spero, si accedere ad illum, cuius vox te turbavit, esset hoc utique magis leve, quam tu aestimes; et si regi placuerit, me mittet ad illum ipso stante in suo loco, donec ad ipsum redibo cum verbo veritatis, et quidquid de eo scire voluerit, faciam. Et placuit leoni verbum Dimnae, et misit eum. Accessit autem Dimna ad locum ubi erat Senesba; sed recedente Dimna a leone, cepit leo cogitare, et penituit misisse illum, dicens: Quid boni inveni Dimna, ut debeam in ipso confidere super eo quod misi eum? Nequaquam decet regem credere in aliquo, quousque ipsum probaverit; nec in ipso confidit propter malam famam, aut propter malas operationes quae sunt in ipso, vel quia est homo litigiosus, aut advenerunt ei necessitates et angustiae, aut forte deliquit in aliquo et ex hoc timet ne forsan offendatur, vel forte est invidus et cupidus qui nunquam diligit proximum, aut forsitan aliquem diffamavit, vel forte separavit ipsum a rege, vel forte negocia regis exercebat et dispersit omnia quae erant regis, aut deliquit ipse et socii sui regi, et pepercit eis, sed contra ipsum solum indignatus est, vel forte quaerit nocere regi cum utilitate sui ipsius, vel forte non habebat legem neque fidem, aut forsitan timebat aliquid quod bonum erat regi et malum sibi, vel erat socius inimici eius, vel inimicus socii eius; propter hoc non decet omnia regi credere in aliquo huiusmodi. Et quia Dimna est vir intelligens et perstitit multo tempore in curia mea relictus [sum] sine cura, nunc autem quaerit argumenta forte nocere mihi conservans erga me in sua mente odium. Aut quis scit, utrum habens istam vocem fortior me sit et sit rex maior quam ego, nunc autem cum accesserit Dimna ad eum et suo servitio declaravit manifestavitque ei impotentiam meam et indicavit ei mores meos indecentes, itaque tradet me sibi? Et non cessavit leo haec cogitare in corde suo et in mente meditari, ita quod timuit; et exurgens de loco suo, respexit ad viam et vidit Dimnam venientem, et ad locum suum est reversus, ut non perciperet Dimna, quod timeret. Adveniente autem Dimna, dixit ei leo: Quid vidisti? aut quid egisti? Et ait ei Dimna: Vidi, inquam, bovem, et ipso patronus vocis, quam audivisti. Et dixit leo: Qualis est virtus eius? aut quae discretio eius? Et respondit Dimna: Non habet virtutem neque potentiam; et iam accedens ad ipsum temptavi movere ipsum suaviter, ac ipse tamen nihil poterat. Dixit leo: Nequaquam decipiatur cor tuum circa hoc, licet tibi videatur impotens: ventus enim fortis non diruit fenum agri, diruit tamen et frangit magnas arbores et aedificia excelsa. Sic sunt veri potentes et homines magnae fortitudinis; non ostendunt suam potentiam, nisi sibi invicem et sibi similibus, non autem debilibus et non habentibus fortitudinem. Dixit ei Dimna: Nequaquam perturbetur rex ab ipso, nec subintret ex eo timor in animo suo; quod si placuerit regi, ipsum ad te ducam, donec tibi famuletur, et ut tuis obediat mandatis faciam. Et audiens hoc leo gavisus est et dixit ei: Vade. Et exurgens Dimna ivit ad Senesbam et ait ei vultu favorabili et absque timore: Leo misit me ad te, ut venias ad ipsum, et praecepit ut festines suo mandato obedire; quoniam remittet tibi peccatum, quod commisisti, quia iam tanto tempore eum non visitasti; quod si neglexeris circa hoc nec intendis ad eum venire, reddatur ei responsum. Dixit ei Senesba: Quis est iste qui misit te ad me? Respondit Dimna: Rex est omnium ferarum. Timens autem Senesba dixit Dimnae: Si mihi in fide promiseris, quod non adveniat mihi malum super hoc, veniam tecum. Cui Dimna praestitit iuramentum in fide: et ille credidit in ipsum. Ivit autem Dimna cum Senesba et accesserunt ad leonem; et interrogavit leo Senesbae, et ei ad placitum suum locutus est; et ait ei: Quomodo venisti ad illum locum? vel quid fuit illud quod ad hoc desertum te adduxit? Cui Senesba omnia sua accidentia a principio usque ad finem dixit. Ait leo Senesbae: Morare nobiscum, et ne timeas, quoniam honorifice te tenebo et benefaciam sibi. Et ipsum Senesba salutavit, et regraciatus est ei. Et permansit Senesba cum leone; et accepit ipsum leo in consiliarium et suum vicarium; invenerat enim in ipso bonum consilium et utilem sapientiam; et tradidit consilium et secreta sua in omnibus suis negociis. Et permanente bove cum leone, omni die magis eum diligebat leo et ipsum sibi coniungebat; donec magnificavit et exaltavit ipsum super ceteris suis sociis et eum praeposuit aliis omnibus suis consiliariis. Et factum est, cum vidisset Dimna, quoniam leo ordinasset Senesbam in suo loco et ipsum sibi praepo[C2r]suisset et universis eius consiliariis et sociis, et quia ipse esset eius secretarius, cepit multum tristari; et factum est ei hoc valde molestum; invidebat enim sibi pro sublimi statu eius, in quo leo ipsum posuerat. Et accedens ad fratrem suum exposuit ei suum accidens; dixit ei: Frater, nonne mei fatui consilii miraberis et meae inutilis provisionis, quam nunc egi in metipso, considerans ea quae bona essent leoni, ut ad eum bovem adducerem, qui me expelleret de meo statu et honore? Tradidi enim gladium in manu sua ad offedendum me. Cui respondit Kelila: Accidit tibi nunc, quod accidit cuidam heremitae. Dicens Dimna: Quomodo fuit? Dicitur quendam fuisse heremitam, cui rex dedit pulcra vestimenta et honorabilia; et videns illa latro quidam apposuit curam furari illa, et nisus est quaerere argumenta circa hoc. Ivit ad heremitam dicens ei: Obsecro, sancte heremita, nudus et pauper sum: audiens tuam sanctitatem, veni de terra longinqua, ut tibi ministrarem et a te docear. Cui dixit heremita: Volo, fili, ut mecum stes, et per noctem moreris. Cunque morans fur ille cum heremita longo tempore, administrabat ei fideliter et devote, ita ut crederet in ipsum heremita et confideret de eo; tradidit itaque heremita in manu furis omnia quae erant in domo. Quadam vero die, cum ivisset heremita ad civitatem pro suis negociis, surrexit fur, et acceptis vestimentis fugit. Cunque rediret heremita ad domum et non inveniret ipsum nec sua vestimenta, aestimavit illum esse furatum vestimenta; et apponens quaerere illum, direxit suos gressus apud quandam civitatem. Et cum esset in itinere, obviavit duobus hircis silvestribus ad invicem pugnantibus, donec in sanguinis effusionem devenerunt. Quibus cum supervenisset vulpes, cepit lambere sanguinem, qui ab eis emanabat; et interposita vulpe ipsis hircis, dum pugnarent, in tantum ab eis est oppressa et etiam vulnerata, ut sanguis ab ea emanaret; ipsa enim pedibus hircorum miserabiliter trita corruit in terram. [C2v] Post haec vero apponens heremita curam suam quaerere furem pervenit in sero ad quandam civitatem; et hospitatus est in domo cuiusdam mulieris meretricis, cum non invenisset aliud hospicium, ubi hospitaretur. Habebat autem haec mulier quandam servientem similiter meretricem, quam deputaverat officio meretricationis hominum, ut exinde ipsa sallaria reciperet. Adamabat autem haec serviens quendam, nec volebat se dare aliis hominibus; cunque hoc in defectum dominae redundaret, eo quod non percipiebat ex ea lucrum, nisa est contra amasium illius ut ipsum interficeret. Quadam vero nocte, cum misisset pro suo amasio illa serviens, potavit ipsum multo vino, ita quod arripuit eum sopor et dormiebat fortiter. Et exurgens domina accepit frustum arundinis apertum ex utraque parte, et eo impleto pulvere mortifero, ivit ad illum dum dormiret, et discoperuit nates eius, ut pulverem intromitteret in anum suum; et cum inciperet haec agere, expiratus est ventus de corpore illius, ut pulvis est impulsus in ore mulieris; quae corruit retrorsum in terra et mortua est, heremita vidente haec omnia. Diluculo vero recessit heremita inde, et ivit ad quaerendum furem; et hospitatus est in domo cuiusdam viri amici, qui praecepit uxori suae dicens: Volo ut honorem conferas huic viro et ei omnia attribuas necessaria, quoniam mei me invitaverunt nec potero venire in hac nocte; et abiit vir. Adamabat autem uxorem vir quidam, eratque lena mulier quaedam uxor barbitonsoris vicina eius. Dixit mulier uxori barbitonsoris, quod iret et vocaret sibi amasium suum, ut veniret nocte illa, quoniam vir eius non erat in domo; et sibi diceret, quod esset in hospitio domus, donec ei intrare praeciperet. Fecit itaque uxor barbitonsoris, sicut ei constituerat mulier; et veniens ille stabat in ostio donec ei intrare diceretur usque ad noctem. Interim vero supervenit paterfamilias, qui cum videret in ostio suae domus, cum etiam ipsum suspectum haberet erga uxorem suam, acriter alligans eam ad columnam domus ivit dormitum. Cunque traheret ibi moram amasius mulieris, misit ad eam lenam uxorem barbitonsoris; quae accedens ad eam dixit ei: Quid vis ut faciat vir ille, cum tae[C3r]dium sit ei in ostio expectare? Cui respondit: Rogo te, ut mihi conferas hanc gratiam, ut absolvas me hinc, et religes te in meo loco, donec vadam et tractabo in meo loco cum eo et revertar festinanter. Et fecit ita; et ligavit se uxor barbitonsoris loco mulieris, donec rediret ab amasio suo. Interim vero excitatus paterfamilias de suo sompno vocavit uxorem suam; at uxor barbitonsoris non respondebat, ne forte eam cognosceret. Ille vero cum multociens vocaret ipsam, et responsum non daret ei, provocatus ira surrexit et ivit ad eam, et amputavit ei nasum dicens ei: Affer tuum nasum in exenium amasio tuo. Cunque rediret mulier ab amasio suo, vidit quod accidit suae sociae uxori barbitonsoris, et absolvens illam ligavit se loco suo, et uxor barbitonsoris abiit in viam suam, heremita vidente haec omnia. Et meditata est uxor patrisfamilias argumentum invenire, quomodo posset se facere innocentem ab his, quae patraverat; et clamabat voce magna dicens, suo marito audiente: Domine Deus Sabaoth, si videris afflictionem ancillae tuae, et respexeris imbecillitatem meam et innocentiam operum meorum, et quomodo capta sum a viro meo absque culpa; domine Deus, restitue mihi nasum meum, et ostende hodie pro ancilla tua miraculum. Et dilata[ta] parum cepit clamare contra suum virum dicens: Surge, maligne et impie, et considera mirabilia Dei, quae operatus est erga me respiciens innocentiam meam, et volens manifestare impietatem tuam: ecce, restituit mihi nasum meum ut prius. Et audiens hoc vir miratus est intra se dicens: Quomodo potest hoc esse? Et accenso candelabro, festinanter ivit ad illam; qui cum videret nasum integrum, absolvit eam a ligamento suo, et supplicavit, ub parceret ei, cum inique egisset contra ipsam; et confessus est peccatum suum ad Deum petens ei misericordiam et remissionem. [C3v] Cunque venisset uxor barbitonsoris ad dumum suam, cogitavit invenire argumenta, quomodo posset evadere de viro suo de naso, qui sibi erat amputatus. Diluculo vero, antequam esset aurora, surrexit vir eius dicens ei: Praesta mihi instrumenta artis; habeo enim operari hodie in curia cuiusdam nobilis. Eb exurgens illa sibi porrexit novaculum. Cui vir: Volo, inquam, omnia instrumenta. At illa iterum porrexit ei novaculum. Et excitatus in iram proiecit rasorium versus illam; at illa cepit clamare dolendo: Vae mihi nasum! Vae mihi nasum! Die autem facta, convenerunt illuc omnes fratres et consanguinei mulieris, et conquesti de marito ad potestatem, fecit ipsum capi, et constitutus coram iudice interrogatus est super hoc, quare fecerat illud; et cum nesciret respondere verbum, iussit iudex eum ligari et fusticari per civitatem. Ipso vero ligato, ub fusticaretur, ecce supervenit h remita et quaesivit a populo quare ligatus esset ille; et heremita videns furem suum inter ceteros stantem cum suis vestibus indutum, accepta causa, accessit ad iudicem, dicens ei: Obsecro, domine iudex, nequaquam sophisticentur apud te verba: vestes autem quas fur furatus est, mea erant vestimenta; nonne hirci duo interfecerunt vulpem eorundem sanguinem sitiente? nonne et illa mulier pulvere se interfecit mortifero? nec amputavit barbitonsor nasum suae uxoris. Et interrogatus a iudice sibi totum exposuit. Dixit Dimna: Intellexi quidem verba tua, et simile est illud casui modo; verumtamen non fecit mihi damnum quispiam, nisi ego ipse mihi: quid ergo potero facere? Respondit ergo et dixit ei: Dic tu, frater, primo, quid tibi videtur super haec? Dixit Dimna: Nequaquam quaero nunc addere quicquam ad nobilitatem status mei ultra quod prius fuerat; sed quaero restitui in stato, in quo eram prius. In tribus enim oportet unumquemque meditari: primo, ut videat circa rem bonam et malam, quae sunt in ipsa, ut se sciat a malo praeservare, ne ei adveniat; secundum est, circa aliquod ita exercere, ut amotus se restituat sicut prius fuerat; tercium est ut omne quod sperat de negociis mundi, a se malum prolonget et sibi bonum appropinquet. Ego autem respiciens casum, qui mihi ad[C4r]venit, et illud per quod spero mihi posse restitui meus locus, et illi qui me de eo expulit praevalere, non videtur mihi melius nisi quaerere argumenta adversus Senesbam, donec deponam ipsum de hac vita. Nam si valeam haec facere, scio quod restituar ad locum in quo prius eram apud leonem; et forsitan hoc esset melius pro ipso leone, quoniam nimia sua dilectio et familiaritas assidua, quam habet erga ipsum, erit causa sui despectus, ita quod non manifestabitur opbrobrium apud suum populum. Dixit ei Kelila: Non mihi videtur posse advenire leoni ex familiaritate sua apud bovem neque bonum sive malum. Respondit Dimna: Imo praecepitabitur rex propter sex; scilicet, propter fortunium, propter rebellionem servorum ipsorum, propter concupiscentiam, propter tempus, propter levitatem capitis et propter operum perversitatem. Malum quippe infortunium est, quando rex amittit suos milites et bonos viros; rebellio autem, quando homines sui regni insurgunt contra seipsos et oppugnant sibi invicem; concupiscentia vero, quando delectatio regis versatur circa mulieres et vinum et venationem et similia; levitas vero capitis in moribus est, quod assidue extenuatur et flagellatur; tempus vero, ut est penuria rerum et pestis et epidimia populi et exercitus, et defectus fructus terrae; perversitas autem operum est, quando nititur rex facere quae non debet, et negligit facere quae debet. Nunc autem leo confidit in Senesbam et manifestavit facta propter quae in ipsius oculis vilis efficitur. Dixit ei Kelila: quomodo speras laedere Senesbam, cum sit fortior te et maior in dignitate et statu et magis dilectus apud regem et populum quam tu? Respondit Dimna: Nequaquam hoc respicias; non enim facta patrantur potentia et vi; quamplures impotentes et miseri sua providentia et intellectu pervenerunt ad locum, ad quem viri fortes et potentes minime potuerunt pervenire. An forsitan tibi non fuit relatus, quod corvus suo argumento et intellectu serpentem interfecit? Dixit Kelila: Quomodo fuit illud? Inquit Dimna: (Parabola) Fuit corvus quidam habens nidum suum in arbore quadam, et erat secus arborem illam caverna serpentis et quotquot corvus filios producebat, serpens devorabat; de quo corvus doluit multum, et factus est tristis super hoc; et accedens ad quondam sociorum suorum dicens: Nunquid tibi videtur, ut exurgam adversus serpentem dum dormit eternam ei oculos, et vindicabo mihi de omnibus ab eo perpetratis? Et respondens amicus dixit: Nequaquam fiat hoc vi et potentia; sed quaere tibi argumentum, per quod posses pervenire ad tuum desiderium; et cave ne accidat sibi, sicut accidit cuidam avi, quae putans interficere cancrum interfecit seipsum. Ait corvus: Quomodo fuit hoc? Inquit socius eius: (Parabola) [C4v] Fuit quaedam avis, quae cum haberet nidum suum apud quendam locum, in quo erant multi pisces, senuit, nec poterat venari de illis piscibus sicut solebat; et cum staret ob hoc tristis, videns eam cancer, percipiens ipsam esse dolentem, ait ei: Quid habes, cum videam te tristem et moestam? Cui respondit: Quid boni post senectutem? Erat quippe vita mea de piscibus huius lacus: hodie vero piscatores venerunt illuc dicentes sibi invicem: Decet nos piscari omnes pisces huius lacus simul et semel. Alter vero dixit: Adeamus ad quendam locum, in quo scio multos esse pisces, et ibi incipiemus piscari, quomodo nobis pervenientibus ad locum istum poterimus capere et istos, qui non fugient. Scio, inquam, quia sicut proposuerunt, sic facient. Et erit hoc meus interitus, cum non habeam de quo vivam. Et exurgens cancer ivit ad turbam piscium significans ei hoc verbum, quod revelatum est ei ab ave. Qui congregati omnes venerunt ad avem petentes eius consilium super hoc; et dicunt: Venimus ad te, ut des nobis consilium super hoc, quoniam vir intelligens non suum privat consilium a suo inimico quando est boni consilii, et recipit ab eo invamen. Vita enim nostra est inter magnum bonum et utilitatem. Da igitur nobis consilium. Quibus respondit: Scitis bene, quia non possumus illis resistere nec adversus eos pugnare; scio tamen quendam locum bonum et delectabilem, in quo est multitudo aquarum; si vultis transferri illuc, ducam vos. Cui responderunt: Non habemus ducem nec fidelem rectorem nisi te. Quibus dixit: Faciam hoc libenter ad vestram utilitatem. Et capiebat omni die illis duos pisces, portans eos ad montem excelsum, comedens eos. Quadam vero die veniebat ad eam cancer dicens ei: Timeo hic esse; rogo autem te, ut ducas me ad locum, ubi sunt mei socii. Et accipiens illum portabat eum ad locum, ubi devoraverat alios pisces; et respiciens cancer a longe, vidit ossa piscium simul congregata, et percepit quoniam ipsa eos comederat, et quia ipsum sic devorare intendebat; et ait in corde suo: Decet unumquemque hominem, quando incidit in manum inimici sciens se moriturum, pugnare pro sua persona contra suum inimicum et in omnibus quae possunt suam personam custodire. Et exurgens adversus eam oppressit cervicem suam cum suo rostro, et sic interfecit [C5r] illam. Et rediens cancer ad turbam piscium exposuit eis fraudem avis, et quomodo interfecerat ipsam, qui exinde gavisi sunt, et steterunt securi in loco suo. Nunc autem intuli hanc parabolam, ut scias quoniam multotiens est consilium quod interficit virum suum. Sed consulo sibi, ut perambules volans per aerem, ut invenias aliquod iocalium mulierum, et rapias illud; cunque homines te viderint, nequaquam elonges te ab eis, sed procede adversus eos, et semper videntes te sequentur; et cum perveneris ad cavernam serpentis, proiice ibi iocale illud et recede inde; scio etenim, quoniam homines euntes ad recuperandum iocale, cum viderint serpentem, interficient ipsum. Fecit itaque corvus; perambulavit per aerem, donec pervenit ad quendam mulierem, quae cum ablueret corpus suum super tecto domus, sua iocalia posuerat ibi; et rapiens idem corvus aliquid volavit per aerem: homines vero ipsum sequebantur usque ad locum, ubi posuit illud; cunque accepissent iocale, viderunt serpentem stantem in foramine, proieceruntque super eim lapidem, et mortuus est. Porro adduxi tibi hoc exemplum ad significandum tibi verbum veritatis, quoniam ingeminationes et argumenta meliores sunt his, quae facere potest vir potens. Ait Kelila: Verum diceres, si Senesba non acquisivisset consilium et ingeminationes cum nobilitate in qua est; posses illud facere; veruntamen iam praestitit ei Deus consilium et intelligentiam, et est vir scientiae et intelligentiae et prudentiae. Unde scire debes, quod ipse cavebit se a te vel ab hiis; et illud quod cogitaveris in tua mente, concipiet ipse. Inquit Dimna: Verum est posse cavere sibi Senesbam sicut dixisti; vere tamen scitote, quod a me non potest se cavere, quoniam tradidit personam suam in ma[C5v]num meam, et credidit in me a die quo duxi eum ad regem. Expedit mihi tamen nunc ipsum perdere ab hoc mundo, quemadmodum lepus fecit de quodam leone. Inquit Kelila: Quomodo fuit? Inquit Dimna: Quidam fuit leo in quodam bono loco multarum ferarum et aquarum; nec hic illis feris quicquam proderat propter timorem leonis, qui omni die rapiebat de illis et devorabat. Et habito consilio inter se, venerunt ad ipsum dicentes ei: Scito quoniam non potes habere a nobis animal, nisi cum labore maximo et strepitu venationis; nunc autem invenimus modum utilem pro te; quoniam si reddideris nos tranquillos et securos a timore tuo nec insidiaberis nobis, omni die offeremus sibi sponte in hora cibi unam bestiam de nobis pro tuo cibo. Quod quidem placuit leoni, et promisit eis pactum observare. Quadam vero die, cum sortem eiecissent inter eas, quam ipsarum deberent offerre leoni, advenit sors cuidam lepori, cui praeceperunt leoni se praesentare. Dixit ei lepus: Si volueritis mihi consentire et confidere de me in re, quae nobis erit utilis, spero vos reddere securos et quietos a turbatione leonis. Cui responderunt: Quid est illud? Quidvis fiat tibi. Et ait eis lepus: Quid est? Volo, quod uni vestrum praecipiatis venire mecum ad leonem, et non festinet me praesentare sibi donec praetereat hora cibi. Cui dicunt: Volumus fiat tibi. Et exurgens lepus cum socio suo ivit ad leonem, et retardavit praesentare se sibi, donec hora sibi praeteriit. Et esuriens leo surrexit de loco suo, et respiciens secus viam vidit quendam leporem accedentem ad ipsum; cunque praesentasset se sibi, interrogavit illum unde veniret, et ubi esset turba sociorum suorum, et cur tantum tardaverunt. Cui respondit lepus: Ego ab eis venio; mittebant autem tibi per me unum leporem, ut ipsum tibi praesentarem; sed cum essem prope hunc locum, ecce supervenit mihi alius leo, et rapuit ipsum mihi. Cui ego dicebam: Cave, quoniam est cibus regis, qui offertur ei; noli ipsum contra te provocare. Qui cum audiret, blasphemavit te dicens: Ego sum dignor ipso regnare in hoc loco. Veni igitur ad referendum tibi. Et audiens leo dixit: Venias mecum, et ostende mihi ipsum. Et ivit lepus ducens ipsum ad puteum aquae: erat autem aqua clara. Et dixit lepus: Hic manebat ille leo, de quo tibi dixi. Et respiciens leo [C6r] ad fontem putei, resultavit sibi umbra sua et leporis; corruit super ipsum in puteo, credens pugnare cum eo; qui mortuus est ibi. Et rediens lepus ad socios suos narravit eis omnia, quae fecerat; qui ipsum laudaverunt super hoc. Inquit Kelila: Si poteris Senesbam offendere tali modo, unde non percipiat inde rex aliquod damnum, bonum est; nocuit enim mihi et tibi et multis aliis de curia. Sed si eum non poteris offendere, nisi displicendo regi, consulo ne facias; nec sis rebellis domino tuo, quoniam malum pessimum esset et magna proditio. Post haec vero, praetermisit Dimna, ut non accederet ad leonem pluribus diebus; postea vero ivit ad eum quasi contristatus et dolens. Et videns leo Dimnam ait ei: Quare non vidimus te tot diebus? Nunquam fuit pro bono? Cui respondit Dimna: Est quoddam occultum et secretum magnum. Et ait leo: Indica mihi illud, quoniam sumus in loco secreto. Et respondens Dimna dixit ei: Dicunt sapientes, quod omne quod quis testatur posse nocere sibi, nec vult illud audire propter malum quod in eo est, nec decet nuncium referentem celare, si diligit ipsum cum simplicitate cordis, sicut confidit in eo socius eius bona opera sua considerans, quae vidit ex eo; et quando sic fuerit, attendat verbis eius, et audiat malum quod in eo est, et percipiat vel discernat bonum vel malum quod est in ipso; quomodo quicquid est in eo boni, est sibi ipsi, referenti vero nec bonum nec malum est, nisi quia adimplet mandatum et ostendit dilectionem quam habet erga ipsum. Nunc autem, domine mi rex, sapiens et intelligens es; volo tibi unum indicare, quod scio te nolle audire, et aestimo te bene illud non esse crediturum, nec velles quod ego illud tibi referrem. Sed intra me meditatus video, quoniam turba ferarum et multitudo tui populi non habent vitam et bonum nisi in te, quamvis non quaeras de ea; nec apud me invenio viam celandi veritatem, sed illam tibi manifestandi, quamvis non quaeras de ea et quamvis ego timeam quod mihi non credas. Decet tamen illud revelare tibi, quoniam qui occultat regi consilium suum, et medicis languorem, et sociis secretum, agit inique et ipse similiter in re culpabilis. Ait leo: Quid est hoc? Cui respondit Dimna: Relatum est [C6v] mihi a quodam fideli socio, quoniam Senesba consilium cum maioribus sui exercitus habet, dicens eis: Ecce stans cum leone toto tempore expertus sum suae scientiae et temptavi eius potentiam, ac ipsum inveni fragilem in omnibus et deficientem, et est mihi proditor et seipsum non diligens. Cum autem haec pervenirent ad aures meas, praesumpsi, quomodo proditor est atque rebellis. Cum autem ostendisti sibi honorem et eum tibi coniunxisti et eum super domum tuam ordinasti et fecisti conciliarium et secretarium tuum; ipse autem putat esse sicut tu, et aestimat tibi esse successurum in regno, si te contingat a regno discedere. Nunc autem, domine rex, nequaquam sis negligens circa haec; quoniam dicunt sapientes: Quando noverit rex esse in populo suo aliquos, qui cupiunt ascendere ad suum statum et ad sui nobilitatem pervenire ex proprio consilio et argumento aut propria auctoritate et divitiis, expedit regi eos perdere; quoniam, nisi perdat eos, erit ipse perditus. Tu autem, domine rex, sapiens es et discretus in omnibus magis quam ego; sed videtur mihi, ut habeas consilium de persona tua pro isto maligno et incredulo, antequam possit evadere de manibus tuis, et ne sis circa haec negligens, quoniam post damnum recuperare non poteris, quod ex hoc possit insurgere. Dicitur autem quod homines huius mundi tres sunt. Duorum ipsorum sunt qui solliciti sunt in suis negociis, quoniam incidunt male et non turbantur neque perterrentur, sed quaerunt consilium et argumenta evadere a laqueo, in quem ceciderunt; sed secundus eorum melior est primo, et est ille qui sibi praevidit argumentum et consilium, antequam incidat in malum, et considerat res, antequam sint, cum oculo sui intellectus, et prolongatur ab aegritudine, antequam sibi perveniat. Tercius vero eorum est piger et negligens, nesciens praecavere malum, antequam perveniat, nec scit ab eo evadere, postquam in illud incidit; sicut fuit de tribus piscibus. Ait leo: Quomodo fuit? Inquit Dimna: Dicitur fuisse in quodam lacu tres pisces, quorum unus erat piger, alter sollicitus, tercius autem intelligens: erat autem locus ille longinquus ab habitatione hominum. [D1r] Quadam vero die, cum venissent duo piscatores ad lacum, intendebant expandere super eos rete, ut caperent eos. Videns antem sollicitus scivit quod illi facere intendebant, et timuit; accepit autem consilium et argumentum pro persona sua, ut non periret; et exivit inde ad flumen lacui coniunctum. Intelligens vero stetit in loco suo, donec venerunt piscatores et obturaverunt exitum aquae; et percipiens hoc quod intendebant facere, dixit in suo corde: Captus sum; et hic est eius finis, qui negligit in suo opere. Nunc autem quomodo potero evadere ab hoc periculo in quo sum? Raro enim iuvat argumentum, postquam supervenit malum. Vir tamen intelligens non debet negligere quaerere consilium et argumentum pro sui liberatione. Et exurgens perambulabat per aquam quasi esset mortuus. Illi antem aestimantes illum esse mortuum ceperunt et proiecerunt ipsum versus eos in terram prope flumen, et liberatus est. Piger vero non cessavit ire et redire hinc et inde et subtus et super, donec captus est. Inquit leo: Intellexi, inquam, verba tua; veruntamen quomodo possum aestimare malum de Senesba? Nec possum credere ipsum cogitare malum super me, prae nimia dilectione quam habeo erga ipsum, et ipsum honoravi, et praeposui omnibus aliis de curia mea. Inquit Dimna: Non proponet Senesba contre, te agere malum, nisi quia percepit a te nunquum aliquid laesionis, nec reservasti penes te aliquem statum nobilem, in quo non posueris eum: nunc autem nihil remansit, per quod possit suus status nobilitari perfecte, nisi sibi usurpare regnum tuum. Quoniam ubi stultus et sceleratus ostendit amorem et bonum consilium erga regem, donec perveniat ad nobilem <statum>, de quo non est dignus; et permanens in illo statu, quaerit adhuc alium nobiliorem illo cum dolo et fraude et perditione sui domini. Proditor enim stultus non assistit regi neque servit ei pro utilitate domini sui, sed pro utilitate propria, ut ditetur et magnificetur; qui magnificatus redit ad sua prima mala opera, ad sui primam radicem. Sicut cauda canis, quam si extenderis tua manu, dum ligatus est, recte stabit; quando vero ipsum absolveris, redditus torta ut fuit. Et scito, domine rex, quoniam quicunque non credit consiliariis suis de re utili, quam ostendunt sibi, non est tunc laudandus, quamvis succedit ei bonum de suo consilio: quomodo est sicut infirmus, qui relinquens mandatum medici facit illud quod affectat suus appetitus. Decet autem familiarem regis exponere personam suam morti in re, quae est utilis regi, et debet cogitare in suis negociis suo intellectu et connumerari ei malum et adversitatem, quae possunt sibi contingere. Et melior horum est, qui respicit verum finem et scit cavere sibi ab eis; bona vero fama in artificiis permanet iustorum; rex autem nobilis est qui <non> denegat verbum consiliariorum suorum; melior autem inter divites est qui non est servus sui appetitus; melior vero inter socios qui non litigat cum socio suo. Et dicitur: Si iaceret homo in litore maris prope aquam et super colubrem, tutius posset ibi dormire, quam confidere de inimico, qui suam quaerit animam. Rex autem pigrior est ceteris regibus, qui negligens est in suis negociis: est autem sicut elephas, qui nihil respicit in hoc mundo. Inquit leo: Multum prolongasti sermonem tuum super haec; veruntamen haec omnia quae dixisti, iam non reperiuntur inter amicos, sed omnia deleta sunt aput eos. Qui si Senesba inimicaretur mihi, sicut tu asseris, non posset utique nocere mihi: quomodo enim posset tractare contra me, cum ipse comedebat herbas, ego autem carnes, et sit mihi cibum. Ego autem nunquam aliquid mali vel inconvenientis percepi ab eo, nec inveni in ipso mali vestigium, postquam ipsum in meum socium fidelem ordinavi, et quia ipsum laudavi et exaltavi super omnes principes mei exercitus; quod si permutavero hoc factum, ero stultus in meipso; et negabo fidem, et deviabo a iusticia. Inquit Dimna: Nequaquam decipiatur cor tuum dicens esse ipsum tibi in cibum; quoniam si non poterit Senesba te prodere et offedere per seipsum, tractabit haec cum aliis et quaeret adversus te per alios. Dicitur enim, quod si tecum steterit aliquis despectus vel impotens una die <nec> cognoscis suos mores, non credas ei personam tuam. Et cave ne accidat tibi haec parabola. Dixit rex: Quomodo fuit? Inquit Dimna: (Parabola) [D1v] Dicitur fuisse pediculus in loco cuiusdam nobilis perseverans, de sanguine suo quotidie sugens, illo non perpendente. Quadam vero nocte transiens pulex quaedam eum adhaesit. Ait ei pediculus: Permaneas hic mecum ista nocte, et bono sanguine saciaberis, et eris in bono lecto. Et attendens pulex verbum suum remansit ibi; et aestimans quod domiret vir surrexit pulex et momordit eum fortiter; ita quod excitatus prae dolore morsus, clamavit illis de domo, ut candelam accenderent et per lectum respicerent. Candela accensa, invenerunt pediculum et interfecerunt ipsum: pulex autem fugit et evasit. Nunc autem induxi tibi hanc parabolam, quoniam malignus homo non evadit a malo, et quando non potest per se excitare malum, pertractat illud per alios. Si autem non percepisti aliquod contrarium a Senesba nec dubitas de ipso, debes utique misereri populi et exercitus tui, ne aliquorum corda a tui dilectione divertat, et eos inde ducat ad odium tui. Et scito, quoniam non intendit pugnare contra nisi personaliter, nec faciet haec fieri per alium a se. Et credens in mente leo verbo Dimnae dixit ei: Et quid fiet ei? Dixit ei Dimna: Videtur mihi, quod debes eum perdere de hac vita; quoniam homo in cuius dente accessit putrefactio, non cessat eius aegritudo, et dolor ab eo non recedit, donec eradicetur. Stomachus vero plenus malo cibo non quiescit, donec foras emittatur vomitu. Sic quoque est inimicus, de quo timendum est, cuius curatio est ipsum perdere de seculo. Dixit leo: Induxisti me iam societati Senesbae adhaerere; nunc autem mitto pro eo, et requiram quid latet in suo corde adversus me: praecipiam ei, ut vadat ad aliquem locum, quem voluero. Dubitavit autem Dimna de hoc, quod intendebat facere leo: scivit quoniam si loqueretur cum Senesba et audiret verbum suum, crederet in ipso, et non occultaret ei omnia, quae sibi dixerat. Et Dimna ait leoni: Non videtur mihi bonum consilium mittere pro Senesba et reducere ad sui memoriam peccatum suum; quoniam dum ignorat te scire negocium, habes potestatem super eo; sed si perceperit tibi hoc secretum esse revelatum, timeo, ne sumens argumenta contra te festinet ad malum quod intendit, vel forsitan quaerat suam salvare [D2r] personam de manibus tuis. Et si contingat eum pugnare adversus te, pugnabit cum audacia, cum paratus sit ad bellum; si vero recedat a te ibi impunitus, nec poteris ei nocere, quia cavebit sibi, aut forsitan superabit te, dum munitus non fueris. Nam virtus rerum est, ut non accelerent perdere quemquam nisi illum, cuius offensa manifesta est; eius vero cuius offensa est occulta, inquiratur causa et adhibeatur cura et reddatur sibi iuxta opera sua. Dixit leo ei: Scire debes, quod quando <rex> tormentari mandat aliquem, de quo annunciatum fuerit peccatum commisisse, et postea patebit inquisitione diligenti, quoniam non fuit verum quod dictum fuit de eo, totum malum quod ei intulerit, sibi ipsi inlulit et in praeiudicium suae animae; maxime cum non possum credere tractare Senesbam illud quod dicis. Dixit ei Dimna: Ex quo sic tuum est consilium, consulo ne subveniat tibi, quando munias et preserves te ab illo, ne te possit offendere, maxime quoniam scio, quod si respexeris ipsum, quando subvenit tibi, videns pilos carnis eius elevatos et membra sua contremiscentia et ipsum respicientem a dextris et a sinistris et dirigit cornua sua quasi vellet pugnare. Inquit leo: Volo, inquam, tuum recipere consilium et tuam sequi voluntatem; et si videro ex eo ea quae dixisti, sciam illud esse verum, et credam omnia quae mihi dixisti. Et factum est, cum praecepisset Dimna verba sua leoni, et induxisset in animo leonis omnia quae voluit, cogitavit in se ire ad Senesbam, ut perverteret cor suum adversus leonom, ut interponeret eis odium. Volebat autem haec facere de voluntate leonis, et ait ei: Vis ut vadam ad Senesbam, et videam quid agat, ut sciam ingressum et egressum suum, et audiam verba sua? Forsitan potero aliqua praesumere ab eo, et rediens referam regi. Dixit leo: Vade, et respice opera sua et indica mihi. Et accedens Dimna ad domum Senesbae, supervenit ei quasi tristis et moestus. Et respiciens eum cum honore dixit ei: Quare non vidi te tot diebus? Nunquid est aliquid novi? Inquit Dimna: Quid bonorum facit non superans voluntatem suam, sed voluntas eius in manu est alterius, in quo non est fides et bonitas, de quo possit confidere aliqua hora? Et ait Senesba: Quid est hoc quod dicis? Nunquid est aliquid novum? Inquit Dimna: [D2v] Est. Quis autem est qui revocare valeat quod constitutum est ei? aut quis pervenit ad multam gloriam huius mundi, qui non recalcitraverit? aut quis secutus est suum appetitum, et non corruit? aut quis adhaesit delectationibus mulierum, et non remansit deceptus? aut quis petiit petitionem stulto, et non penituit ipsum? aut quis adhaesit malignis, et abiit illaesus? aut quis astitit servitiis regum, et permansit sibi suum bonum et gloria? Iustum est autem verbum illorum, qui dixerunt, quoniam reges in eorum dilectione, quae non permanet erga suos familiares, nec dolent de perditione suorum virorum, similantur meretrici, cui adhaerent homines unus post alterum. Dixit ei Senesba: Audio a te verba, quibus aestimo tibi accidisse aliquid novitatis cum leone. Inquit Dimna: Ita est; veruntamen non tangit negocium me, si utinam sic esset; verumtamen non tangit ex dilectione quae est inter me et te et foedere quod conservarem tibi, et quia tradidi tibi amicitiam meam tempore quo misit me ad te leo, nec modum inveni observare tibi fidem, nisi ut iuvarem tibi, ut non deciperem te, nec rumperem faedus, quod inter nos est, et quod deberem revelare tibi, quod revelatum est mihi de eo quod timendum est de te, in quo posset esse tua perditio. Inquit Senesba: Quid est illud? Inquit Dimna: Relatam est mihi a quodam fideli socio, quoniam leo dixit cuidam sociorum suorum: Miror de Senesba, quoniam est valde pinguis, nec est mihi in aliquo utilis, nec videtar mihi aliquid boni in eo, nisi devorare ipsum et dare vobis devorare de sua carne. Et cum pervenisset hoc ad me verbum, concepi fraudem et iniquitatem suam et proditionem quam intendit adversum te, et volui festinanter annunciare tibi, ut perficiam foedus quod est inter nos et fidem quam promisi tibi: nunc autem habe a modo curam de persona tua. Cunque audiret Senesba, turbatus est et contristatus; et ait ipsi Dimnae: Non decet leonem tractare quid mali adversum me, cum non peccaverim ei nec alicui de mundo; sed forsitan audiens contra me verba mendaciosa et dolosa, quae vera non sunt; scio enim quomodo habet conversationem cum quibusdam malignis, et temptavit eos cum verbis, quae apparent sibi esse vera. Conversatio enim malignorum inimicitias infert et odium inter homines. Et scio quidem, quoniam multi dominorum huius curiae sunt, qui invidebant mihi pro loco et statu meo. Et quia invenitur in hominibus dolosis malum, aestimatur idem esse in iustis et benignis; et illud quod relatum fuit ei de operibus malignorum, quos non punivit, et postea fuit illud annunciatum sibi esse verum, fuit illud idem annunciatum de hominibus rectis et simplicibus, et putat eorum rumorem esse verum; et quaerit facere quemadmodum fecit quadam vice quaedam avis aquatica. Quae, cum vidisset in nocte umbram stellae in aqua, putabat esse piscem, et quaerens ipsum tota nocte, et non potens capere ipsum, reliquit ipsum; mane vero vidit piscem in aqua, et aestimans illud fuisse quod viderat in nocte, reliquit ipsum. Quod si pervenerit in auditum leonis aliquod mendacium contra me, crediderit illud et reputaverit illud verbum ex eo quod viderat ab aliis et conceperat super eis, et intendit me perdere iniuste, mirandum est super hoc valde in eo quod ego retorquere nolim eius placitum et dilectionem. Et quia distrahor post eius mandata obediens ad omnia quae vult, et declinans ab his quae non sui placiti sunt, quomodo provocatus est contra me? Quando autem insurgit ita propter aliquam causam, potest haberi spes super ipsa; sed quando fuerit sine causa et culpa, nulla poterit esse spes. Nam illud quod reputatur offensa alicuius in suo accessu, redditur placitum apud suum recessum, quando iustificatum fuerit; et aliquando perditur, et aliquando invenitur; falsitas autem permanet et non perditur. Et iam quidem recordatus sum et reduxi ad mei memoriam, et non inveni aliquid mali pertractasse contra ipsum, nec fuit aliquid disceptationis inter me et ipsum, nisi forte valde modicum. Verumtamen impossibile est alter adhaerenti alteri posse praeservari ab eo ita quod complaceat sibi iuxta suum desiderium. Expedit tamen virum sapientem et fidelem, ut quando peccaverit contra se amicus eius, respiciat peccatum suum et cognoscat eius pondus, ut ipsum puniat secundum peccatum suum. Si forsitan leo novit in me aliquod delictum, quod ego ignorabam (sicut forsitan, quando eram rebellis suo verbo et consilio, quando agebat mecum consilium, quod [D3r] totum faciebam pro bono et honore suo, concepit forte dicens in suo corde: Quid est hoc quod est in corde Senesbae, ut restistat verbo meo, cum ego dico: sic volo esse; ille autem dicit aliter?), non debet mihi attribui peccatum in hoc, quoniam non intendebam per illud nisi eius bonum et utilitatem; et hoc ipsum, in quo resistebam ei, non erat ante populum suum et socios suos, sed clam. Scio tamen, quod quicunque quaerit a sociis et amicis, quod non reperiatur in eis aliquid maculae, peccavit in suo consilio, et addit in sui aegritudinem: quod si non reperiatur in eis aliquod huiusmodi poterit praecipitari propter maliciam regis; quoniam, quando deviat cor regis, placet et ille, contra quem debet indignari, et indignatur contra illum, qui debet habere gratiam in oculis suis, sine causa et certa culpa. Et propter hoc dicitur, quod quicunque ingreditur mare, ipse est causa suae praecipitationis; sed magis qui adhaeret servicio regis, et quamvis sit fidelis et rectus consiliarius et amicus, dignum et ipsum praecipitari in laqueum impii et capi in eius rete, et non inveniat exinde adiutorem. Quis enim novit, si forsitan propter bonum quod egi versus leonem et utilitatem quam ei quaerebam, induxit eum ad hoc? Nam bona arbor quandoque perit propter bonos fructus eius, quia gravati rami a fructibus franguntur et corruunt, et dissipatur arbor. Similiter quoque thoes, cuius alae sunt meliores quam omnia quae in eo, aliquando tamen sunt ad impedimentum ei; nam quando intendit volare, ut evadat a malo, movetur graviter suis alis, donec capitur. Equus etiam bonus aliquando perit propter sui bonitatem; aggravant enim homines suum onus confidentes in sui fortitudine, donec periunt. Simili modo vir prudens et nobilis, aliquando eius prudentia est sibi impedimentum; nam invidentes ei socii superant ipsum et deperdunt; mali enim homines plures sunt quam boni in omni loco. Si vero hoc malum non fuerit secundum aliquem praedictorum modorum, est tamen sententia, quam homo revocare nequit, quae sibi a Deo est, qui quidem facit ut vult. Ipse enim est qui aufert leoni potentiam suam, donec capitur et recluditur in domibus; ipse est qui portari facit hominem debilem et fragilem super dorso elephantis; ipse est qui praedominari facit magum serpentibus, ut capiat eos manibus et ludat cum eis; ipse est qui confortat debilem et debilitat fortem, multiplicat diminutum et diminuit multiplicatum, corroborat cor timidi et inducit timorem in corde robusti; et sic sunt omnia negocia causata a suis causis, quae a suo rectore reguntur. Dixit ei Dimna: Scire debes, quod inimicitia quam tibi fert leo, non est propter aliquid eorum quod dixisti, sed ex propria perditione et cordis nequitia, quae sunt in eo: principium ei est mel dulce, finis vero venenum mortiferum. Dixit ei Senesba: Iam credo verbum tuum et verum est, quia gustavi illud mel et sapuit dulce palato meo; nunc vero video me pervenisse ad venenum quod dixisti. Nisi fuisset appetitus et concupiscentia, non stetissem cum leone; cum ego comedam herbas, ille vero carnes; sed appetitus meus et concupiscentia mea proiecerunt me in hunc laquemi, et accidit mihi quod accidit apibus, quae cum ingrediantur flores, qui aperiuntur in ortu solis et clauduntur in occasu eius, placet eis stare ibi tota die, quod obliviscuntur exire, donec flores clauduntur in sero, et remanent ibi. Ille qui non est contentus de modico huius seculi, sed sequuntur eius oculi vanam gloriam, nec saturatur, nec respicit quod est ante ipsum, et obliviscitur futurorum, est sicut musca cuius appetitus non saturatur in arboribus aut plantis, et vadit ad sugendum liquorem exeuntem de auricula elephantis, donec percutit ipsam, et moritur ibi. Qui vero praestat consilium et delectationem et fatigat personam suam pro eo qui non recognoscit, est sicut revelans secreta hominum surdo qui non audit. Dixit ei Dimna: Relinque haec verba, et pro te quaere liberationem. Inquit ei Senesba: Quod consilium habere potero, si me interficere voluerit? Ego quidem bene cognosco mores et consilium leonis qui si optaret mihi bonum, socii vero eius malum, pro dolo et nequitia poterunt me offendere, donec interponent mihi odium et leoni. Nam quando congregatur proditio et malignitas adversum virum eundem et innocentem, possunt utique perdere ipsum, quamvis sit ipse potens, illi vero debiles: sicut fecit lupus et corvus et vulpes de camelo, qui ingeminati contra eum superaverunt eum. Dicit ei Dimna: Quomodo fuit? Ait Senesba: (Parabola) [D3v] Dicitur fuisse apud quendam locum secus viam leo, cui erant tres socii, scilicet lupus corvus et vulpes. Quadam vero die cum pertransierunt per illum locum homines mercatores, reliquerunt ibi unum camelum; qui cum aegrotaret, non poterat se sustinere; et perambulans camelus pervenit ad leonem. Cui dixit leo: Ad quid venisti? Cui respondit: Volo esse obediens regi, et eius mandata adimplere. Ait leo: Si meam diligis societatem et fueris mihi fidelis, manebis mecum cum fiducia et quiete, nec timebis aliquod malum. Stetit itaque camelus cum leone pluribus diebus. Quadam vera die, cum venisset leo ad venandum, supervenit ei elephas, qui cum pugnaret adversus eum fortiter, momordit eum elephas dentibus in multis locis; et cum a suis manibus evasisset, ibat involutus sanguine et absque virtute, donec pervenit ad locum suum; noc poterat deinceps venari, nec circuire terram. Et factum est, cum esuriret leo et socii sui, nec haberent cibum, et deficiebat eis esca, quam leo solebat eis exhibere, factum est eis hoc valde molestum; et contristatus leo super hoc ait eis: Multum laborastis et indigetis cibo. Cui dixerunt: Non dolemus tantum de personis nostris, quantum de persona vegis, considerantes defectum tuum, et quod possemus aliquod bonum invenire pro te cum nostro exercitio et labore, quoniam laboraremus diligenter. Et ait eis leo: Scio, inquam, fidelitatem et dilectionem vestram erga me et bonum consilium, pro quibus Deus remuneret vobis bona: verum tamen si possetis circuire campum, forsitan inveniretis aliquid circa vos, et deferetis mihi, erit hoc bonum pro me et vobis. Cunque exirent et se prolongarent a leone, congregati sunt simul lupus vulpes et corvus, et egerunt consilium ad invicem et dixerunt ad invicem: Quid hoc nobiscum ille camelus, cum comedat herbas, nos vero carnes, nec est de genere et consilio nostro? Non est nobis melius, nisi ire ad leonem, et sibi consulere quod comedat ipsum, et reputemus eum vilem et despectum in oculis suis. Ait lupus eis: Non potest hoc fieri, nec decet nos aliquid de ipso referre leoni propter fidem, quam dedit sibi. Ait corvus: Sedete vos in loco vestro, et dimittite me tractare cum leone. Et recedens ivit ad eum. [D4r] Et cum vidisset ipsum leo, dixit ei: Invenistine aliquid? Cui respondit corvus: Non invenit nisi qui habet, et intelligens nisi habens intellectum, nec vidit nisi habens oculos; fames autem abstulit nobis haec omnia. Verum cogitavimus unum, cum quo speramus habere recuperationem et vitam pro te et nobis. Respondens leo dixit ei: Quid est illud, quod cogitastia? Ait corvus: Videtur nobis quod rapias hunc camelum et comedas ipsum, quia non est nostri generis, et nos sui; nec eius consilium est nostri consilii. Et iratus leo contra ipsum dixit ei: Sile, maledicte; destruat te Deus. Quam vile et malignum est tuum consilium! Nec est in te misericordia et fides. Non enim debuisti mihi temptare loqui verbum hoc. An nescis, quid facerim camelo, et quomodo ipsum mea fide survavi? An nescis, quomodo in mundo non est maior iusticia et misericordia, quam redimere animam captivam, et succurrere sanguini, qui prope est effundendi? Et quia promisi sibi fidelitatem meam, non deficiam ei, nec ipsum unquam defraudabo. Respondit ei corvus: Vero dicis, domine rex: verumtamen per unam animam redimuntur omnes animae domus, per animas domus redimuntur animae totius parentelae, et per animas parentelae populi, et populi regis. Nos autem sumus omnes in hac necessitate constituti, nec aliud facere valemus. Sed ego cogitavi modum, quo valeas a iuramento salvari. Et laudans ipsum leo super hoc, dixit ei, quid faceret. Post haec vero rediens corvus ad suos socios retulit eis verba sua et leonis, et omnia quae cum eo ordinaverat. Et interrogans eos corvus dixit, quod consilium darent super hoc, ut devoraretur camelus et salvus fiat leo a iuramento quod iuravit ei. At illi dicunt ei: Indica nobis consilium tuum; nam in tuo consilio speramus salutem. Dixit corvus: Videtur mihi bonum, ut simul omnes accedamus ad camelum referentes ei praeterita beneficia, quae recepimus a leone gratis et sine ullo beneficio ipso a nobis percepto: modo autem videmus necessitatem suam; decens [D4v] est, ut quilibet nostrum sibi se sponte repraesentet laudans ipsum super beneficiis, quae ab ipso recepimus, et quomodo tenemur ei; sed non habemus in quo possumus eum super haec remunerare, nec possumus ei conferre unum de mille eorum, quae nobis contulit, nec aliquid inveniemus quod sibi offeramus; unde offeramus ei personas nostras, et quilibet nostrum offerat ei suum corpus, ut comedat illud, dicens ei: Sic volo, domine rex, ut me comedas, et non moriaris fame; et quando sic dixerit, surgat alter et dicat simile verbum, et salvus fiat socius suus; et facientes sic, omnes adimplebimus placitum regis, et eius amorem acquiramus. Et vocantes camelum exposuerunt hoc ei suum consilium; cui placuit; et surgentes venerunt ad leonem. Cepit itaque corvus loqui coram leone dicens: Domine rex, iam ad mortem pervenisti, et requiris liberationem tuae personae; nos autem decet tibi tradere personas nostras propter misericordiam quam tu nobis contulisti ex antiquo tempore; nam in te viximus et sperabimus vivere nos omnes et qui sunt post nos successuri: nunc autem volo, ut comedas me. Et respondens lupus ait illi: Sile, corve; non enim bona est tua caro, et nec regi proficeret, quia mala caro reddit aegritudinem. Caro vero mea bona est: nunc autem comedat me dominus rex. Et respondens corvus ait lupo: Non enim est caro tua bona; quicunque enim vult se interficere, comedat de carne tua, quoniam mox erit soffocatus. Et respondens vulpes ait: Comede me, domine rex; quia caro mea saciabit te. Et respondens lupus ait ei: Sile, quoniam caro tua putrida est, et venter tuus plenus est sordicie. Et aestimans camelus miser, quod quando diceret simile verbum, responderent ei similiter, ut cum eis salvaretur, et aperuit os suum in sui praeiudicium dicens: Comedas me, domine rex, quoniam saciabo te, et venter meus plenus est deliciis, et habeo bonum sepum et sanguinem. Cui omnes responderunt: Bene locutus es, et curialiter fecisti. Qui omnes congregati adversus eum devoraverunt ipsum, cum fuisset hoc regi valde molestum. [D5r] Nunc autem induxi tibi hanc parabolam pro leone et seciis eius, quoniam scio quod congregati sunt adversum me ad perdendum me; et etiam si ipse vellet, deferunt ei omni die verba haec, donec votum perveniet. Dicitur autem: Melior omnium regum est, qui aquilae similatur, in cuius circuitu sunt cadavera; peior vero omnium est, qui similatur cadaveri, in cuius circuitu sunt aquilae. Quoniam si esset in corde leonis pax perfecta et bona voluntas erga me, non possent ipsum huiusmodi inania verba commovere nec eius bonitatem dissipare cum bonitate capitis. Nonne vides, quoniam aqua cadens frequenter super lapidem perforat ipsum? Et respondens Dimna ait illi: Quid videtur ut facias tibi? Inquit Senesba: Non videtur mihi, nisi quaerere modum, ut salvem personam meam. Non est meritum <illius> qui ambulat in dei cultu et timore eius, qui [non] observat suis amicis fidelitatem; sicut meritum illius, qui pugnat pro persona sua et etiam una hora diei, quando facit illud cum veritate et eius adversarius cum fraude et falsitate. Pugnans quippe pro persona sua duo bona acquirit; quia, si contingat eum mori, ad vitam transit aeternam; si vero vixerit, suum debellat inimicum et suam salvat personam. Et ait ei Dimna: Non convenit viro sapienti se morti exponere, dum potest evadere aliis argumentis et modis: nam si contingat eum mori, ipse est qui perdit seipsum et peccat; si vero contingat eum vincere, erit illud a Deo. Sapiens autem debet ponere bellum finem omnium et argumentorum et negociorum suorum. Dicitur autem, quoniam non debet quis vilipendere inimicum inopem et etiam acceptis argumentis contra ipsum. Tu quoque scis potentiam leonis eiusque virtutem. Et scias, quod quicunque despicit factum sui inimici, accidit ei quod accidit principi maris a quadam ave. Dixit Senesba: Quomodo fuit? Inquit Dimna: (Parabola) Fuerunt duae aves aquaticae vir et uxor in quodam loco maris habitantes. Cum vero pareret mulier filios suos, dixit viro suo: Quaere nobis alium locum tutiorem isto, ut reponam tibi filios meos et securi maneant tibi, donec crescant. Inquit vir eius: Nonne hic locus bonus est, cum aquae et herbae sunt pro nobis, et melior sit omnibus aliis locis? Dixit ei mulier: Respice, bene rogo, quid dicis, et meditare in corde tuo diligenter. Nonne vides [D5v] quomodo locus iste est locus timoris propter mare, quod apportat filios nostros? Respondit ei vir dicens: Nequaquam possum hoc credere propter ducem maris, qui vindicaret nos ab ipso. Inquit mulier: Quoniam magna est stulticia tua circa hoc negocium! nonne verecundaris dicens hoc verbum, nec te ipsum recognoscis? Poterasne resistere illi, qui maior est te et fortior? Dicitur autem, quoniam non est in mundo maior inimicus hominum quam ipse sibi; et tu es ita. Nunc autem exaudi meum consilium, et recedamus de loco isto. At ille pro tanto noluit aequiescere consilio suo. Et videns hoc illa dixit ei: Quicunque non recipit consilium amicorum suorum, accidit ei, quod accidit testudini. Dixit vir: Quomodo fuit? Inquit mulier: (Parabola) Erant in quodam campo circa fontem duae aves simul cum testudine, quae ibi erat: erant autem omnes tres studiosi et amici. Quodam vero tempore, cura non plueret super terram, defecit aqua fontis, qui erat ibi. Quae cum vidissent hoc, consultae sunt ad invicem relinquere locum illum et quaerere alium; et accedentes ad testudinem volebant licentiari ab ea, et dicunt ei: Intendimus recedere ab hoc loco, quia aqua deficit nobis. Quibus dixit: Scio, inquam, quoniam non deficit vobis aqua, sed mihi miserae, quae non valeo vivere nisi in ea; nam vos potestis vivere in aliis locis. Nunc obsecro vos, facite mecum misericordiam et ducite me vobiscum, ubi esse intenditis. Quae dicunt: Volumus tibi conferre gratiam, et te conferre nobiscum ad locum; sed quando te portabimus per aerem et viderit te aliquis homo et loquatur de te, cave ne respondeas verbum. Quibus dixit: Ista faciam. Dicunt ei: Accipe in ore tuo parvum lignum, et apprehende illud fortiter tuis dentibus, et ego apprehendam unam extremitatem ligni et socius meus alteram. Et fecerunt ita. Et cum deferrent ipsam per aerem, viderunt eam homines et mirantes sibi inter se dicentes: Videte miracula: testudo volat per aerem inter duas aves. Illa vero audiens dixit eis: Ita facio, malo vostro velle. Et cum aperiret os suum, evulso ligno de ore suo, corruit in terram, et mortua est. Inquit vero vir uxori suae: Intellexi quippe verba tua; sed ne timeas mare, nec dubites de ipso. Et factum est, cum peperissit mulier suos pullos, permanserunt in suo loco, donec [D6r] crescerent. Et audiens hoc dux maris, voluit scire veritatem huius rei, quid posset avis agere contra mare, et quomodo poterit se cavere ab ipso, aut quod erit consilium suum super hoc; et siluit, donec crevit mare, et detulit nidum cum pullis. Cunque rediret mulier ad nidum et non inveniret ibi quicquam, vidit quoniam mare comportaverat totum; et ait viro suo: Bene praescivi hoc antequam fieret, sed adhuc confortatur stulticia tua super personam meam et tuam. Considera importunitates, quae advenerunt nobis propter tui stulticiam. Et ait ei vir: Nequaquam timeas; videbis enim ultimo, quid erit de negocio; quoniam adhuc in alio suo velle restituet nobis pullos nostros. Et exurgens avis illa ivit ad socios suos dicens eis: Vos estis fratres mei et socii; peto a vobis consilium et iuvamen, ut mihi restituatur damnum illatum. Non enim scitis, quid et vobis advenire poterit in processu dierum, ne forte accidat vobis quod accidit mihi. Cui responderunt aves dicentes ei: Placet nobis quod induxisti, et dignum est recurrere nos, ut praestemus adiutorium tibi; veruntamen, quid poterimus agere contra mare et contra ducem eius? Dixit eis: Videtur mihi, ut simul omnes conveniamus, et eamus ad singulas aves annunciantes ipsis quid acciderit mihi, ut sciant cavere sibi, ne accidat eis hoc idem. Fecerunt itaque; et respondentes singulae aves dicunt eis: Vera sunt verba vestra; veruntamen, quid possumus agere contra mare et eius ducem? Quibus responderunt: Scitote, quoniam regina avium est ipsa ciconia; nunc autem circueamus, donec inveniamus ipsam. Fecerunt itaque; et cum essent coram ciconia, quaesivit ab eis ad quid venissent. Cui exposuerunt processum, qui erat inter illam avem et ducem maris; et dicunt ei: Tu es domina nostra, et rex qui est vir tuus, potentior est duce maris. Et admittens ciconia petitionem ipsam scripsit viro suo, ut deberet amovere bellum contra ducem maris. Cunque dux maris hoc audiret, cognoscens se esse fragilem aput potentiam huius regis, et quia non poterat ei resistere, fecit avi suos pullos restitui. Induxi autem tibi hanc parabolam, ut scias quoniam non est utile consilium te pugnare adversus leonem et exponere te periculo mortis. Inquit Senesba: Non videtur mihi aliud, nisi ut [D6v] non ostendam leoni malam voluntatem, nec cum malo vultu ei appaream, nisi quatenus sicut prius solebam, donec videbo de eo aliquid, de quo sit timendum. Et hoc audiens, displicuit ei, aestimans quoniam, si non videret leo de Senesba illa signa quae designaverat ei, posset percipere suum propositum esse falsum et dolosum, et possit in palam devenire. Et ait ei Dimna: Accede ad regem, quoniam tu poteris percipere ab eo signa eius, quae dixi tibi. Dixit Senesba: Quomodo potero scire illud? Et ait ei Dimna: Si, quando accesseris ad leonem, videris ipsum respicientem contra te et stantem cum audacia quasi paratum ad bellum, et voluerit faciem suam adversus te ponere et commovere corpus eius, et stat contra te apertis oculis et ore, et clausis auribus, et percutit terram cum sua cauda; scito te nunc mortuum esse, et cave ab eo, et esto paratus. Dixit ei Senesba: Si videro a leone ea quae mihi dixisti, sciam illud esse verum. Et factum est ita. Cunque autem perverteretur cor leonis adversus Senesbam et cor Senesbae adversus leonem, ivit Dimna ad fratrem suum Kelilam; et ait Kelila: Ad quid pervenisti de tuo negocio? Cui respondit Dimna: Iam appropinquabit salus et gloria secundum desiderium meum et tuum; et scias cum veritate, quoniam tantas zizanias inter regem et Senesbam seminavi, quod Senesba illaesus a rege non evadet. Et surgentes Kelila et Dimna iverunt ad leonem, et invenerunt Senesbam supervenientem ei. Qui videns de leone signa quae dixerat ei Dimna, quomodo staret sollicitus super suis pedibus et clauderet aures suas, et aperiret os et oculos suos, et percuteret cum sua cauda in terram, credidit, quoniam leo intendebat ipsum interficere; et dixit in corde suo: Qui adhaeret regi, erit in toto corpore suo in timore maximo, sicut ille, qui adhaeret serpentibus et feris in suis habitaculis, quoniam non percipit homo finem bonum suum, donec offendetur ab illis. Et meditatus in hoc deliberavit insurgere contra ipsum et pugnare secum. Et videns haec leo credidit quod relatum erat ei de eo; et insurgens leo percussit eum fortiter; et percutiens se ad invicem, multum pugnaverunt usque ad sanguinis effusionem, ita ut mortuus est bos. Stabat itaque leo adversus bovem, et respiciens eum, et tristatus est in sua mente. [E1r] Cunque vidisset Kelila hoc factum, cepit reprehendere Dimnam, dicens ei: Respice finem operum tuorum et tui consilii, quae pessima sunt; perturbasti enim leonem et interfecisti Senesbam, et subvertisti corda exercitus regis, et corrupisti verba tua bona, quibus laudabant te primo, et habebunt te odio nunc videntes maliciam tuorum operum; quoniam impossibile est, quod non manifestentur. Nonne scivisti aut audivisti, quoniam malum consilium est quando quis quaerit bellum, cum possit transire et devenire ad votum suum absque bello et proditione? Debet autem quilibet evitare bellum propter mala accidentia et importuna, quae in eo sunt, maxime quando potest pervenire ad situm optatum cum securitate et pace et temporum diurnitate. Similiter ubi nobilis praecipitatur propter malum consilium et promptitudinem. Duo sunt quorum unum offuscat alterum nec habet alterum ipsorum dominium super alterum: multa enim transeunt cum consilio absque promptitudine; nec potest quis ad aliquod pervenire nisi per illam: illo vero qui quaerit verba dolosa, cum nesciat finem rei, qui sequitur ex eo, facit sicut tu fecisti. Iam enim scivi tuam vanitatem et vanam gloriam animae tuae, et quotidie meditabor in hac ad turpo, quo tuum cognovi appetitum et delectationem tui cordis ad malum, quia in ultimis recolliges quod plantasti et metes quod seminasti, et convertetur malum super te et me. Vir enim misericors et intelligens meditatur in rebus antequam veniant, et perseverat in re quam ipse scit posse sequi secundum suum desiderium; rem vero, quam scit posse praecipitari a se, prolongat. Nec cessavi corrigere te, ter annunciare tibi onus periculi tui in principio tui processus, nisi propter unum quod tibi modo non possum exprimere; scio enim, quoniam verba mea non adiiciant tibi rectitudinem nec convertent te a malo in quo es. Nunc autem, quia tibi patuit tuum vile consilium et tuus intellectus qui factus est malicia, et finis tuorum operum, expone tibi ea quae prius egisti et usque nunc, quoniam tu scis bene aptare verbum, non tamen opera. Dicitur autem, quomodo non est interficiens regem nisi habens in se talem naturam, et hoc est per quam permansit leo deceptus in te; non est verborum bonitas nisi in opere, neque sapientiae nisi in iusticia amoris, neque in corde neque in facie nisi in verbo, in divitiis nisi in prodigalitate, neque in veritate nisi in operum nobilitate, neque in vita nisi in laeticia et quiete; et etiam accidit illud quod non potest removere nisi vir sapiens et intelligens; sicut aeger, cui congregantur multae malae aegritudines, quae removeri non possunt, nisi per medicum peritum. Scies, quoniam doctrina removet ab anima sapientis errorem et addit stulto deviationem et confusionem; sicut lumen solis, quod omnibus animalibus visum habentibus lumen addit, verpertilioni vero visum obfuscat. Vir autem intelligens non recalcitrat, nec eius anima magnificatur in se, quando est in nobili statu, et sicut mons qui non commovetur a ventorum flasione; anima vero miseri et stulti in se magnificatur et gloriatur, sicut fenum agri quod a levi vento commovetur. Et iam quidem recordatus sum verbi, quod audivi antiquitus: Quando rex fuit iustus et eius familiares iusti in populo suo, arescit iniquitas, et cessat ab eis pravitas, nec ad eos accedit impietas. Consilii vero regum et ipsorum argumentorum est benefacere et iuste agere; tu autem voluisti, ut non adhaereret leoni aliquis praeter te. Scias tamen, quoniam rex cum suis adiutoribus est sicut mare cum suis undis. Stulti vero hominis est requirere in dolo et iniquitate fratres et amicos, et agere iusticiam ad apparentiam, et diligere mulieres ad concupiscentiam, et benefacere sibi cum malo alterius. Verum, quoniam hoc quod dico, scio tibi non esse oportunum, et doctrinam meum scio esse vilem in oculis tuis, est verbum meum sicut verbum illius qui dixit: Non quaeras dirigere illum qui dirigi non potest, nec castigari qui castigari non valet. Inquit Dimna: Quomodo fuit? Inquit Kelila: (Parabola) Dicitur fuisse in quodam monte turba simeorum. Nocte vero cum esset frigus, viderunt luculam, quae lucet in nocte, et putantes ipsam esse ignem, et congregatis multis lignis, apposuerunt illam in lignis et stabant sufflantes tota nocte manibus et ore. Erant autem aput quandam arborem, in qua erant aves; et descendens quaedam illarum dixit illis: Nequaquam laboretis; in vanum enim est: hoc quod videtis, non est sicut creditis. Et cum nollent atten[E1v]dere suo verbo, cepit eos corrigere et reprehendere cum sua sapientia. Et accedens ad eam quidam simeorum dixit ei: Nequaquam dirigere velis quod non potest dirigi, nec docere qui non potest doceri, nec corrigere qui non corrigitur; nam lapis qui non potest frangi, non temptant in eo homines ensem et lignum; et quod plicari non potest, noli niti plicari: quoniam quicunque facit hoc penitebit. Et non curans avis de verbo illius accessit ad eos, ut moneret et corrigeret; quam cepit unus ipsorum, et cum suis pedibus conculcavit in terra, et mortua est. Dum autem sic es, non enim iuvat in te doctrina et comprehensio, maxime quia cor tuum deceptum est in vana gloria et fraude, quae ambae sunt mali mores. Et scias quod quicunque intromittit se in aliquod, quod eum non decet, quamvis verum sit, faciunt eum corruere opera sua, et accidit ei sicut accidit picae. Ait Dimna: Quomodo fuit? Ait Kelila: (Parabola) Fuit quidam mercator in terra Persiae, qut cum haberet uxorem, quae adamabat alium, voluit certificari de re. Nutricavit autem sibi quandam picam, quam docuit loqui, ut haberet ipsam, ut annunciaret sibi ea quae fierent in domo. Quadam vero die, cum ivisset vir pro factis suis, misit mulier pro amasio suo, ut veniret ad eam Qui cum venisset, stetit cum muliere iocans et ludens cum ea, et recessit. Cum vir rediit et interrogavit picam, et illa exposuit illi totum illud, quod viderat de amasio mulieris; et audiens haec vir, suam verberavit uxorem fortiter. Mulier vero credens se accusatam ab ancillis suis increpabat et verberabat eas; at illae iuraverunt ei, non defraudasse ipsam, sed picam. Et sciens mulier cogitavit in animo suo dicens: Si ipsam interfecero, erit mihi deterius; praesumet enim maritus meus, quoniam propter haec ipsam interfecerim. Quadam vero nocte, cum non esset vir eius in domo, misit pro suo amasio, et praecepit ancillis suis, ut circumstarent picam, ponens in manu unius ipsarum tympanum, ut pulsaret ad aures picae, in manu vero alterius magnum posuit speculum, ut ostenderet ipsum vicissim ad oculos picae, altera spergebat de aqua spon[E2r]gia super picam, altera vero nolam volvebat versus picam, altera vero agitabat caveam, in qua erat pica; et facientibus sic tota nocte, non potuit aliquid percipere de factis mulieris. Mane vero cum veniret vir suus, interrogavit picam de factis suae mulieris; cui respondit: Quomodo potui haec percipere, cum hac nocte fui in maximis tormentis prae nimia pluvia, tonitruis et coruscationibus et terrae motu, de quibus videbatur mihi mundus perire? Et audiens haec vir aestimabat omnia verba picae, quae sibi retulerat de uxore sua, mendacia, cum illa etiam non fuissent vera, quia per totam noctem tempestas tranquilla et conveniens erat. Et hic accipiens picam interfecit illam, et suspendit eam in ligno. Porro eduxi tibi hanc parabolam, ut scias, quoniam quis se intromittit in rem, de qua non potest exire, quamvis vera sint, praecipitabitur et corruet. Et scio, quod accidit tibi sicut accidit cuidam. Dixit Dimna: Quomodo fuit? Inquit Kelila: (Parabola). Dicuntur fuisse duo homines, quorum unus vocabatur Deceptor, alter vero Velox. Qui cum ambulassent pariter per viam, invenerunt saculum plenum argento, reversi sunt in regionem suam. Qui cum appropinquassent civitati, dixit Velox Deceptori: Da mihi medietatem argenti. Cui dixit Deceptor: Nequaquam hoc faciamus, quoniam societates et amicitiae debent semper inter nos manere; sed quilibet nostrum accipiet de argento quantum ei sufficiat, reliquum vero abscondamus in aliquo tuto loco et quando indigemus, capiemus de eo. Et putans eius socius Velox ipsum loqui bona fide, placuit ei consilium, et absconderunt argentum sub quadam magna arbore, et abierunt pro factis suis. Et cum redissent ad locum suum, ivit post diem Deceptor ad arborem et accepit totum argentum. Quadam vero die requisivit cum Velox dicens ei: Eamus ad depositum, quoniam indigeo de mea porcione illius argenti. Cui respondit: Libenter. Et euntes ad locum, ubi posuerunt argentum, et fodientes nil invenerunt; et exurgens Deceptor, qui illud acceperat, cepit clamare et verberare se dicens: Nequaquam confidat amodo quis in fratre vel socio; tu enim cepisti illud. At ille iuravit per Viventem [E2v] in secula, quod non acceperat illud. Deceptor magis insistebat ei dicens: Nunquid fuit alius, qui sciret hoc secretum, nisi ego et tu? Et ait ei Deceptor: Veni et eamus ad iudicem potestatis; ut nobis causam diffiniat. Quibus constitutis coram iudice, dixit iudex: Estne aliquis testis super haec? Cui respondit Deceptor: Ita, domine; est arbor, sub cuius radico resposuimus nostrum argentum; ipsa enim perhibebit testimonium super haec. Et ait iudex: Ducite me cras ad arborem, ut diffiniatur causa vestra. Et rediens Deceptor ad domum suam narravit patri suo processum hunc dicens: Scito, pater mi, quoniam nondum revelavi tibi hoc secretum; sed si tu vis inclinare consilio meo, conservabimus nos ambo thesaurum, quem dedit nobis Deus, et poterimus multiplicare et addere ipsum. Cui dixit pater: Quid est illud, fili mi? Cui respondit: Ego quidem abstuli totum illud argentum, quod invenimus; volo illud autem, ut intres hac nocte et permaneas in ventre arboris, cum sit ibi locus concavus, ubi poteris permanere; mane autem, cum venerit iudex interrogans arborem, quis accepit argentum, respondeas tu de medio arboris: Velox rediit ad me et accepit illud. Et hoc est quod peto a te tantum. Et respondens pater dixit ei: Quoties vanum consilium facit corruere hominem; et cave ne accidat tibi sicut accidit cuidam avi. Et ait filius: Quomodo fuit? Dixit pater: (Parabola) Fuit quaedam avis, cuius vicinus erat serpens, qui semper devorabat pullos et ova eius, nec ei aliquod relinquebat. Erat tamen avis cupiens in illo loco habitare propter loci bonitatem; sed dolebat de his quae serpens agebat contra eam. Annunciavit autem hoc factum cuidam cancro amico suo; cui dixit cancer: Dabo tibi consilium, ut semper eris pacifica et tranquilla ab opere serpentis. Et duxit eam cancer ad quoddam foramen, in quo erat quaedam ferarum, quae est ad modum canis; et exposito ibi avi odio, quod est inter ipsum animal et serpentem, dixit ei: Vade et congrega multitudinem piscium et ordina pisces per unam lineam a foramine serpentis usque ad foramen huius animalis; quoniam ipsum animal perambulans per lineam piscium et comedens eos perveniet ad foramen serpentis et devorabit eum. Fecit [E3r] itaque avis, et ordinavit pisces a foramine serpentis usque ad foramen animalis antedicti. Cum itaque iret animal comedens pisces, pervenit ad serpentem et devoravit illum. Postea vero consummasset devorare pisces, quaerebat adhuc per viam odorem piscium, donec perveniens ad nidum avis, et devorabat illam cum pullis suis. Nunc autem induxi tibi hoc proverbium, ut scias, quoniam multociens est consilium, quo homo praecipitatur et corruit; quae quis parat socio suo, in illis incidit, ut non possit evadere ab eis; et tu scis haec omnia. Et respondens Deceptor dixit patri suo: Intellexi verba tua, sed relinque haec, quoniam res est magis facilis, quam tu aestimas. Et monuit ipsum suis verbis, donec inclinavit consilio suo, et fecit pater quod filius voluit; et iverunt ad arborem, et mansit pater in ventre arboris tota nocte. Mane vero cum venisset iudex cum sua familia ad arborem stetit, et quaesivit ab arbore, quis abstulisset argentum. Et respondens ille de medio arboris dixit: Velox accepit illud. Et stupefactus iudex super hoc volvit se undique et neminem videbat: qui praecepit, ut apportarent ligna, ut accenderetur ignis in circuitu arboris. Et cum calor et fumus pervenissent ad illum, qui erat intus, cepit clamare fortiter, cum amplius calorem non posset tolerare; et extractus est inde quasi mortuus. Et videns iudex fraudem hanc mandavit fusticari ambos et restitui argentum socio suo. Quibus fusticatis, mortuus est pater. Et accipiens Deceptor patrem suum tulit ipsum mortuum ad domum suam, et remansit dolens de argento amisso et de vituperio sibi cunctis ab hominibus relato, contristabaturque de patre suo mortuo, cuius ipse erat causa efficiens, cum socium suum defraudari nisus esset, et seipsum una cum suo patre in idem corruit vicium et damnum. [E3v] Hanc induxi tibi parabolam, ut scias quoniam aliquando capiuntur homines in fraude et dolo, quos parant. Tu autem, Dimna, congregasti in te malos mores, quos praedixi, et recolliges de fructo operationum tuarum maxime, cum sciam te non evasurum esse, quia tu loquoris duabus linguis et duas habes facies, et nullum est attribuendum peccatum leoni et bovi, nisi tuae linguae, quae subvertit eos. Nam nullus est in mundo, qui non possit blanda lingua converti ad sui voluntatem; corda enim decipiuntur verbis dolosis, et trahuntur funibus falsitatis; quemadmodum mulier illa quae decepit suum virum dolo verborum suorum. Dixit Dimna: Quomodo fuit? Ait Kelila: (Parabola) Fuit quidam, qui habebat pulchram mulierem: erat tamen meretrix. Quadam vero die, cum vir suus aegrotaret, dixit ei ut iret ad apothecam et emeret sibi de rebus, quas medicus consuleret. Et exurgens mulier ivit ad apothecarium, qui erat amasius suus, ut sibi daret illas res; et introducta in apotheca, stetit cum amasio suo; et praecepit apothecarius servo suo, quod daret sibi omnia quae volebat. Servus vero, cum esset stultus, accepit manutergium et involvit in eo pulverem de terra, et ligavit, et dedit mulieri dicens ei: Ecce, omnia sunt ibi. Et abiens mulier ad domum suam assignavit manutergium suo viro, et intravit domum aliam, ut apportaret vas, ubi reponeret res illas; et solvens vir manutergium invenit pulverem, et clamavit ad eam dicens: Quid est hoc? Ivisti pro medicinis et apportasti pulverem. Et illa audiens reliquit quae in manu tenebat, et accipiens cribellum exivit ad virum suum, et ait ei: Nescis quid accidit mihi in via cum irem? Ecce, equus currens impulsit me, et corrui in terram; itaque cecidit mihi de manu mea argentum, et non potens invenire illud congregavi pulverem de loco illo, involvi in manutergio, donec educerem illum per cribellum; forsitan inveniam ipsum. Et audiens vir credidit ei, et dixit: Accipe plus de argento, et vade et eme mihi. Nunc autem induxi tibi hanc parabolam, ut scias, quoniam nullus cui si dicantur talia verba dolosa sicut ea quae dixisti, non crederet utique, et deciperet cor eius, sicut quam leo deceptus est verbis tuis et credidit tibi. Scias autem, quod aquae fluminum bonae sunt antequam [E4r] permisceantur et conturbentur; sicut etiam fratres et parentelae boni sunt, dum non est inter eos homo malus et societas malorum, sed dilectio amicorum, quae permanens erit, cum non interponitur seductor sicut tu es; et non est aliquid in mundo, quod similetur tibi, nisi serpens, qui de ore suo venenum distillat mortiferum, et cum toto hoc timeo de veneno quod cum lingua tua sit. Et prius quidem abhorrebam societatem et conversationem tuam; nam sapientes dicunt: Procul sis a conversatione impiorum. Et dicunt intelligentes: Adhaerere vias iusticiae et nobilitatis et nunquam separeris ab eis, et cave a conversatione stulti; et si sis vir consilii et bonorum morum, cave et praeserva te a malicia operationum suarum, et ne dimittas societatem viri nobilis et recti, quamvis tibi non posset conferre bonum; debet tibi sufficere illud quod vides [et] ex eo et debes iuvare ipsum tuo animo, et recede a stulto et maligno, et fuge eum. Ego autem debeo a te discedere et tuam elongare conversationem, quoniam non sperabunt socii tui in te bonum, cum fueris in regno tuo totum quod tentavit cor tuum; et effectus est similis parabolae mercatoris, qui dixit: Terra cuius mures comedunt mille libras ferri, dignum est, ut eius aves rapiant pueros. Dixit: Quomodo fuit? Inquit Kelila: (Parabola) Fuit quidam pauper mercator in quadam terra, qui habebat mille libras ferri; et cum vellet inde discedere et ire ad aliam terram, deposuit ferrum apud quendam notum suum, ut sibi conservaret, et abiit. Cunque rediret post tempus, petiit ferrum ab amico suo. Cui respondit: Posui ferrum tuo in uno angulorum domus, et comederunt illud mures. Ipse vero vendiderat et comederat praecium eius. Et ait mercator: Nunquam audivimus esse in mundo animal, quod frangeret ferrum, et mures comederunt modo illud: nunc autem nihil reputo illud, ex quo Deus liberavit te ab eis et non offenderunt te. At ille gavisus de verbo, quod audivit ab eo, rogavitque eum, ut comederet secum illa die; et statuit sibi terminum reveniendi ad eum. Postquam vero recessit ab eo mercator, cogitavit argumentum, ut caperet sibi filium suum: qui cum furatus esset eum, abscondit in domo cuiusdam. Et eum rediret ad eum, dixit ille, qui [E4v] amiserat filium: Vidistine filium meum? Cui respondit: Alia die prope tuam domum vidi avem, quae rapuit unum puerum; nescio tamen, utrum fuit filius tuus. Ille vero cum audiret, clamavit et dixit hominibus qui erant ibi: Audivistis unquam tale, quod aves rapiunt pueros? Et respondens mercator dixit: Ita est: Terra cuius mures comedunt mille libras ferri, dignum est, ut eius aves rapiant pueros. Ille vero cum audiret hoc verbum, confessus est ei abstulisse ferrum suum; et ait ei: Restitue mihi filium meum, et ego restituam tibi ferrum tuum. At ille restituit sibi filium, et ille ferrum. Inquit Kelila Dimnae: Induxi tibi hoc exemplum, ut scias quoniam, si temptasti agere proditionem contra regem tuum, quid facies contra alios? Iam scio, quoniam nobilitas apud te nihil reputatur, nec scis nil esse in mundo peior illo, qui credit in eo, qui non habet fidem; et qui facit misericordiam illi, qui non recognoscit illam; et qui dat doctrinam non recipienti; et secretum revelat non celanti illud. Nec spero ammodo posse transmutari tuos mores, sed in natura in qua natus es permanebis. Nam arbor amara si tota melle perungeretur, non pro tanto faciet fructum dulcem. Et ego erravi huc usque in conversatione tua; quoniam quicunque bonis conversatur, possidebit ab eis bonum et aequitatem; conversatio autem impiorum possidere facit pravitatem cordis et maliciam operum. Sicut ventus pertransiens res sordidas et foetidas accipit inde malum odorem: si vero transeat per aromata, ut mustum, ambram, capit inde bonum odorem. Et ego quidem scio taedium verborum meorum apud te; sed nunquam mundus cessavit ab hac sua natura, ut ignorantes semper abborreant sapientes, et stulti nobiles, et mali bonos, et pravi rectos. Fuit autem finis verborum Kelilae cum Dimna hic; et iam leo interfecit Senesbam. Et cum interifecisset illum, penituit ipsum et meditatus in facto, postquam quievit ira sua, dixit: Tristis est anima mea de Senesba, quoniam erat vir magni consilii et intellectus; nec penes me scio causam, quare ipsum interfecerim, nec radicem scio mei operis. Et displicuit valde leoni, et contristatus est. Et sciens haec Dimna, relicto Kelila, ivit ad leonem. Inquit [E5r] Dimna leoni: Domine rex, iam dedit tibi Deus victoriam de inimico tuo; exterminavit enim inimicum tuum, et qui tuam quaerebat animam. Quare igitur contristaris? Et respondens eo ait: Quoniam penituit me fecisse quod fecit: cum eius considero consilium et intellectum et suos nobiles mores ac sui delectabilem conversationem, doleo in cordo meo. Et ait Dimna: Nequaquam dicat dominus rex hoc verbum; non enim debes misereri eius in quo timendum erat; probus enim rex multociens abhorret quem diligebat, et expulit illum et postea recipit eum, et ipsum ordinat super suis negociis, quando de eo viderit bonitatem; sicut facit ille, qui abhorret tiriaeam propter sui amaritudinem, non considerans sui efficaciam. Aliquando autem diligit rex aliquem et honorat et exaltat; deinde vero illum perdit et exterminat timens eius malum. Sicut homo, cuius digitus fuit morsus a serpente, amputat illum, aestimans, nequaudo dilatetur a veneno totum corpus et interficiat ipsum. Et audiens haec leo a Dimna credidit ei, et recepit ipsum secum aliquibus diebus. Post haec vero dixit suo philosopho Sendebar: Audivi, inquam, parabolam, et percepi opera Dimnae, cum sit despectus et vilis inter animalia, et quid egit contra bovem et leonem, et quomodo subvertit corda eorum contra se invicem, donec devenerunt in odium. Sunt autem in verbis istis exempla et magna doctrina cupientibus intelligentiam, ut se sciant a viris dolosis praeservare et timere et dubitare mendacia eorum et evitare et inquirere diligenter circa ea, ut exterminent omnes, in quibus talia reperiuntur, quomodo est bonum consilium et pax animae atque quies.

EXPLICIT

CAPITVLVM SECVNDVM

bibliotheca Augustana