BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Iohannes de Capua

floruit 1262/1278

 

Directorium humanae vitae

alias parabolae

antiquorum sapientum

 

Capitulum XV

 

 

___________________________________________________

 

 

CAPITVLVM XV

DE FILIO REGIS ET DE SOCIIS EIVS

ET EST DE DIVINA SENTENTIA QVAM

NEMO POTEST EFFVGERE.

 

[N4v] Inquit rex Disles Sendebar suo philosopho: Intellexi iam verba tua quae dixisti, cui debet homo benefacere. Nunc autem dic mihi de viro stulto in sublimi statu existente et de eo qui suam personam fatigat et affligit, qualiter singula humana negocia disposita et ordinata sunt desuper et quae fiunt in terra. Ait Sendebar: Sicut vir non probatur nisi per mulierem, sic sapiens non est quis sufficienter nisi per intellectum, et intellectus principaliter a Deo et per exercitium datur homini; ut filio regis et eius sociis accidit. Dixit rex: Quomodo fuit? Inquit philosophus: Dicitur quod quattuor homines pariter in itinere associati fuerunt; quorum unus erat filius regis, secundus filius mercatoris, tercius filius generosi et erat speciosus valde, quartus vero erat viator et cursor; qui omnes simul in itinere convenerunt. Erant autem pauperes nihil habentes nisi vestimenta; et cum ambularent per viam, dixit filius regis: A divina voluntate omnia praedestinata sunt. Dixit filius negociatoris: Intellectus melior est omni re. Dixit nobilis et speciosus: Pulchritudo est melior aliis rebus. Dixit viator: Sollicitudo et promptitudo in ipsis negociis melior est omni re. Et cum accederent prope quandam civitatem, sederunt in uno loco et dixerunt viatori: Vade tu, qui sollicitus es in tuis negociis, et procura nobis hodierum cibum. Qui ait: Libenter. Et ingressus civitatem, et investigavit diligenter qualem laborem deberet exercere, quo haberet salarium quod sufficeret ad diem pro victu quattuor hominum. Cui responsum est, nihil melius esse quam apportare ligna. Et accedens ad silvam fecit ibi sarcinam magnam [N5r] necessaria pro se et sociis suis, scribens in portam civitatis, quoniam VIR PROBVS ET SOLLICITVS IN ARTE SVA LVCRATVS EST VNA DIE DENARIVM ARGENTEVM; et rediit ad socios suos, qui cibo et potu refecti sunt illa die. Altera vero die dixerunt filio nobilis: [N5v] Vade, et tua pulcritudine procura nobis hodie necessaria. Et cogitans in corde suo dicens: En ego nescio exercere artem, nec est conveniens me vacuum ad socios meos redire. Et posuit se ad quandam arborem tristis et dolens, et voluit separari a sociis. Et cum transiret quaedam matrona iuxta eum, et suam videns pulcritudinem, capta est in amore eius; quae veniens ad domum suam misit pro eo. Quo veniente ad eam, fecit convivium et stetit cum ea tota die. In sero autem domina dans ei quingentos denarios argenteos licentiavit eum; et rediit ad socios suos, fovens ipsos per totam diem. Tercia vero die dixerunt filio mercatoris. Vade, et tuo intellectu procura nobis hodie victum. Qui ingrediens civitatem, venit ad portum maris, ubi conventicula mercatorum erat et multarum navium. Et vidit ibidem negociatores loquentes cum patrono et dicentes, an vellet pro tanta dare pecunia; quod renuit patronus. Tunc dixerunt inter se mercatores: Differamus in crastinum, quia nemo est qui ab eo emat. Quod audiens filius mercatoris, et illis abeuntibus, accessit ad patronum, qui patrem eius bene noverat; et conveniebat cum eo pro mercantia, quam emit pro quinque milibus florenis. Altera vero die veniebant mercatores: videntes se esse praeventos, emerunt a iuvene pro decem milibus aureis. Et sic recessit iste iuvenis et venit ad socios suos; scripsitque: CVM CIRCVMSPECTA PRVDENTIA LVCRATVS EST VNVS VNA DIE QVINQVE MILIA FLORENORVM ET DE HOC SE ET SOCIOS SVOS EDVCAVIT. Quarta vero die dixerunt filio regis: Vade et tu, procura nobis hodie necessaria, qui de praedestinatione divina locutus es et tu in eam confidis. Qui cum iret, et sedebat tristis et dolens iuxta portam civitatis. Et factum est a Deo, ut mortuus esset rex illius provinciae in illa die, non relictis filiis vel aliquo consanguineo. Et cum exiret universus populus ad sepeliendum corpus regis, transierunt iuxta istum iuvenem qui sedebat ibi, non surgens de loco nec compatiens morti regis; de quo mirabatur populus, et cum ab eo interrogassent causam, quare ille obticuit et non respondit quicquam; propter quod expulsus est de illo loco. Et cum redirent de sepultura regis, vidit ipsum ille qui eum expulsit, et dixit ei: Nonne tibi praecepi, ut non amplius hic sederes? Et accepit eum et inclusit eum in carcere. Congregato vero universo populo, ut sibi regem constituerent, surrexit [N6r] hic qui filium regis in carcere detinebat, et ipsis totum processum declaravit; et miserunt pro eo, et ipsi interrogaverunt ab eo, quis et unde esset, et quare ad terram venisset. Qui dixit: Scitote, quoniam sum filius talis regis magnifici, quo mortuo, frater mihi regnum usurpans motus est me perdere et expellere de regno, et timens fugi et veni ad terram vestram. Et audientes hoc quidam qui cognoverunt patrem suum, elevaverunt vocem suam dicentes: Vivat rex! Vivat rex! Quod placuit omnibus, et ipsum in regem constituerunt, et duxerunt ipsum per civitatem, ut moris erat. Et cum pervenissent ad portam civitatis, vidit ea quae scripserant socii: mandavit scribi, quod PRVDENTIA PVLCRITVDO INTELLECTVS ET QVICQUID BONI HOMINI ADVENIT, A DEO PRAEDESTINATVM EST. Et factum est cum veniret ad domum, misit pro sociis suis enarrans ipsis quid sibi acciderat a divina praedestinatione, glorificans et laudans Deum de sua gratia. Post haec vero dixit philosophus: Viri intelligentes et sapientes debent scire et credere, quod universa ordinata et disposita sunt a divino beneplacito, et nullus potest sibi bonum approximare nec malum elongare, sed totum a Deo causatur, et ipse quod vult agit in illis et perficit quod intendit: quapropter quilibet tenetur Deo confidere, et hoc credere quoniam verum est.

 

EXPLICIT

CAPITVLVM QVINTVM DECIMVM