BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Rogerius de Apulia

1201/05 - 1266

 

Carmen miserabile super destructione

regni Hungariae per Tartaros

 

Capitulum XXVI

 

___________________________________________________________________________

 

 

 

Quomodo evasit Chanadiensis episcopus

manus Comanorum.

 

Sed cum Bulzo Chanadiensis episcopus et Nicolaus, filius Bore, cum nobilibus multis uxores, filios et filias et familias ad partes superiores conducerent, ut postmodum ad regis exercitum festinantes accederent, obviantes Comani inceperunt pugnam durissimam contra eos, et eis resistere nequeuntibus, sunt quasi omnes gladio interempti. Episcopus tamen cum paucis, in curru iacens infirmus, dum pugna fieret, est longius asportatus. Comani vero ut Tartari terram postmodum destruentes et convenientes in unum, ex ista parte Danubium transierunt, et sic destruendo inceperunt ad Marchiam properare. Illi autem de Marchia hoc scientes convenerunt in unum, et eis obviam exeuntes, congressum cum eis in finibus Marchie habuerunt. Et superati ab eis, preveniebant unus alium fugiendo; et sic Comani ceperunt Marchiam nequiter expugnare, mortem sui domini crudeliter vindicantes. Nam cum interficiebant Hungaros, sic dicebant: ‹Hunc ictum sufferas pro Kutheno›. Et destructis melioribus villis, scilicet Franka villa senatoria Sancti Martini et aliis, et recepta multa pecunia, equis et pecoribus, destruendo terram in Bulgariam transierunt.