BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Sigerus de Brabantia

ca. 1235 - ante 1284

 

De aeternitate mundi

 

Capitulum I

 

___________________________________________________________________________

 

 

 

Qualiter species humana, et universaliter quaecumque alia generabilium et corruptibilium, causata sit

 

De primo sciendum est quod secundum philosophos species humana non est causata nisi per generationem. Cuius ratio est quia universaliter quorum esse est in materia, quae ad formam est in potentia, facta sunt generatione, quae quidem eorum est per se vel per accidens. Ex hoc autem quod species humana causata est a Deo per generationem, sequitur eam non immediate ab eo processisse. Species vero humana, et universaliter quorumcumque species est in materia, licet facta sit per generationem, non tamen est generata per se, sed tantum per accidens.

Per se non, quia si quis attendat ad ea quae fiunt universaliter, omne quod fit, fit ex materia hac, individuali et determinata. Licet enim rationes et scientiae sint circa universalia, operationes tamen sunt circa singularia. Nunc autem ad rationem speciei non pertinet determinata materia, et ideo non generatur per se. Et est, apud Aristotelem septimo Metaphysicae, eadem ratio quare non generatur forma per se, et compositum quod est species. Et dico speciem compositam, nam sicut Callias de sua ratione est haec anima in hoc corpore, ita animal est anima in corpore. Ratio autem communis formae et speciei, quod non generantur per se, est quia ad neutrius rationem pertinet signata materia ex qua fit generatio per se, per eius transmutationem de non esse ad esse, seu de privatione ad formam.

Species autem humana, quamquam non sit generata per se, est tamen generata per accidens. Quod sic contingit. Si homo, sicut abstractus est ratione ab individuali materia seu individuo, sic et esset abstractus in esse, tunc, sicut non generatur per se, ita nec per accidens. Sed quia homo in esse suo est hic homo, Socrates vel Plato, et Socrates est homo, idcirco, generato Socrate, generatur et homo; sicut dicit Aristoteles, septimo Metaphysicae, quod generans aeneam sphaeram generat sphaeram, quia aenea sphaera, sphaera est. Et quia, sicut Socrates est homo, ita et Plato, et sic de aliis, hinc est quod homo generatur per generationem cuiuslibet individui, et non unius determinati tantum. Sic igitur ex iam dictis patet qualiter species humana a philosophis ponitur sempiterna et nihilominus causata: non enim sic, quia abstracte ab individuis existat sempiterna et sic causata; nec etiam est sempiterna causata quia existat in aliquo individuo sempiterno causato, sicut species caeli vel intelligentiae; sed quia in individuis humanae speciei unum generatur ante aliud in sempiternum, et species habet esse et causari per esse et causationem cuiuslibet individui.

Hinc est quod species humana, secundum philosophos, semper est, nec esse incepit cum penitus non praefuisset. Dicere enim quod ipsa esse inceperit, cum penitus non praefuisset, est dicere quod aliquod eius individuum esse inceperit ante quod non fuerit aliud individuum illius speciei. Et cum species humana non aliter causata sit, secundum philosophos, nisi quia generata per generationem individui ante individuum, ipsa esse incepit, cum universaliter omne generatum esse incipiat; incipit tamen esse cum esset et praefuisset. Homo enim esse incipit per generationem Socratis, est tamen per esse Platonis prius generati. Ista enim circa universale non repugnant, sicut nec circa hominem currere et non currere, immo homo currit per Socratem et non currit per Platonem. Ex quo tamen Socrates currit, non est verum dicere quod homo penitus et universaliter non currat. Sic etiam, quamvis, Socrate generato, homo esse incipiat, non est dicere quod sic incipiat quod penitus non praefuisset.