BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theodoricus de Vriberch

ca. 1240 - ca. 1320

 

De accidentibus

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum Undecimum:

Confirmatio dictorum per Philosophum

et quod substantia vere et proprie quiditatem

habet et definitionem et non accidentia

 

(46) Hoc autem ostendit universaliter de omni accidente distinguens accidentia secundum quadruplicem modum, quo in ordine ad substantiam vel ad invicem disponi habent. Quorum unus est, ut accidens dicatur id, quod est pure per accidens, puta album esse musicum; secundus, ut sit accidens aliquod aggregatum ex subiecto et aliquo accidente, quod accidentaliter inest tali subiecto, et subiectum non per se, sed accidentaliter ipsum recipit, ut homo albus; tertius modus, ut dicatur accidens id, quod per se est quantum ad secundum modum dicendi per se, ut par et impar in numero; quarto modo vocat accidens unumquodque novem generum praedicamentorum, puta quantitatem, qualitatem et cetera.

(47) Hos quattuor modos nominatim exprimit Philosophus in VII Metaphysicae, et in eis exemplificat et ostendit suam intentionem, videlicet quod secundum nullum modorum accidentis ipsum accidens habet vere et proprie quiditatem nec definitionem, sed sola substantia. Definitiones autem aliorum generum sunt ex additione, quia ingreditur definitiones eorum res alterius naturae, scilicet substantia, sine qua nullum eorum definiri potest vere et proprie, ut dicit. Aliquo tamen modo potest dici, quod habeant quiditates et per consequens definitiones, sed secundum quid et ratione deminuta; unde et consequenter Philosophus, postquam ostendit ea habere aliquo modo quiditatem et definitionem, ulterius probat in substantiis quiditatem eandem esse cum eo, quod est quid, in accidentibus autem differre.