BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theodoricus de Vriberch

ca. 1240 - ca. 1320

 

De accidentibus

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum Tertium Decimum:

De secundo modo, quo quiditas est

in accidentibus modo logico

 

(55) Est et alius modus, videlicet considerando ea in ordine ad substantiam, inquantum scilicet sunt dispositiones substantiae. Et iste modus considerationis pertinet ad considerationem essentiae et naturae eorum, inquantum sunt entia et res primae intentionis circumscriptis ab eis rebus secundae intentionis, ut si quaereretur, quid est color, et responderetur, quod color est extremitas perspicui in corpore terminato, et si quaereretur de qualitate, quid est qualitas, et responderetur, quod qualitas est, secundum quam quales dicimur.

(56) In huiusmodi enim definitionibus et interrogationibus et responsionibus per quid est non infertur quiditas talium accidentium, quae sit eorum quiditas simpliciter, sed modo logico, inquantum videlicet ex ipsa interrogatione per quid est extenditur nomen quiditatis per quandam famositatem et logicae considerationis probabilitatem etiam ad ipsam responsionem. Quod quidem capit rationem ex eo, quoniam quaestio per quid est importat quandam generalitatem, sicut et ipsum ens et quodlibet transcendentium. Quaerit enim de essentia; determinatur autem huiusmodi generalitas per responsionem quantum ad determinatum modum essentiae; et sic id, quod respondetur ad talem quaestionem de accidente, sortitur modo quodam logicae attributionis nomen quiditatis et non simpliciter et vere.

(57) Ratio enim et proprietas quiditatis deficit in eis. Quiditas enim vera et simpliciter quiditas essentialitatem quandam importat et essentialem identitatem partium quiditatis, si quas habet, et identitatem essentialem quiditatis ipsius ad ipsum quod quid est et partium ipsius quod quid est, ut supra dictum est. Hoc autem non invenitur in accidentibus, ut Philosophus ostendit in VII, sed, ut ibidem dicit, proprium est soli substantiae.

(58) Secundum hoc igitur sola substantia habet vere et simpliciter quiditatem et per consequens vere et simpliciter definitionem; accidens autem non, quoniam accidens non est unum per se et essentialiter, nec re nec significatione.

(59) Significatione quidem, quia in intellectu et significatione sua importat substantiam. Quamvis enim albedo vel album solam qualitatem significet, sicut dicitur in Praedicamentis, et hoc, inquantum albedo et huiusmodi ordinantur in linea praedicamentali, ut genera vel species, secundum quod quodlibet praedicamentorum absolutam sui generis habet significationem et in sui significatione excludit quodlibet aliud, sumendo tamen qualitatem secundum suam essentiam et rationem cuiuscumque generis praedicamentalis accidentium in significatione sui nominis includitur substantia, sicut dicit Philosophus V Metaphysicae c. 9, ubi distinguit significationem entis per se in decem genera, scilicet substantiam et alia novem. Et dicit ibi de significatione nominum aliorum novem generum, scilicet accidentium, quod “significatio uniuscuiusque istorum est unius entis”. Super quo dicit ibi Commentator: “Significatio uniuscuiusque nominum novem accidentium cum sua significatione super illud accidens est super unum praedicamentum, scilicet praedicamentum substantiae.” Et infra loquens contra Avicennam, qui dicebat, quod accidens “primo significat subiectum et secundo accidens”, dicit, quod “est e converso”, scilicet quod accidens “primo significat accidens et secundo subiectum: Accidens enim innatum est existere in subiecto”.

(60) Sicut autem accidens non habet per se et essentialiter unitatem in sui significatione, sic nec in re in sua essentia per se et essentialiter est unum. Re ipsa enim importat subiectum, cuius ipsum est dispositio; et sic in sua essentia importat quoddam aggregatum ex subiecto et sua dispositione, quia in hoc attenditur accidentalitas eius, quae est sibi essentialis. Et ideo Philosophus in VII volens loqui de accidente alicuius novem generum praedicamentorum, puta de albo, resolvit isum in hoc, quod est homo albus, c. 12.

(61) In eo tamen, quod est homo albus, aeque primo utrumque significatur et in recto, scilicet homo et albedo seu albus. Cum autem per se sumitur albus, significat ipsam dispositionem, quae est albedo, in recto, subiectum autem in obliquo, inquantum in intellectu suo ipsum importat. Inter album igitur per se sumptum et aggregatum, quod est homo albus, ista est differentia in modo significandi.

(62) Quantum autem ad rem significatam per album et hominem album nulla est differentia, nisi inquantum album importat subiectum suum in generali; et sic habitudo albedinis ad subiectum est per se. In ea autem, quae est homo albus, specificatur ipsum albedinis subiectum, cui inest albedo; et sic tali subiecto accidit inesse albedinem, inquantum potest sibi non inesse, et ipsi albedini accidit inesse tali subiecto et non per se inest.