BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theodoricus de Vriberch

ca. 1240 - ca. 1320

 

De accidentibus

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum Septimum Decimum:

Confirmatio dictorum per deductionem ad inconveniens

secundum Philosophum

 

(73) Si igitur accidens secundum se ipsum haberet essentiam secundum rationem suae propriae quiditatis praeter attributionem et analogiam ad substantiam, secundum omnia ea, quae praemissa sunt, sequeretur, quod nulla differentia esset accidentis et substantiae, immo ipsum accidens vere et complete esset substantia. Habere enim talem essentiam, id est secundum se ipsum secundum rationem propriae et absolutae quiditatis, proprium est substantiae tantum secundum Philosophum in VII Metaphysicae.

(74) Sequeretur etiam, quod ens praedicatum de accidente vel non praedicaretur de accidente per essentiam, quod est contra Philosophum in principio IV Metaphysicae, vel non praedicaretur secundum analogiam eius ad substantiam, quia in essentia eius esset sufficiens, immo perfecta ratio, qua reciperet in se praedicationem entis. Et sic ulterius concluderetur, quod aeque primo ens praedicaretur de substantia et accidente.

(75) Ulterius etiam ex necessitate concluderetur contrarium eius, quod dicit Philosophus, quod scilicet accidentia sunt entia in eo, quod sunt entis. Esset enim secundum se ipsum ens per suam essentiam absolutae et propriae quiditatis, et sic perfecte et simpliciter haberent quiditatem; et per consequens secundum se et absolute, simpliciter et perfecte haberent propriam et simpliciter definitionem. Ex quo sequeretur non esse necessarium substantiam ingredi definitionem eorum, cuius contrarium determinat Philosophus in VII versus principium, ubi dicit, quod substantia est “prima secundum definitionem”; et subiungit immediate: “Necesse est enim, ut definitio substantiae accipiatur in definitione cuiuslibet rei.” Et propter hoc definitio accidentis est ex additione alterius naturae, quod est substantia, ut infra determinat.

(76) Nec potest dici, si quis vellet fingere, scilicet quod propter inesse seu inhaerere substantiae accidens habet talem definitionem, quod substantia necessario ingreditur definitionem eius.

(77) Istud, inquam, stare non potest. Si enim inesse seu inhaerere substantiae est essentia accidentis, habetur propositum, scilicet quod accidens nec essentiam absolutam circumscripta substantia nec secundum se propriam quiditatem nec absque substantia definitionem habet, sicut et ipsum dictum, scilicet inhaerere substantiae, evidenter importat.

(78) Si autem dicatur, quod inesse seu inhaerere substantiae est accidens seu proprietas accidentis habentis nihilominus secundum se propriam et absolutam essentiam inquantum essentia non concernendo essentialiter substantiam, tunc, cum id, quod est accidens seu proprietas alicuius entis habentis secundum se absolutam essentiam et suae essentiae quiditatem, non imponat modum vel formam vel rationem definiendi talem essentiam, manifestum est, quod ex ipsa inhaerentia ad substantiam non esset necessarium ipsum accidens ex substantia definiri, cum definitio primo et per se respiciat essentiam rei secundum rationem suae quiditatis et non secundum accidentalia eius.

(79) Praeter ea etiam, quae supra inducta sunt, sequeretur necessario, si accidens habet talem essentiam et quiditatem absolutam secundum se, non secundum analogiam ad substantiam, ut quidam fingunt, quod quiditas eius aeque intima et eadem est ipsi accidenti sicut quiditas substantiae ipsi substantiae, cuius contrarium ostendit Philosophus in VII Metaphysicae, scilicet quod in substantiis quiditas eadem est ei, quod quid est, id est substantiae, in accidentibus autem differunt.

(80) Haec igitur ad propositum inducta sunt ex fundamentis et sententiis philosophorum, quibus in hac parte contradicere ostendit contradicentem naturas et proprias rationes substantiae et accidentis et eorum ad invicem differentias penitus ignorare.

(81) Concluditur ergo ex inductis, quod accidens non est nisi quidam modus seu dispositio substantiae, et hoc est essentia eius in eo, quod ipsum est ens, nec habet aliquam essentiam absolutae quiditatis secundum se ipsum.