BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theodoricus de Apolda

ca. 1228 - post 1297

 

Vita S. Elisabeth

 

Liber II

 

________________________________________________________________

 

 

CAPUT VIII

De quodam miraculo

coelitus ostenso

 

QUADAM die quia non nisi ab intus glorsam quaesivit, Deus, humilium rex et amator, etiam extrinsecus mirabiliter venustavit. Nam cum tempore quodam a patre ejus Rege Ungaria directi magnati plures ac nobiles ad Landgravium accessissent, nec ipsa cultum haberet suae congruum dignitati, dixit ad eam Princeps: Doleo soror cultu condigno praesentibus his nobilibus te carere; et me tempus ut tibi in ornatu provideam non habere. Cui illa: Non magni pendas hoc, dilectissime frater mi, qui in vestitu proposui nunquam gloriari. Deinde cum in conspectu illorum fuisset nobilium evocata, gloriam et magnum decorem imposuit Dominus super eam. Ecce enim apparuit signum magnum de coelo, et visa est mulier illa sancta omnium oculis hyacinthini coloris vestibus insignita, quae margaritis erant preciosissimis adornatae. Super quo stupens et admirans maritus dum ab ea quaereret, pie subridens; Talia, inquit, scit Dominus cum voluerit operari.