BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theodoricus de Apolda

ca. 1228 - post 1297

 

Vita S. Elisabeth

 

Liber III

 

________________________________________________________________

 

 

CAPUT IV

De castitate hujus Principis

 

INTER caetera virtutum insignia, quibus floruit, castitas in eo praecipue, et pudicitia resplenduit. Nam cum aliquando urgentibus negotiis terram longinquam cujusdam Principis sui consanguinei proxims adiisset, cum reverentia et amicitia multa susceptus est solenniter. Cumque post epulas et delicias copiosas ad quiescendum pervenisset, muliercula quaedam lecto ejus ab impudicis injecta est. Quod praesciens vir castus nobili illi et dilecto militi suo Walthero de Varila secrete dixit: Amove caute a stratu meo faeminam hanc; eique marcam argenti illico trade. Vere enim dico tibi, etiamsi in hoc facto adulterii crimen non abhorrerem, nollem tamen in hoc casu meam Elisabeth contristare.

Ecce novus et admirandus Joseph, qui propter fidem oblatum crimen adulterii recusavit.