BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theodoricus de Apolda

ca. 1228 - post 1297

 

Vita S. Elisabeth

 

Liber IV

 

________________________________________________________________

 

 

CAPUT VI

Qualiter beatae Elizabeth annunciatur

obitus mariti sui

 

REDEUNT nuncii in Thuringiam legationem lugubrem de morte intempestiva piissimi et Illustrissimi Principis reportantes. Providebat autem providentia discretorum et piorum, ne haec infausta et lamentabilis fama ad aures relictae uxoris importuna narratione vel stolida cujusquam deferretur. Visumque est per matrem defuncti, dominam Sophiam, hoc magis oportune posse fieri et debere. Quae assumptis quibusdam nobilibus et discretis matronis, Warperch ad nurum veniens, reverenter ab ipsa et benigne suscepta est. Quae cum sedissent, dixit socrus ad nurum: forti animo esto filia mea dilecta, nec turberis super eo quod circa virum tuum, filium meum, divina dispositione gestum est. Quae verba socrus de captivitate sui viri, nequaquam de morte intelligens, respondit cum fiducia, dicens: Si captivus detinetur frater meus, (sic enim consueverat eum nominare) Dei et amicorum nostrorum poterit liberari adjutorio. Cui socrus, Mortuus est, inquit. Tunc illa connodatos digitos super genua mittens moestissima ait: Mortuus est mihi mundus, et omne quod in mundo blanditur. Hoc dicto repente surgens cum fletu celeri gressu longitudinem palatii cum impetu pertransit. Extra se namque posita mente usque quaque percurrisset, nisi paries obstitisset. Accedentes autem, quae aderant, eam de pariete cui adhaeserat, abstraxerunt. Fluebant oculi omnium, et madebant lachrymis super interim viri tam amabilis, et compassione relictae uxoris tam miserabilis. Elongatus est consolator, et recessit omnis consolatio. Aderat tamen qui pupillum suscipit et viduarum consolator internus spiritus sanctus, consolans cor viduae, et moerentem erigens, et laetificans gratiae suavitate.