BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theodoricus de Apolda

ca. 1228 - post 1297

 

Vita S. Elisabeth

 

Liber V

 

________________________________________________________________

 

 

CAPUT IX

De contemptu, quem a nobilibus

Thuringiae sustinuit

 

VIDENTES autem nobiles et magnati, quod mundum et mundi gloriam sperneret et nollet; despexerunt eam; adeo, ut nec videre eam, nec alloqui dignarentur. Insultabant autem et infamabant eam multipliciter; insanam, et fatuam dicentes; eo quod seculi divitias abjiceret. Quorum blasphemias contumeliasque tam laeto animo, et vultu hilari sufferebat in Domino, ita ut improperarent ei, quod oblita mortis mariti gauderet, cum lugendum magis ei foret, ignorantes miseri, eam habere gaudium, quod non datur impiis.

Gaudebat plane mortis non oblita temporalis mariti; sed memor sponsi vitae aeternae Christi. Gaudebat in tribulationibus, sciens, quod infliguntur diligentibus. Gaudebat, et gratias agebat; quia propter votum castitatis digna habita est, contumeliam pati ab amatoribus teterrimae voluptatis. Nam si nubere voluisset, optima quaeque hujus seculi, et potiores praesentis vitae dignitates, divitias, et delicias invenisset. At ipsa divitiis Aegyptiorum praeferens improperium Christi, et proposito sibi gaudio, praeelegit Crucem, confusione contempta.

Venerabantur tamen ipsam omnes pietatis cultores,recta sapientes, in quorum erat oculis. Nam et dominus Papa, Gregorius nonus, Apostolicis eam scriptis consolans, sanctorum quoque exempla ei proponens, et vitam aeternam pollicens, ipsam ad castitatis perseverantiam et patientiae constantiam benigne ac paterne hortabatur, personam ipsius et bona sub protectione recipiens Sedis Apostolicae speciali. Qui etiam Magistro Conrado, sacerdoti devoto, et viro coram Deo et hominibus comprobato, eam suis literis diligentius recommendans, eundem sibi instituit defensorem.