BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theodoricus de Apolda

ca. 1228 - post 1297

 

Vita S. Elisabeth

 

Liber VIII

 

________________________________________________________________

 

 

CAPUT III

De signis eximiae devotionis ejusdem

 

COMPLETA confessione, quaesivit sacerdos, quid de sua substantia et supellectili decrevisset faciendum. Respondit: Omnia quae jam dudum videbar possidere, erant pauperum. Rogavitque ipsum magistrum, ut omnia illis distribueret; praeter vilem tunicam, in qua voluit sepeliri. Testamentum non statuit: haeredem propter Christum habere noluit.

Sed nec de pompa funeris et exequiarum solenniis cogitavit, testamentum pacis, haereditatem immarcessibilem, immortalitatis stolam, societatem angelicam, et coelestem quaerens habitationem. His et similibus cum magistro pertractatis, circa horam primam allata sunt ei veneranda corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi sacramenta, quae plena fide et devotione tota desideraverat.

Qua sinceritatis affectione, qua mentis puritate, quanto cordis desiderio, et spirituali gaudio hoc suave et internum acceperit epulum, nullum aestimare poste arbitror, praeter ipsum, quem in hoc ipso conviatorem, et viaticum, ducemque, quo pergebat itineris assumere digna fuit. Attamen quae apparuerunt extrinsecus visibiliter hominibus pietatis judicia interioris gratiae extiterunt certissima argumenta. Et tunc quippe per totam diem usque in horam vespertinam devotissima permansit; utpote mensae coelestis particeps effecta, et sanguine vitae, qui Christus est, meracissimo deebriata. Erat illo die in ore ejus frequens verbum veritatis, et aperiens os suum sapientiae, loquebatur de optimis, quae in praedicatione audierat; eructans de corde suo verba bona; et lex clementiae audiebatur in lingua ejus. Loquebatur autem ex abundantia cordis sui, quomodo beatas illas sorores, Mariam dico et Martham, in suscitatione fratris sui Lazari Dominus Jesus consolari dignatus est. Et tractans quemadmodum illis lachrymantibus collachrymatus flevit super mortuum, memoriam abundantiae suavitatis domini eructavit affectu et effectu.

Quaedam religiosae personae, quae affuerant, audientes haec verba, per gratiam in ejus labiis diffusam, devotione accensae, lachrymis resolutae fleverunt. Quibus sancta Dei ad mortem jam tendens, domini ad mortem euntis verba oris ejus dulcia memoravit, dicens: Filiae Hierusalem, nolite stere super me, sed flete super vos. Hoc dicto obticuit. Mira res. Tunc voces suavissimae sine omni motu labiorum in ejus gutture audiebantur. Cumque circumsedentes ab ea quaererent, quid hoc esset; requisivit ab eis, dicens: Nunquid audistis aliquos mecum decantantes?

Hic nulli fidelium dubitare conceditur, quando supercoelestium agminum ejus exitum praestolantium suavem ac mulcebrem, cui concinuerit tam dulciter, audierit armoniam, cantans cum ipsis gloriam Domini. Deinde a crepusculo jacuit, quasi exultans et jubilans, eximiaeque devotionis signa praeferens et ostendens usque ad gallicantum. Imminente autem gallicinio, tanquam jam secura in Domino, assidentibus sibi dixit; Quid faceremus, si se nobis inimicus humani generis diabolus ostenderet? Quo dicto post paululum alta et libera voce, quasi daemonem repellens exclamavit, dicens; Fuge, fuge.