B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Ioannes Boccaccio
1313 - 1375
     
   


D e   m u l i e r i b u s   c l a r i s

________________________________________________


XLVII.
DE SAPHO, PUELLA LESBIA ET POETA.

     Saphos lesbia ex Mitilena urbe puella fuit, nec amplius sue originis posteritati relictum est. Sane, si studium inspexerimus, quod annositas abstulit pro parte restitutum videbimus: eam scilicet ex honestis atque claris parentibus genitam. Non enim illud unquam degener animus potuit desiderasse vel attigisse plebeius. Hec etenim, etsi quibus temporibus claruerit ignoremus, adeo generose fuit mentis, ut, etate florens et forma, non contenta solum literas iungere novisse, ampliori fervore animi et ingenii suasa vivacitate, conscenso studio vigili, per abruta Parnasi vertice celso se felici ausu, Musis non renuentibus, inmiscuit; et laureo pervagato nemore, in antrum usque Apollinis evasit, et castalio proluta latice, Phebi sumpto plectro, sacris nynphis choream traentibus, sonore cithare fides tangere et expromere modulos puella non dubitavit; que quidem etiam studiosissimis viris difficilia plurimum visa sunt.
     Quid multa? Eo studio devenit suo, ut usque in hodiernum clarissimum suum carmen, testimonio veterum, lucens sit, et erecta illi fuerit statua enea, et suo dicata nomini, et ipsa inter poetas celebres numerata. Quo splendore profecto non clariora sunt regum dyademata, non pontificum infule, nec etiam triunphantium lauree. Verum - si danda fides est - uti feliciter studuit, sic infelici amore capta est. Nam, seu facetia seu decore seu alia gratia cuiusdam iuvenis dilectione, imo intolerabili occupata peste, cum ille desiderio suo non esset accomodus, ingemiscens in eius obstinatam duritiem dicunt versus flebiles cecinisse. Quos ego elegos fuisse putassem, cum tali sint elegi attributi materie, ni legissem ab ea, quasi preteritorum carminum formis spretis, novum adinventum genus, diversis a ceteris incedens pedibus, quod adhuc ex eius nomine «saphycum» appellatur. Sed quid? Accusande videntur Pyerides que, tangente Anphyone liram, ogygia saxa movisse potuerunt et adolescentis cor, Sapho canente, mollisse noluerunt.