BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Franciscus de Prato

saeculum XIV

 

De dictione reduplicativa

 

Textus:

De dictione reduplicativa.

Primum edidit Burkhard Mojsisch 2013.

(Pro textu digitalizato Burchardo Mojsisch magnas gratias ago. U.H.)

 

_______________________________________________________________________

 

 

 

Tractatus

de dictione reduplicativa

fratris Francisci de Prato

ordinis praedicatorum

 

 

(1) Quia de dictione reduplicativa gloriosus doctor sanctus Thomas et excellens magister Hervaeus in diversis locis plurima utilia sunt locuti, cogitavi pro utilitate iuvenum ea, quae in operibus praedictorum doctorum et aliorum magistrorum dispersa collegi, ad unum tractatum redigere. Qui tractatus, ut eius facilius notitia habeatur, in quattuordecim capitula distinguetur.

 

 

I

 

(2) Primo igitur videndum est, quae propositio dicatur ‘reduplicativa’. Pro quo sciendum, quod, sicut propositio aliqua dicitur ‘modalis’, in qua ponitur aliquis istorum modorum, scilicet ‘necessarium’, ‘contingens’, ‘possibile’ et ‘impossibile’, et sic de aliis modis, ita, quod propositio modalis dicatur denominative a modo, ita propositio aliqua dicitur ‘reduplicativa’, in qua ponitur aliqua dictio reduplicativa. Dictiones vero reduplicativae sunt istae: ‘inquantum’, ‘in eo, quod’, ‘ut’, ‘ea ratione, qua’, ‘sive melius’, ‘secundum quod’, ‘sub ratione, qua’ et consimiles, ut: ‘Sortes est risibilis inquantum homo vel in eo, quod homo’. Istae enim vocantur propositiones reduplicativae ab istis dictionibus ‘inquantum’, ‘in eo, quod’, et idem iudicium est in aliis propositionibus, in quibus ponitur aliqua praedictarum dictionum reduplicativarum. Et dicuntur hae dictiones ‘reduplicativae’, quia replicative vel repetitive vel resumptive replicant, repetunt vel resumunt illud, quod primo erat acceptum.

(3) Verbi gratia: In ista propositione reduplicativa ‘Sortes inquantum homo est risibilis’ hoc subiectum, scilicet Sortes, includit implicite humanitatem, quae est causa risibilitatis in ipso Sorte, sed postea haec reduplicatio ‘inquantum homo’ eandem humanitatem replicat, repetit et resumit. Unde in propositione reduplicativa ut plurimum eadem res bis accipitur vel per eandem dictionem, sicut haec ‘homo inquantum homo est risibilis’, ubi humanitas bis importatur, primo implicite per hanc dictionem ‘Sortes’, secundo explicite per hanc dictionem ‘homo’, et ideo tales dictiones dicuntur ‘reduplicativae’, id est ‘replicativae’, vel potest dici, quod dicuntur dictiones ‘reduplicativae’, id est ‘explicativae’, quia explicant, id est explicite ostendunt illud, quod in subiecto est causa praedicati. Licet enim subiectum includat explicite vel implicite illud, quod est causa explicita vel praecisa praedicati, non tamen ostendit explicite illud, quod sit causa. Aliud enim est importare vel includere aliquid, quod est causa praedicati, et aliud est explicare, quod illud sit causa praedicati.

(4) Verbi gratia: In ista propositione ‘homo est risibilis’ licet ‘homo’ importet humanitatem, quae est causa risibilitatis, non tamen habet hic terminus ‘homo’ hoc ex suo officio ostendere vel explicare, scilicet quod humanitas sit causa risibilitatis; sed in ista propositione ‘homo inquantum homo est risibilis’ haec dictio ‘inquantum’ ex officio suo habet explicare et ostendere, quod homo sit causa risibilitatis.

(5) Et licet dictiones reduplicativae sint multae, ut dictum est supra, tamen, quidquid dictum est vel dicetur in posterum de una dictione, ut studeam brevitati, intelligatur de omnibus aliis esse dictum. Explicit primus articulus.

 

 

II

 

(6) Secundo videndum est, quot modis accipiatur dictio reduplicativa. Pro quo sciendum est, quod dictio reduplicativa potest sumi quattuor modis: uno modo reduplicative proprie, sicut hic: ‘Sortes inquantum homo est risibilis’ vel ‘Sortes inquantum albus est disgregativus’. Alio modo accipitur specificative, sicut hic: ‘Ens inquantum ens est subiectum in metaphysica’ vel ‘sonus inquantum sonus est formale obiectum auditus’. Tertio modo accipitur expositive, sicut hic: ‘Anima intelligit, prout est forma corporis’. Quarto modo accipitur improprie, sicut: ‘Creatura, inquantum est in deo, est deus’ vel ‘creatura, inquantum est sibi derelicta, est non ens’.

(7) Sed hic est notandum pro dictione praedicta, quod specificatio vel specificativum potest accipi large et absolute. Et omnia quattuor praedicta membra conveniunt in hoc, quod est specificare. Nam tam primus modus quam secundus et tertius et quartus specificant aliquid. Alio modo potest accipi contracte, prout contrahitur ad oppositos modos specificandi, et sic quattuor praedicta membra ex opposito distinguuntur.

(8) Exemplum est in simili de specie, quae pertinet ad primam speciem qualitatis substantialiter. Nam potest accipi large et absolute, et sic praedicatur de qualitate facile mobili et de qualitate difficile mobili. Nam habitus, qui est qualitas difficile mobilis, est dispositio quaedam, ut patet in plantis. Alio modo potest accipi, ut contrahitur per diversos modos disponendi, scilicet mobiliter et immobiliter vel quocumque alio modo, et sic causat duas species ex opposito distinctas secundum aliquos, quarum una vocatur ‘habitus’ et alia retinet sibi nomen dispositionis. Sic est autem in proposito de distinctione superius posita de diversis modis accipiendi dictionem reduplicativam, ut tactum est supra, quae distinctio multum est necessaria ad propositum nostrum. Nam aliqua propositio est vera accipiendo dictionem reduplicativam uno modo, quae non esset vera, si dictio reduplicativa acciperetur alio modo, et aliquid requiritur ad veritatem unius, quod non requiritur ad veritatem alterius, ut inferius apparebit. Explicit secundus articulus.

 

 

III

 

(9) Tertio videndum est, quot modis diversificetur propositio reduplicativa. Pro quo est sciendum, quod semper in propositione reduplicativa ponuntur ad minus tres termini vel habentes vim trium terminorum, quorum unus vocatur ‘principale subiectum’, alius vocatur ‘principale praedicatum’, alius vocatur ‘terminus reduplicativus’.

(10) Verbi gratia: In ista propositione reduplicativa ‘Sortes inquantum homo est risibilis’ Sortes est subiectum, risibilis est praedicatum et homo est terminus reduplicativus. Modo sic est, quod secundum varietatem istorum terminorum propositio potest variari, uno modo, quod principale praedicatum et reduplicatio vel terminus reduplicativus maneant affirmatus, sicut hic: ‘Sortes inquantum homo est risibilis’, ubi omnes termini sunt affirmati, alio modo, quod principale praedicatum maneat negatum sive negetur de subiecto et reduplicatio vel terminus reduplicativus sit affirmata, sicut hic: ‘Sortes inquantum homo non est asinus’, tertio modo, quando reduplicatio negatur, sicut hic: ‘Sortes non inquantum homo est albus’.

(11) Potest etiam aliis modis propositio reduplicativa diversificari, secundum quod negatio potest variis modis ferri ad reduplicationem vel ad terminum reduplicativum. Tamen, quia non sunt multum in usu et quia eorum notitia potest haberi ex istis, ideo isti modi diversificandi propositionem reduplicativam per negationem positam ad verbum principale vel ad reduplicationem ad praesens sufficiant.

(12) Est autem notandum, quod propositio reduplicativa affirmativa, in qua tam verbum principale quam etiam reduplicatio manent, potest variari. Nam dictio reduplicativa ibi, quando reduplicat gratia materiae vel concomitantiae, ... sed inquantum risibile. Nam risibile consecutive se habet ad causam (?).

(13) Aliquando vero se habet ut causa, sicut hic: ‘Sortes inquantum homo est risibilis’; est enim homo causa risibilitatis.

(14) Aliquando reduplicat gratia perseitatis negative acceptae, sicut hic: ‘Homo inquantum homo est homo’ vel ‘ homo inquantum homo est animal’.

(15) His propositis patet, quod falsa est opinio Ocham, qui dicit, quod haec dictio reduplicativa ‘inquantum’, quando tenetur negative, non facit propositionem reduplicativam, quod sic patet: Nam secundum Philosophum libro Posteriorum haec propositio est reduplicativa: ‘Homo est animal inquantum homo’, et tamen haec dictio ‘inquantum’ tenetur negative secundum illum doctorem; ergo sua positio est contra mentem Aristotelis.

(16) Est autem hic notandum, quod aliud est aliquam propositionem sive dictionem esse negativam et aliud est ipsam teneri negative. Nam frequenter contingit, quod aliqua propositio est affirmativa et tamen non est vera nisi in sensu negativo.

(17) Verbi gratia: Ista propositio est affirmativa: ‘Anima rationalis est tota in toto corpore’, et tamen est falsa in sensu affirmativo; nam cum anima rationalis sit forma simplex et indivisibilis, non habet partem et partem. Et per consequens non potest dici tota positive. Est tamen illa propositio vera in sensu negativo pro tanto, quia aequipollet uni propositioni negativae, ut sit sensus: ‘Anima est tota in toto corpore’, id est: ‘Nihil animae est extra corpus totum’.

(18) Ita in proposito haec propositio ‘homo est animal inquantum homo’ est affirmativa et tamen in sensu affirmativo non est vera, quia, cum homo et animal sint idem per essentiam, non potest homo per aliquam dictionem affirmative explicari ut causa vel effectus animalis, cum idem non possit esse causa nec effectus sui ipsius. Est tamen ista propositio vera in sensu negativo, quia aequipollet uni propositioni negativae, ut sit sensus: ‘Homo est animal inquantum homo’, id est ‘homo est animal non per aliquid aliud ab homine vel a se ipso’.

(19) Est autem hic notandum, quod dictio reduplicativa potest reduplicare gratia cuiuscumque causae.

(20) Verbi gratia: In ista ‘homo, inquantum est compositus ex contrariis, est corruptibilis’ fit reduplicatio gratia materiae. Sed in ista ‘homo, secundum quod habet animam, est ad imaginem dei’ fit reduplicatio gratia formae. Et in ista ‘ignis inquantum calidus est calefactivus’ fit reduplicatio gratia causae effectivae. Et in ista ‘homo, secundum quod ordinatur ad beatitudinem, oportet, quod sit immortalis’ fit reduplicatio gratia causae finalis.

(21) Est etiam notandum, quod, licet dictio reduplicativa non semper reduplicet ratione causae realis, sed aliquando reduplicat gratia concomitantiae, aliquando gratia perseitatis negative acceptae, ut dictum est supra, semper tamen reduplicat causam illativam. Nam ad hoc, quod aliqua propositio reduplicativa affirmativa sit vera, oportet, quod terminus reduplicativus sit talis naturae, quod possit accipi ut medium in syllogismo (...).

(22) Est igitur regula generalis, quod terminus reduplicativus in propositione affirmativa potest esse medius terminus in syllogismo affirmativo primae figurae et e converso omnis medius terminus in syllogismo affirmativo, ubi maior propositio sit de materia necessaria in prima figura, potest esse terminus reduplicativus in propositione affirmativa, in qua maior extremitas praedicabitur de minori.

(23) Est etiam notandum, quod inter terminum reduplicativum et praedicatum debet esse necessaria conversio vel sequela, et ideo ista propositio est falsa: ‘Homo inquantum albus est animal’, quia ad esse album non sequitur necessario, quod sit animal, sed ista propositio est vera: ‘Homo inquantum albus est disgregativus’, quia ad esse album sequitur, quod sit disgregativum.

(24) Est etiam notandum, quod inter terminum reduplicativum et subiectum non oportet, quod sit necessaria conexio vel sequela. Unde ista propositio est vera ‘homo inquantum albus est disgregativus’ non obstante, quod inter hominem et esse album non sit necessaria conexio, cum ad esse hominem non sequatur necessario esse album. Et istam reputo esse mentem sancti Thomae et magistri Hervaei, ut intuenti patere potest. Explicit tertius articulus.

 

 

IV

 

(25) Quarto videndum est, quid requiratur ad veritatem propositionis reduplicativae affirmativae, in qua dictio reduplicativa reduplicat gratia concomitantiae. Pro quo est sciendum, quod ad veritatem talis propositionis requiritur veritas quattuor propositionum exponentium eam. Una propositio est, in qua praedicatum principale vere affirmatur de subiecto principali. Secunda est, in qua terminus, super quem cadit reduplicatio, vere affirmetur de subiecto principali. Tertia propositio est, in qua praedicatum principale vere et universaliter affirmetur de termino, super quem cadit reduplicatio. Quarta est, in qua est dictio naturalis vera, quae importet necessariam consequentiam de termino reduplicativo ad principale praedicatum.

(26) Verbi gratia: Ad veritatem istius reduplicativae ‘Sortes inquantum risibilis est homo’ requiritur, quod istae quattuor sint verae: ‘Sortes est homo’; ‘Sortes est risibilis’; ‘omne risibile est homo’; ‘si Sortes est risibilis, Sortes est homo’.

(27) Unde, si aliqua istarum quattuor propositionum esset falsa, propositio prima reduplicativa etiam esset falsa. Unde supposito, quod omnis homo esset aliquo modo albus, ista propositio reduplicativa esset falsa: ‘Sortes inquantum albus est homo’, quia, licet tres propositiones categorematicae exponentes eam essent verae, scilicet istae: ‘Sortes est albus’, ‘Sortes est homo’, ‘omne album est homo’, tamen quantum condicionalis est falsa, scilicet ista ‘si Sortes est albus, Sortes est homo’, quia inter esse hominem et esse album non est necessaria conexio vel consequentia, sed ad veritatem condicionalem requiritur necessaria conexio et non casualis conexio. Sic enim est omnis condicionalis. Nam est necessaria ‘omnis falsa est impossibilis’, quod dictum includit unam pulchram difficultatem, quam tamen ad praesens dimitte, quia ratio est multum ad propositum. Explicit quartus articulus.

 

 

V

 

(28) Quinto videndum est, quid requiratur ad veritatem propositionis affirmativae reduplicativae, inquantum reduplicativa reduplicat gratia perseitatis negative acceptae.

(29) Pro quo est sciendum, quod ad veritatem eius requiruntur quattuor propositiones eodem modo, sicut ad veritatem illius reduplicativae, quae reduplicat gratia concomitantiae, de qua dictum est supra in quarto articulo.

(30) Verbi gratia: Ad veritatem istius ‘Sortes est animal inquantum homo’ requiritur veritas istarum quattuor propositionum: ‘Sortes est animal’, ‘Sortes est homo’, ‘omnis homo est animal’ et ‘si Sortes est homo, Sortes est animal’. Unde ista reduplicativa est falsa: ‘Sortes est homo inquantum animal’, quia habet duas exponentes falsas, scilicet ‘omne animal est homo’ et ‘si Sortes est animal, Sortes est homo’.

(31) Item ista reduplicativa est falsa: ‘Sortes est animal inquantum equus’, quia, licet ista reduplicativa habeat istas tres exponentes veras, scilicet ‘Sortes est animal’, ‘omnis equus est animal’ et ‘si Sortes est equus, Sortes est animal’, habet tamen quartam falsam, scilicet ‘Sortes est equus’. Pari etiam ratione ista est falsa: ‘Equus, inquantum est in deo, est deus’, quia habet istam exponentem falsam, scilicet ‘equus est deus’. Explicit quintus articulus.

 

 

VI

 

(32) Sexto videndum est, quid requiratur ad veritatem propositionis reduplicativae affirmativae, in qua dictio reduplicativa reduplicat genera causae realis. Pro quo est sciendum, quod ad veritatem eius requiruntur quattuor propositiones exponentes eam, sicut dictum est supra de aliis, et praeter praedictas quattuor exponentes requiritur quinta propositio causalis, in qua terminus reduplicativus exprimat realem causam, quare praedicatum principale insit principali subiecto.

(33) Verbi gratia: Ad veritatem istius ‘Sortes est risibilis inquantum homo’ requiritur veritas istarum quinque propositionum: ‘Sortes est homo’, ‘Sortes est risibilis’, ‘omnis homo est risibilis’, ‘si Sortes est homo, Sortes est risibilis’ et istius ‘quia Sortes est homo, Sortes est risibilis’. Homo enim est causa risibilitatis in Sorte. Explicit sextus articulus.

 

 

VII

 

(34) Septimo videndum est, quid requiratur ad veritatem propositionis reduplicativae, in qua reduplicatio manet affirmata et praedicatum principale est negatum. Pro quo sciendum est, quod ad veritatem talis reduplicativae, si fiat reduplicatio gratia concomitantiae, requiruntur quattuor propositiones verae, una scilicet affirmativa et tres negativae.

(35) Verbi gratia: Ad veritatem huius reduplicativae ‘Sortes inquantum risibilis non est equus’ requiritur veritas istarum ‘Sortes est risibilis’, ‘Sortes non est equus’, ‘nullum risibile est equus’ et ‘si Sortes est risibilis, Sortes non est equus’.

(36) Si vero fiat reduplicatio gratia causae, praeter praedictas quattuor requiritur quinta propositio causalis, scilicet quae importet causam, quare praedicatum principale removeatur a principali subiecto, sicut ad veritatem huius ‘Sortes inquantum homo non est equus’ requiritur veritas istarum, scilicet ‘Sortes est homo’, ‘Sortes non est equus’, ‘nullus homo est equus’, ‘si Sortes est homo, Sortes non est equus’, quia, si Sortes est homo, Sortes non est equus; homo enim est causa, quare Sortes non est equus. Et sic patet septimus articulus.

 

 

VIII

 

(37) Octavo videndum est, quid requiratur ad veritatem propositionis reduplicativae, in qua reduplicatio manet negativa. Pro quo sciendum est, quod ad veritatem eius requiritur, quod etiam reduplicativa affirmativa sit falsa.

(38) Verbi gratia: Ista reduplicativa negativa est vera: ‘Sortes non inquantum homo est albus’, quia haec est falsa: ‘Sortes inquantum homo est albus’. Explicit octavus articulus.

 

 

IX

 

(39) Nono videndae sunt regulae de propositione reduplicativa. Pro quo sciendum est, quod de propositione reduplicativa dantur diversae regulae.

(40) Prima est, quod a propositione reduplicativa, sive sit reduplicatio causae sive gratia concomitantiae sive gratia perseitatis, ad suam praeiacentem est bona consequentia. Unde ista est bona consequentia: ‘Sortes inquantum homo est risibilis; ergo Sortes est risibilis’, et sic de omnibus aliis.

(41) Secunda regula talis est: A propositione reduplicativa ad quamlibet suam exponentem est consequentia bona. Unde ista est bona consequentia: ‘Sortes inquantum risibilis est homo; ergo si Sortes est risibilis, Sortes est homo’, et sic de aliis exponentibus. Et hoc est verum, qualitercumque fiat reduplicatio.

(42) Tertia regula est: In dictione reduplicativa ab inferiori ad superius tam ex parte subiecti quam ex parte praedicati est bona consequentia. Sequitur enim: ‘Sortes inquantum risibilis est homo; ergo animal inquantum risibile est homo’; ubi est processus ab inferiori ad superius ex parte subiecti, scilicet a Sorte ad animal. Item sequitur: ‘Sortes est homo inquantum risibilis; ergo Sortes est animal inquantum risibilis’; ubi est processus ab inferiori ad superius ex parte praedicati, scilicet ab homine ad animal.

(43) Quarta regula talis est: In propositione reduplicativa affirmativa a superiori ad inferius non est bona consequentia, nec ex parte subiecti nec ex parte praedicati. Non enim sequitur: ‘Animal inquantum homo est risibile; ergo equus inquantum homo est risibilis’. Nec sequitur ex parte praedicati: ‘Sortes inquantum homo est animal; ergo Sortes, inquantum est homo, est equus’.

(44) Quinta regula talis est: In propositione reduplicativa affirmativa ab inferiori ad superius ex parte termini reduplicativi non est bona consequentia. Non enim sequitur: ‘Sortes, inquantum est homo, est risibilis; ergo Sortes inquantum animal est risibilis’.

(45) Sexta regula talis est: In propositione reduplicativa affirmativa a superiori ad inferius ex parte termini reduplicativi est bona consequentia. Nam sequitur: ‘Animal inquantum animal est sensibile; ergo animal inquantum homo est sensibile’.

(46) Septima regula talis est: Si reduplicativa est vera, quaelibet sua exponens est vera; sed si reduplicativa est falsa, non sequitur, quod quaelibet sua exponens sit falsa, quia potest aliqua exponens esse vera et tamen reduplicativa erit falsa, et hoc pro tanto, quia, si sola una exponens sit falsa, reduplicativa erit falsa. Ita enim se habet in veritate et falsitate et consequentia reduplicativa et sua exponens, sicut propositio universalis affirmativa et sua particularis affirmativa.

(47) Octava regula talis est: Procedere a falsitate reduplicativae ad falsitatem exponentis est committere fallaciam consequentis, et procedere a veritate antecedentis ad veritatem reduplicativae est committere fallaciam consequentis.

(48) Ex istis patere potest, qualiter formandae sint regulae in propositione reduplicativa affirmativa et negativa. Explicit nonus articulus.

 

 

X

 

(49) Decimo videndum est, qualiter accipiatur conexio in propositionibus reduplicativis. Pro quo est sciendum, quod aliter accipiendum in propositionibus de inesse et aliter in propositionibus modalibus et reduplicativis. Pro quo est sciendum et est advertendum, quod suppositis illis condicionibus, quae secundum sanctum Thomam et magistrum Hervaeum requiruntur ad verum elenchum, pro maiori declaratione est ulterius sciendum, quod in omni propositione est aliquid, quod habet se per modum materiae, et aliquid per modum formae se habens. Modo sic est, quod, si negatio ponatur in propositione ad illud, quod habet se per modum materiae, solum non facit contradictionem, sed si negatio ponatur ad illud, quod se habet per modum formae, vel si neget illud, quod est principale in illa propositione sive principaliter formale, facit contradictionem.

(50) Ut autem ista sint magis clara, ponamus exempla in diversis generibus propositionum. Ubi est sciendum, quod in propositione de inesse illud, quod se habet per modum materiae, est praedicatum et subiectum, sed illud, quod se habet per modum formae, est complexio sive conexio sive convenientia praedicati cum subiecto. Et ideo, si negatio ponatur ad subiectum, quod se habet per modum materiae in propositione, non facit contradictionem, sicut ista non contradicit: ‘Homo currit, non homo currit’, et similiter ista non contradicit: ‘Homo albus currit, homo non albus currit’, sed possunt simul esse verae, ut patet II Peri hermeneias. Sed quando negatio fertur ad verbum principale, quia in verbo importatur illud, quod est formale in propositione, scilicet conexio vel complexio praedicati cum subiecto, ut patet II Peri hermeneias, tunc facit contradictionem. Unde istae duae contradicunt: ‘Hic homo albus currit’, ‘hic homo albus non currit’. Item in propositione modali est aliquid, quod se habet per modum materiae, scilicet ipsa complexio praedicati cum subiecto importata per verbum. Unde istamet complexio praedicati cum subiecto per verbum importata, quae in propositione de inesse habet se per modum formae, in propositione modali habet se per modum materiae. Nec hoc est inconveniens. Nam videmus etiam in entibus realibus, quod quantitas comparata ad substantiam habet se per modum formae, tamen ipsamet comparata ad albedinem habet se per modum materiae, sicut dico in proposito, quod illud, quod est formale in propositione de inesse, est materiale in propositione modali. Illud vero, quod est formale vel habet se per modum formae in propositione modali, est ipse modus. Cum enim omnis denominatio communiter fiat a forma et propositio dicatur modalis a modo, requiritur, quod modus sit eius forma. Et ideo, si neque ad illam complexionem, quae est importata per verbum, quod vocatur dictum in propositione modali, et quae habet se per modum materiae, non facit tunc contradictionem, verum ista non contradicunt: ‘Petrum currere est necesse’; ‘Petrum non currere est necesse’, immo ambae sunt falsae. Et istae non contradicunt: ‘Possibiliter Petrus currit’, ‘possibiliter Petrus non currit’, sed ambae sunt verae, sicut etiam istae: ‘Possibile est Petrum currere’, ‘possibile est Petrum non currere’. Si vero negatio ponatur ad illud, quod est formale in propositione modali, id est ad ipsum modum, tunc facit contradictionem. Unde istae contradicunt: ‘Necesse est Petrum currere’, ‘non necesse est Petrum currere’. Hoc idem dico de propositione reduplicativa, in qua est aliquid habens se per modum materiae, scilicet ipsa complexio praedicati cum subiecto, et aliquid per modum formae, scilicet ipsa dictio reduplicativa. Et ideo, si negatio feratur ad verbum vel ad ipsam complexionem importatam per verbum et non ad dictionem reduplicativam, non sunt contradictoriae. Unde istae non contradicunt: ‘Sortes inquantum homo est albus’, ‘Sortes inquantum homo non est albus’, sed ambae sunt falsae. Sed si negatio ponatur ad illud, quod est formale in ipsa propositione reduplicativa, scilicet ad ipsam dictionem reduplicativam, tunc facit contradictionem. Unde istae contradicunt: ‘Sortes inquantum homo currit’, ‘Sortes non inquantum homo currit’. Explicit decimus articulus.

 

 

XI

 

(51) Undecimo videndum est, utrum dictio reduplicativa reduplicet aliquid, quod se teneat ex parte subiecti vel ex parte praedicati. Pro quo est sciendum, quod dictio reduplicativa semper debet addi termino, qui teneat se ex parte subiecti et non ex parte praedicati. Cuius ratio est, quia, cum dictio reduplicativa explicet causam, quare praedicatum convenit subiecto, large accipiendo causam, et talis causa debeat inquiri ex parte subiecti et non ex parte praedicati, sequitur, quod dictio reduplicativa debeat addi termino tenenti se ex parte subiecti et non ex parte praedicati. Quod autem talis causa debeat investigari ex parte subiecti, patet ex hoc, quia, si quaeratur, quare homo sit albus, non est quaerenda causa ex parte albedinis, puta quare albedo insit homini, sed quaerenda est causa ex parte hominis, cum substantia sit causa accidentis et non e converso.

(52) Item, si quaeratur, quare homo sit animal, non est quaerenda causa ex parte animalis, quia substantia inest homini, sed quaerenda est causa ex parte hominis, cum substantia sit causa accidentis et non e converso.

(53) Item, si quaeratur, quare homo sit animal, non est quaerenda causa ex parte animalis, quia, cum ex parte animalis nulla ratio sit nisi haec, quod est substantia risibilis. Si ista ratio esset animalis ratio essendi in homine, tunc eadem ratio essendi in animali esset in homine, quod est falsum (...) ex parte praedicati in minori propositione, quia illud, quod est subiectum in maiori propositione, est praedicatum in minori, et sic propositio minor erit falsa, quia erit ponenda cum maiori extremitate et non cum medio.

(54) Verbi gratia: Debet enim sic dici: ‘Omnis homo est risibilis inquantum homo; Petrus est homo; ergo Petrus est risibilis inquantum homo’. Non enim debet dici: ‘Homo inquantum homo est risibilis’, quia postea oporteret dici in minori propositione sic: ‘Petrus est homo inquantum homo’. Et sic minor est falsa. Ista enim est falsa: ‘Petrus est homo inquantum homo’, ut patet in libro Priorum Aristotelis. Explicit undecimus articulus.

 

 

XII

 

(55) Duodecimo est videndum, quid requiratur ad veritatem propositionis, in qua haec dictio ‘inquantum’ vel consimiles stat specificative, non reduplicative. Pro quo est sciendum, quod ad veritatem talis propositionis non requiritur, quod praedicatum principale praedicetur universaliter de termino, cui additur haec dictio ‘inquantum’, sed sufficit, quod praedicetur de eo indefinite. Oportet tamen, quod terminus sic specificativus importet illud, ratione cuius principale praedicatum convenit subiecto. Neque oportet, quod sit convenientia vel conexio necessaria inter terminum reduplicativum sive specificativum et principale praedicatum, sed sufficit, quod inter ea sit convenientia accidentalis.

(56) Verbi gratia: In ista propositione ‘Christus inquantum homo est praedestinatus’ ibi ‘inquantum’ non stat reduplicative, sed specificative, et ideo non possumus arguere ‘Christus inquantum homo est praedestinatus; ergo omnis homo est praedestinatus’, sed debeo dicere: ‘Ergo Christus est praedestinatus secundum humanitatem et non secundum divinitatem ita, quod humanitas est illud, secundum quod competit sibi praedestinatio’. Concludo ergo, quod talis propositio sic specificata habet quattuor exponentes, scilicet unam, in qua praedicatum principale praedicatur de subiecto, secundam, in qua terminus specificativus praedicatur de subiecto, tertiam, in qua praedicatum principale praedicatur indefinite de termino specificativo, quartam, in qua ostenditur, quod terminus specificativus est illud, ratione cuius praedicatum principale convenit principali subiecto.

(57) Verbi gratia: ‘Christus inquantum homo est praedestinatus’ habet istas exponentes: ‘Christus est praedestinatus’; ‘Christus est homo’; ‘homo est praedestinatus’; ‘humanitas est illud, secundum quod convenit Christo praedestinatio’.

(58) Est etiam notandum, quod haec dictio ‘inquantum’ aliquando significat determinatam rem, scilicet albedinem, aliquando specificat non determinatam rem tantum, sed determinatam rationem rei vel rem sub determinata ratione, sicut hoc coloratum, inquantum coloratum est formale obiectum visus. Ibi non specificatur determinata res, sed determinata ratio, scilicet ratio omnis coloris, in qua omnes colores conveniunt.

(59) Cum autem haec ratio accipitur expositive, nihil plus importat vel nihil plus requirit, quam requirat hoc nomen relativum ‘qui’ vel ‘quae’ vel ‘quod’ sive ‘quam’ sive hoc adverbium temporis ‘quando’. Et quidquid ad veritatem unius requiritur, ad veritatem alterius requiritur. Unde tantum valet ista propositio ‘anima intelligit, inquantum est forma corporis’, quantum ista anima intelligit, ‘quae’ est forma corporis, vel quantum ista anima intelligit, ‘quando’ est forma corporis.

(60) Nota tamen hic, quod magister Hervaeus accipit expositum pro specificato. Tamen stricte loquendo isti duo modi differunt ab invicem. Nam quando haec dictio ‘inquantum’ accipitur specificative, oportet, quod terminus specificativus importet illud, ratione cuius principale praedicatum convenit subiecto, ut superius dictum est. Sed quando haec dictio ‘inquantum’ accipitur expositive, non oportet, quod terminus expositivus importet illud, ratione cuius principale praedicatum conveniat subiecto, immo potest principale praedicatum convenire subiecto absque hoc, quod terminus expositivus conveniat subiecto.

(61) Verbi gratia: Quando dico: ‘Anima intelligit inquantum forma corporis’, non oportet, quod esse formam corporis sit ratio, quare anima intelligit; nam anima potest intelligere absque hoc, quod actu sit forma corporis, sicut patet de anima separata. Explicit duodecimus articulus.

 

 

XIII

 

(62) Tertio decimo videndum est, quando haec dictio ‘inquantum’ et consimiles accipiuntur improprie, quando principale praedicatum non praedicatur absolute de principali subiecto. Unde in talibus propositionibus improprie et reduplicative non est bona consequentia a reduplicativa ad suam praeiacentem. Unde ista non est bona consequentia: ‘Equus, inquantum est in deo, est deus; ergo equus est deus’.

(63) Ubi est sciendum, quod haec dictio ‘inquantum’ et consimiles improprie possunt accipi in multis modis: uno modo, quando non reduplicat aliquid formaliter in re, sed reduplicat aliquid formaliter, quod est extra rem, sicut hic equus, inquantum est in deo, est deus. Haec dictio ‘inquantum’ non reduplicat aliquid, quod formaliter sit in equo, sed reduplicat aliquid, quod formaliter est in deo, scilicet esse causale ipsius equi. Nam esse causale ipsius equi non est formaliter in equo, sed in deo. Et tantum est dicere, quod ‘equus, inquantum est in deo, est deus’, quantum est dicere: ‘Esse causale equi, quod formaliter est in deo, est deus’, ut dicit magister Hervaeus, quia nihil est formaliter in deo, quod non sit deus. Et ideo dico de ista propositione: Effectus, inquantum est in causa, est idem, quod causa.

(64) Alio modo potest haec dictio ‘inquantum’ accipi improprie, quando aequaliter huic adverbio temporis ‘quando’, sicut in ista propositione ‘homo mortuus est vere homo inquantum homo’, accipitur aequivoce vel improprie. Dico, quod haec dictio ‘inquantum’ tantum valet, quantum hoc adverbium ‘quando’, ut dicam sic: ‘Homo mortuus est homo, quando homo accipitur improprie’. Idem dico de ista: ‘Omnis creatura, inquantum est sibi derelicta, est non ens’, id est ‘quando est sibi derelicta’, scilicet a causa conservativa, ‘est non ens’, id est non est plus ens.

(65) Multa alia exempla possent adduci ad articulum istum, sed ista ad praesens sufficiant. Explicit tertius decimus articulus.

 

 

XIV

 

(66) Quarto decimo videnda sunt quaedam dubia.

(67) Primum dubium est, utrum debeat dici ‘Sortes generat Platonem inquantum Sortes vel inquantum homo’, et ratio dubitandi est ex una parte, quia, si Sortes inquantum homo generat Platonem, cum illud, quod convenit Sorti inquantum homo, conveniat omni homini, ut dicit magister Hervaeus in tractatu De aeternitate mundi, sequitur, quod omnis homo generet Platonem, et cum Plato sit homo, Plato generabit se ipsum. Ex alia parte est ratio dubitandi, quia, si Sortes inquantum Sortes generat Platonem, tunc Sortes erit ratio generandi Platonem, et cum producens assimulet sibi productum in ratione producendi vel generandi, sic Sortes assimulet sibi Platonem in Sorteitate, et per consequens erunt idem, ut dicit sanctus Thomas. Et sequitur ulterius, quia, cum Sorteitas sit una differentia individualis, quod Sortes et Plato sint unum numero, quae omnia sunt impossibilia.

(68) Secundum dubium est, utrum ista propositio sit vera: ‘Aliqua differunt, inquantum conveniunt’. Et ratio dubitandi ex una parte est, quia consequentia proprie non est eiusdem ad se ipsum, sicut nec similitudo est eiusdem ad se ipsum, sed consequentia est unitas fundata super multitudine. Ergo aliqua, inquantum conveniunt, sunt multa et per consequens differunt. Differentia est eorum, quae conveniunt in aliquo genere. Ergo ‘aliqua differunt, inquantum conveniunt’.

(69) Ratio dubitandi ex alia parte est, quod convenientia et differentia sunt opposita; unum autem oppositorum non est causa alterius. Sed haec dictio ‘inquantum’ dat causam. Ergo falsum est dicere: ‘Aliqua, inquantum differunt, conveniunt’.

(70) Iuxta hoc etiam dubitatur, utrum haec sit vera: ‘Aliqua sunt dissimilia, inquantum sunt similia’ vel etiam ‘aliqua sunt similia, inquantum sunt similia’.

(71) Tertium dubium est, utrum ista sit vera propositio: ‘Aequivoca inquantum aequivoca sunt univoca’. Et ratio dubitandi ex una parte est, quia ista sunt univoca, de quibus aliqua una definitio univoce praedicatur. Sed definitio aequivoci praedicatur univoce et uniformiter de omnibus aequivocis. Omnia enim aequivoca aequivocantur et conveniunt in hac una ratione, quae est: Praedicantur de pluribus secundum unam rationem et non secundum unam rationem. Ergo haec est vera: ‘Aequivoca inquantum aequivoca sunt univoca’. Ratio dubitandi ex una parte est, quia aequivocum et univocum sunt opposita et unum oppositum non est causa alterius.

(72) Quartum dubium est, utrum haec propositio sit vera: ‘Omne ens, quod dependet ab alio, inquantum est sibi derelictum, est non ens’. Et ratio dubitandi est ex una parte, quia secundum principia logicorum quod non praedicatur de aliquo absolute, non praedicatur de eo cum reduplicatione; sed non ens non praedicatur de ente absolute, quia non possum dicere, quod ens sit non ens, ut patet I Physicorum et II et IV Metaphysicae; ergo videtur, quod ista propositio non sit concedenda, nec a logico nec a physico nec a metaphysico.

(73) Ratio dubitandi ex alia parte est, quia ista propositio est concessa et usitata a sancto Thoma, magistro Hervaeo, beato Augustino et Avicenna in Metaphysica.

(74) Quintum dubium est, quia, si ad causandam contradictionem in reduplicativis sufficeret, quod reduplicatio affirmaretur in una propositione et negaretur in alia, tunc istae duae propositiones contradicerent: ‘Animal inquantum homo est risibile’ et ‘animal non inquantum homo est risibile’. Nam haec dictio ‘inquantum’ affirmatur in una et negatur in alia. Tamen falsum est, quod istae duae contradicunt, immo ambae istae propositiones sunt simul verae. Nam haec est vera: ‘Animal inquantum homo est risibile’, et sequitur ex ista ‘natura Sortis inquantum homo est risibilis’; ergo ‘animal inquantum homo est risibile’ per locum ab inferiori ad superius. Et similiter ista est vera: ‘Animal non inquantum est homo est risibile’; sequitur ex ista vera ‘asinus non inquantum est homo est risibilis’.

 

 

Responsio

 

(75) Ad primum dubium est dicendum, quod non debet dici ‘Sortes generat Platonem inquantum Sortes’ propter rationem dictam in dubitando, sed debet dici ‘Sortes generat Platonem inquantum homo’. Ubi nota, quod haec dictio ‘inquantum’ non accipitur ibi reduplicative, sed specificative. Specificat enim in Sorte rationem praedicandi vel assimulandi sibi Platonem, quae est in Sorte. Ratio est Sorteitas. Sed humanitas Sortis, etsi dicatur, quod humanitas in Sorte et Sorteitas sunt una res, et ideo, si specificatur humanitas, specificabitur Sorteitas, dicendum, quod haec sunt una res, distinguuntur tamen ratione. Et ideo aliquid potest convenire uni, quod non convenit alteri, etiam realiter.

(76) Ista autem dictio ‘inquantum’ non semper specificat distinctam rem, sed aliquando solum distinctam rationem rei, ut superius dictum est.

(77) Hic etiam est notandum, quod aliquando potest contingere, quod haec dictio ‘inquantum’ addita termino communi et absolute accepto stabit specificative vere, sed reduplicative false. Sed si additur eidem termino accepto non absolute, sed contracte, stabit vere reduplicative, sicut patet in exemplo adducto. Si est dictio ‘Sortes inquantum homo generat Platonem’, si ibi ‘inquantum’ stat reduplicative, erit falsa propositio, si vero specificative, erit vera; sed si in dicta propositione non accipitur ‘homo’ absolute, sed contracte dicendo ‘Sortes inquantum hic homo vel inquantum (...) cum eiusdem ad se ipsum non sit convenientia, sed potius identitas.

(78) Ad illud autem, quod dicitur in oppositum, est dicendum, quod, licet unum oppositorum non sit per se causa productiva alterius oppositi, potest tamen esse causa illativa, et unum potest necessario alterum concomitari. Sic est in proposito. Nam quando dicitur: ‘Aliqua differunt, inquantum conveniunt’, li ‘inquantum’ reduplicat gratia concomitantiae et non gratia causae realis. Licet etiam reduplicet causam illativam, potest etiam dici, quod ibi differre et convenire non sunt opposita, quia non sunt secundum idem, sicut differre specie et convenire genere non sunt opposita.

(79) Sed ista propositio ‘aliqua sunt dissimilia inquantum similia’ est falsa. Et ratio est, quia similitudo dicit convenientiam in forma specifica et dissimilitudo dicit diversitatem in forma specifica. Sed impossibile est, quod aliqua simul differant et conveniant in aliqua forma specifica. Et si contingat, quod aliqua in aliqua forma specifica conveniant et in alia differant, hoc tamen non est necessarium, sed contingens. Et ideo similitudo et dissimilitudo non possunt se inferre cum dictione reduplicativa, quae semper aliquid necessitatis includit.

(80) Ad tertium dico, quod ista propositio non est absolute concedenda: ‘Aequivoca inquantum aequivoca sunt univoca’. Et ratio est, quia tam aequivocum quam univocum potest accipi multipliciter. Est enim aequivocum aequivocum aequivocans et aequivocum aequivocatum et univocum univocum univocans et univocum univocatum. Modo sic est, quod, licet univocum praedicetur de aequivoco dicendo ‘aequivodum est univocum’, ibi aequivocum et univocum non accipiuntur uniformiter, sed difformiter, quia accipitur aequivocum aequivocans et univocum univocatum. Unde verum est, quod voces aequivocantes univocantur, sed non univocant ut sic, et ideo propter talem modum diversum accipiendi terminos non est propositio concedenda absolute, potest tamen concedi, quando accipitur cum determinatione dicendo ‘aequivoca inquantum aequivoca sunt univoca’ in una definitione aequivoci termini communissime accepti, et isto modo accipiendo aequivocum et univocum differunt, non sunt opposita.

(81) Est tamen hic notandum, quod potest contingere, quod unamet dictio erit aequivocans et univocans respectu suorum inferiorum et per consequens illa inferiora erunt aequivocata respectu eiusdem dictionis, ut alias declarabo.

(82) Tamen, quia hoc non est necessarium, sed contingens, id adhuc stat, quod illa propositio non est concedenda, saltem cum dictio est reduplicativa.

(83) Ad quartum dicendum, quod ista propositio, si bene intelligatur, est verissima ad exercitatos in logica et in philosophia. Nam volunt logici, quod aliquid potest verificari affirmative et negative de aliquo cum determinatione, quod non verificatur de eo absolute, sicut ista propositio est vera: ‘Qualitas nivis non est alba se ipsa formaliter’, et tamen ista est falsa: ‘Qualitas nivis non est alba’, quia qualitas nivis, quae est albedo, ex sua natura habet, quod sit albedo, sive qualitas nivis, quae est frigiditas, cum sit frigida ex sua natura, similiter ista est vera nec potest esse falsa: ‘Aqua ex natura sua est non calida’, quia ex natura sua est non frigida, et tamen potest esse falsa: ‘Aqua non est calida’. Praeterea Philosophus vult I Physicorum, quod materia elementaris de se est indivisibilis, et tamen ista est falsa: ‘Materia elementaris est indivisibilis’, quia non est dare aliquod instans, in quo materia elementaris non sit quanta.

(84) Sic dico in proposito, quia, licet non ens non possit praedicari de ente absolute, potest tamen praedicari de aliquo ente cum aliqua determinatione. Quod sic patet: Nam ex eo, quod aliquid dependet ex sua entitate ab alio, requiritur, quod entitatem non habet a se, sed ab illo, a quo dependet. Ergo si dimittatur sibi ipsi et dimittatur ab omni eo, quod potest conservare suam entitatem, statim perdet suam entitatem. Sed quod non habet entitatem, non est ens. Ergo verum est dicere, quod omne ens dependens ab alio sibi derelictum est non ens, quod nihil aliud est dicere, nisi quod suam entitatem non habet sufficienter a se, sed ab alio.

(85) Est etiam hic notandum ad tollendum omne dubium, quod, licet, quod ista propositio sit affirmativa dicendo ‘omne ens dependens sibi derelictum est non ens’, est tamen vera in sensu negativo, ut intelligatur sic ‘omne dependens sibi derelictum est non ens, id est non est ens’. Et iste modus loquendi est usitatus a Philosopho. Cum enim dicitur, quod ‘substantia est ens per se’, haec propositio est vera in sensu negativo, id est ‘substantia non est ens in alio’.

(86) Est etiam iste modus usitatus a doctoribus. Nam cum dicitur, quod ‘natus fit ex se ipso’ debet sic exponi: ‘Non fit ex alio’. Patet ergo, quod ista propositio est vera apud logicos, philosophos et doctores, et quando dicitur in oppositum, quod non praedicatur de aliquo absolute, non praedicatur de eo cum reduplicatione, dicendum est, quod verum est, quando accipitur reduplicatio proprie, sed hoc non est ad propositum, quia, quando dico ‘omne ens, quod dependet ab alio, inquantum est sibi derelictum, est non ens’, ibi ‘inquantum’ non accipitur reduplicative, sed improprie. Nec debet includi ibi ‘inquantum’, quod, quando accipitur improprie, ergo propositio est simpliciter falsa, quia non accipitur dictio improprie, ut faciat propositionem falsam, sed ut faciat veram. Alias magna pars physicae Aristotelis esset falsa, cum in multis definitionibus et propositionibus ad verificandum dicta sua accipiat dictiones sub significatione impropria.

(87) Ad quintum est dicendum, quod aliud est dicere, quod aliquid requiratur ad aliquid, et aliud est dicere, quod illud sufficiat, sicut ad esse hominis requiritur animal, tamen animal non sufficit ad esse hominis; alias omne animal esset homo. Sic dicitur in proposito. Nam ad contradictionem in propositionibus reduplicativis oportet, quod dictio reduplicativa negetur in una et affirmetur in alia. Sed hoc non sufficit in propositionibus, in quibus subiciuntur termini communes indefinite, sicut etiam in propositionibus de inesse requiritur, quod negatio feratur ad verbum. Sed hoc non sufficit in propositionibus indefinitis. Unde sicut istae non sunt contradictoriae ‘homo currit’, ‘homo non currit’, non obstante, quod negatio non feratur ad verbum, quando subiectum, quod est homo, supponit pro diversis, ita istae non sunt contradictoriae: ‘Animal inquantum homo est risibile’, ‘animal non inquantum homo est risibile’, non obstante, quod negatio feratur ad dictionem reduplicativam, quando et ubi animal, quod est subiectum, supponit pro diversis. Istam reputo esse sententiam sancti Thomae et magistri Hervaei salvo semper meliori iudicio.