BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Henricus de Hassia

1325 - 1397

 

Tractatus bipartitus de contractibus

 

Pars prima

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XII.

ostendens, quomodo quilibet possit per se operum

vel suarum rerum valorem estimare

 

Sed dicit aliquis: «Si princeps aut magistratus civitatis vel regionis in quattuor predictis negligens fuerit, precipue circa primum, quod est constitutio iusti precii, quomodo laborator aliquis, cupiens res, quas facit aut procurat, iuste vendere, poterit per se iustum precium estimare?» Respondetur, quod si industriosus fuerit, hoc poterit ex considerationibus premissis, sicut et quilibet presidens. Si vero in hoc laborator aliquis velit particularius informari, consideret pro quanto res suas vendendo statum suum continuare possit et se in ipso competenter nutrire et secundum hoc impensis et laboribus rationabiliter estimatis mensuret precium operum suorum. Si enim ultra hoc vendiderit notabiliter res suas, cupiens dives fieri, aut si laboraverit tali cupiditate vel illo respectu, peccatum avaricie incurrit. Verumtamen non prohibetur homo quicumque licito labore plus adquirere, quam sustentatio eius requirit, quia potest aliquid super hoc adquirere, primo ut habeat unde opera pietatis facere possit et pro divino cultu impendere; secundo ut rationali provisione propinquis futuris necessitatibus occurrat; tertio ut proli, si habeat, tantum | relinquat, quod una cum laboribus se competenter sustentare posset. Unde qui quantum ad ista satis habet et nihilominus indesinenter laborat divitias adquirere, vel ut altiorem statum adquirat vel post sine laboribus habeat abundanter, aut ut filii eius abundant vel magni fiant, omnis talis damnabili agitatur avaricia, voluptate vel superbia. Debet ergo verus laborator Deo placere cupiens ad illa non respicere nec solum attenere ad profectum suum et operibus que facit vel rebus quas procurat, sed etiam respicere debet ad utilitatem proximorum et communem. Tali enim intentione laborando prosperabitur, ita quod et presenti vite quo ad se et ad alios decenter providebit in terris et futuram promerebitur in celis, etc.