BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Henricus de Hassia

1325 - 1397

 

Tractatus bipartitus de contractibus

 

Pars prima

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XXI.,

ostendens, quod mutuare gratis cadit sub precepto

et quod usura est mortale peccatum

 

|194v| Secunda conclusio, quod superabundans in rebus utilibus tenetur gratis mutuare indigentibus. Ista conclusio deducitur ex precedenti per hoc, quod si dives largitione seu donatione tenetur subvenire indigentibus, ut visum est, a fortiori tenetur ad hoc mutuatione, quia donatio est commutatio, per quam aliquis rem suam transfert in alium sine spe rehabendi ipsam vel similem et sine pacto remunerationis. Gravius est ergo dare simpliciter quam mutuare cum cautione de rehabendo rem similem a) post tempus et intentione nihil ultra valorem mutuati recipiendi. Si ergo homo abundans tenetur subvenire pauperibus primo modo, a fortiori tenebitur ad idem secundo modo. Iterum patet conclusio illa secundum se ex verbis Christi Luce VI., ubi dicitur: Si mutuum dederitis his, a quibus speratis recipere, que gratia vobis est? Quasi dicat: nulla. Subiungit ergo dicens: Mutuum date, nihil inde sperantes, ubi non minus, imo magis ex dictis videtur preceptive locutus esse de similibus illis, de quibus alibi dixit: de his que supersunt vobis, date elemosynam. Si ergo de superfluis dare pauperibus cadit sub precepto, a fortiori de his que supersunt mutuare, cum hoc minus gravet quam dare. Item, quod ibi preceptive loquatur volunt doctores communiter. Unde, ut dicit beatus Thomas, quamvis homo non semper teneatur dare mutuum ac secundum hoc sit consilium, verumtamen quo ad hoc, quod homo de mutuo non querat lucrum, cadit sub ratione precepti. Item pro questione arguitur sic: Mutuare pecuniam indigenti cum obligatione | ipsius ad reddendum plus quam mutuatum fuit, peccatum mortale est, quia mutuatio est usuraria, quam Deus prohibet, sicut dicit beatus Augustinus super illud psalmum: Tota die miseretur et commodat. Et Cassiodorus supra illud Psalmi XIIII., Qui pecuniam suam non dedit ad usuram, dicit: «vicium cupiditatis est exigere velle, quod te nescias commodasse». Unde Ethereus in descriptione viri iusti ponitur, quod ad usuram non commodaverit et amplius non receperit. Et ibidem in descriptione viri iniusti ad usuram dantis et amplius accipientis subiungitur: morte morietur. Item Exodi XXII.: Si pecuniam mutuo dederis populo meo, pauperi eo qui habitat tecum, non urgebis eum quasi exactor nec usuris opprimes. Item in scripturis usura coniungitur dolo, qui de se vicium est, ubi dicatur: non defecit de plateis eius usura et dolus. Item est contra preceptum de dilectione proximi sicut te ipsum. Quomodo enim dives hoc preceptum servare diceretur, qui taliter mutuando non relevat indigentes sed gravat, ipsos indigentiores reddendo et finaliter ad extremum inopie redigendo. Item est contra illa duo precepta nature in scripturis sacris commemorata, quorum unum est ab ipso sic expressum: quodcumque vultis ut faciant vobis homines, eadem facite eis; aliud est: quod non vis tibi fieri, alteri ne feceris. Si ergo taliter mutuo dare est tam gravis et damnabilis, culpe utique oppositum, videlicet mutuum dare et nihil temporalis inde sperare, erit de necessitate salutis divitibus vel notabiliter superabundantibus. Patet ergo |195r| veritas secunde conclusionis. Ex qua et prima deducitur tertia, videlicet quod superabundantes in rebus utilibus tenentur sub incursu mortalis culpe etiam ceteris commutationibus subvenire indigentibus. Ista conclusio sequitur ex duabus precedentibus per locum a minori, quia facilius est diviti succurrere necessitatibus pauperum venditione modis supra dictis quam rerum suarum datione vel mutuatione, ut advertenti clarum est. Sic et fideiussione et rerum accommodatione dives iuvamen prestare potest sine proprietatis alienatione, etc.

 

――――――――

 

a) similem] simile.