BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Henricus de Hassia

1325 - 1397

 

Tractatus bipartitus de contractibus

 

Pars prima

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XXII.,

ostendens usuram esse pravam etiam naturali ratione

 

His itaque generali quadam consideratione premissis, iam magis ad particularia in hac materia descendendo occurrunt varii modi, quos multi divites vel qui divites fieri cupiunt putant licitos ad subveniendum egentibus et quasi succurrendum indigentiis communibus hominum quandoque inopinate exortis. Horum modorum primum est per contractum usurarium apertum. Secundus est per contractum usurarium palliativum, cuius contractus multe species sunt, quedam manifestiores et quedam occultiores. Quedam in tantum occulte sunt apud modernos, quod ardore habendi ingenium agitante per omnes industrias et cautelas opes adquirendi iam inventi sunt plures contractus tam colorati et fucati, quod difficile est discernere quomodo sint illiciti ex impietate usure aut avaricie aut alia iniquitate specie pietatis vel iusticie vel utilitatis odumbrata. Quantum ergo ad primum, contractus aperte usurarius | etiam ratione naturali convincitur de se pravus et iniquus. Hoc enim viderunt philosophi solum naturali lumine a) innixi. Unde Aristoteles IIII. Ethicorum dicit simpliciter usurarios illiberales esse. Unde ibidem de meretricio pastis et usurariis dicit: «isti omnes unde non oportet accipiunt et quantum non oportet, commune autem in ipsis turpis lucratio, omnes enim tales gratia lucri pravi opprobria sustinent». Solent ad idem plures rationes fieri a philosophis et aliis. Quarum prima sumitur ex hoc, quod omnis homo naturali conditione animal est civile et communicativum; primo politice, propter quod ex huiusmodi nature debito alteri obligatur ad id, quod ipsi prodest et sibi non nocet. Non est autem rationi consonum in illo requirere lucrum, ad quod quis alteri ex debito obligatur, igitur etc. Secundo arguitur ex conditione misericordie: Nam misericordia est tristitia de miseria alterius. Naturale autem est velle oppositum eius quod infert tristitiam, si ad hoc non sit alterum malum communis et annexum, quia tristitia stupefacit et corrumpit naturam habentis, III. Ethicorum. Ergo ex conditione misericordie ratio dictat, quod homo relevet a miseria vicinum aut amicum, si potest absque nocumento. Potest autem aliquando dando, et tunc ratio dictat et iubet dare liberaliter; si autem dare non potest sine detrimento, tamen potest aliquando mutuando relevare. Et tunc recta ratio dictat mutuare liberaliter sine lucro. Capere enim ultra sortem non est relevare, sed potius aggravare, quoniam pauperi satis esset grave exsolvere b) principale. Item arguitur ex conditione liberalitatis, quia lucrum ab indigente exposcere, illius, c) qui nullum ab eo damnum recepit, turpis lucratio est et ad illiberalitatem spectat. Est enim accipere ubi non |195v| oportet. Sed sic facit dives capiens ultra sortem; ergo. Item arguunt ex conditione iustitie, que in equalitate damni et lucri consistit, quoniam iniustum est pro re semel solum commutata pluries precium recipere; non enim servaretur equalitas. Sed sic fit in usura. Hoc patet ex eo, quod non est alia translatio pecunie quo ad usum et alia quo ad dominium sed eadem, quia pecunia est de rebus, quarum usus ipsarum est consumptio. Cum ergo usurarius de pecunia mutuanda pactum facit de rehabendo tantum, et iterum pro tempore credentie de habendo certam summam, quasi esset venditio usus a venditione dominii distincta, manifestum est, quod ipse pluries capit precium pro unica sue rei commutatione; ergo iniustus. Item, qui precium ex pacto petit de re, que non est sua sed istius, a quo petit, est iniustus et tamquam raptor habendus; talis autem est omnis usurarius. Probatio: Quia in traditione pecunie statim ipsa fit recipientis, pro qua tamen traditione obligatur de naturali iure recipiens ad reddendum equale et non plus, nisi forte quod tradenti teneretur satisfacere de labore, sicut posito quod usurarius tradat decem libras alteri et laborem tradendi et recipiendi velit sustinere pro tribus denariis. Et si precium capit pro tempore credentie signum est manifestum, quod non de suo petit lucrum, sed de illo quod eius est, a quo petit. Non est ergo unde recipiat ultra sortem nisi de tempore – vendit ergo tempus. Hoc autem est contra Deum et naturam, qui dederunt tempus omnibus in communi.

 

――――――――

 

a) lumine] lumini. 

b) exsolvere] exolvere 

c) illius] illum.