BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Henricus de Hassia

1325 - 1397

 

Tractatus bipartitus de contractibus

 

Pars prima

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XXXIII.,

penes quod attenditur gravitas usurarie iniquitatis

 

Circa ista triplex inquisitio fieri potest. Primo, ex quibus attendi habeat gravitas usurarie iniquitatis. Secundo, an omnis usurarius teneatur ad restitutionem usurarum cum fructibus earum. Tertio, an liceat usurariis vendi et ab ipsis emi. Quantum ad primum, clarum est quod ceteris paribus iniquitas illa gravior sit primo ex maioratione illius, quod ultra sortem recipitur. Secundo ex aggravatione debitorum, que fit ex ipsius dura obligatione vel pignorum positione, quibus pauperes tam indigent quam pecuniis, quas mutuo recipiunt. Et ergo de dantibus mutuum super pignora scriptum est Exo. XXII., Si pignus a proximo tuo acceperis, vestimentum ante solis occasum reddes ei. Ipsum enim est quo operitur indumentum carnis eius, nec habet aliud in quo dormiat; si clamaverit ad me, exaudiam eum, quia misericors sum. Unde patet, quod plus peccat, qui vult pignore certificari et de principali usura, quam qui de illis contentus est litteris vel fideiussoribus, quia primus plus gravat indigentem, igitur. Tertio, a) plus ceteris paribus peccat, qui pauperiorem usura gravat quam qui ditiorem. Quarto, magis peccat qui fratri, amico, socio vel consanguineo feneratur, quam qui extraneo, et ergo tanquam minus malum iudeis permissum fuit fenerari gentilibus et prohibitum ne fenerarent fratribus. |199v| Quinto dives superflue habens plus fenerando peccat paupere feneratore neccessitatem vite non habente, et generaliter plus peccant b) hoc vicio, quibus turpis lucratio magis est prohibita, ut principibus, militibus, episcopis, presbiteris, religiosis et generaliter viris ecclesiasticis. Apud nos etiam res emere ut quandoque carius vendant turpis lucrationis studium est. Et hoc de prima inquisitione, etc.

 

――――――――

 

a) Tertio] Tertio modo. 

b) peccant] peccat.