BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Henricus de Hassia

1325 - 1397

 

Tractatus bipartitus de contractibus

 

Pars prima

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XXXV.,

in quo in quiritur de restitutione

fructus usurarum

 

Sed videtur, quod usurarius non solum teneatur restituere usuras sed etiam fructus earum, hoc est omne illud, quod ex usuris lucratus fuit. Primo, ut arguit sanctus Thomas in Secunda Secunde, quia ut dicit apostolus ad Romanos XI., Si radix sancta, et rami; igitur eadem ratione, si radix infecta, et rami. Sed radix fuit usurarius, ergo et quicquid ex ea adquisitum est, est usurarium, ergo tenetur ad restitutionem illius. Item, sicut dicitur Extra de usuris in illa decretali, «Cum tu», «possessiones, que de usuris sunt comparate, debent vendi et ipsarum precia his, a quibus usure sunt extorte restitui». Preterea illud, quod aliquis emit de pecunia usuraria debetur sibi ratione pecunie, quam dedit; ergo, quia non habet maius ius in re quam adquisivit quam in pecunia quam dedit, si pecuniam usurariam tenebatur restituere, ergo et illud, quod ex ea adquiritur tenetur restituere. In contrarium arguitur sic: Quilibet potest licite tenere id, quod legitime adquisivit, sed illud, quod adquiritur per pecuniam usurariam interdum legitime adquiritur, ergo licite potest teneri. Respondet sanctus Thomas, quod, sicut etiam supra dictum fuit, quedam res sunt, quarum usus est earum consumptio, que non habent usufructum secundum iura; et ideo, si talia fuerint per usuram |200r| extorta, puta denarii, triticum aut aliquid huiusmodi, non tenetur homo ad restituendum nisi illud, quod accepit, quia illud, quod de tali re est adquisitum, non est fructus huius rei sed humane industrie, nisi forte per detentionem talis rei alter sit a) damnificatus amittendo aliquid de bonis suis. Tunc enim tenetur ad recompensationem nocumenti. Quedam vero res sunt, quarum usus non est earum consumptio, et tales habent usum a se distinctum, sicut domus et ager et alia huiusmodi. Et ideo, si quis domum alterius vel agrum per usuram extorsisset, non solum teneretur restituere domum vel agrum, sed eitam fructus inde perceptos, quia fructus sunt eius, cuius est arbor vel domus vel ager, et ideo ei debentur. Sequitur ex hoc, quod aliquis obligatus ad restitutionem omnium que habet, potest ex iniuste habitis iuste adquirere, unde se a debito liberet, et ultra retineat, unde vivere possit. Patet, quia hoc per industriam mercatoris fierei potest, laborando cum pecuniis, quas iniuste tenet.

 

――――――――

 

a) sit] sic.