BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Henricus de Hassia

1325 - 1397

 

Tractatus bipartitus de contractibus

 

Pars prima

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XXXVIII.,

in quo ponuntur duo casus, in quibus usura

committi videtur et non committitur

 

Viso iam ex prehabitis in generali de speciebus usure et eius descriptionibus ac variis modis, quibus exercetur apud iudeos et christianos, nunc particularius videndum est de variis casibus et contractibus, in quibus committi videtur et non committitur; deinceps de casibus, in quibus a multis non committi videteur et tamen committitur. Quantum ad primum, in sex casibus vicium usure committi videtur et non committitur. Primo, quando laicus vel clericus rem suam, ut domum vel agrum etc., recipit in pignus ab eo, qui huiusmodi violenter et iniuste detinet. Nam in hoc casu licite possunt fructus recipi de rebus impigneratis et in sortem non computari. Ratio est, quia cuius est res, eius est fructus, quem libere in alium non transtulit, et ergo hoc modo recipit mutuans de suo, quod est suum, ut ita rem suam violenter ab alio detentam in equivalenti recuperare possit et illam tandem a detentore redimere. Secundus casus est, quando aliquis feudum ponit in pignus ei, a quo illud habet; tunc enim secundum aliquos dominus feudi fructus recipere potest et eos in sortem non computare. Et hoc si dominus iterum non exigat servitium a vasallo, ad quod ratione feudi sibi tenetur. Ratio horum est, quod vasallus non est primarie dominus rei in feudum sibi concesse. Igitur, si res illa vero domino ipsi obligetur, licite fructus eius recipit et in sortem non computat. Et ita secundum hanc rationem casus ille generaliter locum haberet in feudis et colonis laicorum. Alii volunt ex speciali | privilegio ecclesie, quod fructus feudi a vasallo sibi impignerati recipere potest ipsos non computando in sortem, quia dicunt ecclesiam sub tali onere seu conditione concessisse feuda sua, quod de ipsis sibi impigneratis fructus recipere possit, qualiter potuit facere, quia cuilibet licet ab initio rei sue imponere onus quodcumque voluerit. Ubi ergo in concessione feudi talis conditio non intervenit, ut est communiter in feudis laicorum, fructus de ipsis impigneratis recipi non possunt sine computatione in sortem. Tunc ad quandam decretalem, que simpliciter dicit, quod si feudum impigneretur domino, ipse non tenetur fructus in sortem computare, dicunt hanc decretalem et similes esse intelligendas, quando ille, qui feudum impigneravit, minus iuste illud tenuit, ut si quis decimas tenuit in feudum, et est sententia Innocentii, qui etiam expresse dicit, quod si laicus aliquis licite in feudo haberet res ecclesie, non liceret ecclesie in casu dicto eorum fructus sine computatione in sortem retinere. Idem etiam doctores alii tanquam verius opinantur.