BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Henricus de Hassia

1325 - 1397

 

Tractatus bipartitus de contractibus

 

Pars prima

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XLI.,

in quo tangitur quidam contractus venditionis

secundum valorum futurum, et quid consultius sit

in contractu illo et consimilibus

 

Sed quid de illis, qui vinum vel bladum aut pannos vel alias merces vendunt, ut amplius quam modo valeant in certo termino recipiant pro eisdem, an et illi ratione dubii excusentur? Respondent aliqui, quod si ven-|203r|diderint pro longe maiori precio quam modo valeant, non excusantur, sed vicii usure rei censentur, quia tunc non verisimiliter dubitatur, utrum plus vel minus in termino prefixo valiture sint, sed presumitur, quod longe minus. Si vero vendantur pro precio mediocriter maiori iuxta possibilem estimationem secundum cursus annorum consuetos vel secundum exigentiam dispositionis anni currentis, tunc excusari videntur. Et hoc, si tempore contractus merces illas non erant vendituri, super quo eorum conscientias examinare habent diligenter. Sed quicquid sit, consilium omnium doctorum est secundum Hostiensem, Innocentii et ceterorum, immo consilium decretalis dicentis, quod consulte agerent homines, si a tali contractu cessarent, cum cogitationes hominum omnipotenti Deo nequeant occultari. Ipse novit, que tempore contractus vel non longe post erant vendituri; ipse novit, an cor hominis declinet in estimationem lucri ex dilatione et huiusmodi, quibus homines de facili in tali contractu et similibus obliquari solent, propter quod consultum est hominibus a talibus abstinere contractibus, licet secundum se non sunt illiciti. Sicut est de quibusdam opinionibus et modis loquendi rationabiliter interdictis, non quia secundum se sunt falsi, sed quia erroribus vicini sunt aut viciorum occasionibus pleni, ita suo modo est in proposito de multis contractibus inter homines consuetis, qui, licet convinci non possint secundum se illiciti, tamen consideratione predicta sunt merito inhibendi et dissuadendi, quia non solum studendum est legislatoribus circa prohibitionem viciorum, sed etiam circa prohibitionem occasionum eorundem.