BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Henricus de Hassia

1325 - 1397

 

Tractatus bipartitus de contractibus

 

Pars secunda

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum VIII.

contra emptionem rerum ad tempus

 

Contractus vocatus a) emptionis rerum ad tempus, quem cupiditas introduxit, gravat inopes ut usura vel plus. Declaratur: Nam inopes vel quos repentina necessitas premit recurrere solent ad divites petendo relevamen vel dono charitatis vel mutuo pietatis, et dum utroque modo eos iuvare recusant, necessitate coacti parati sunt eis de mutuatis ad tempus usuram dare. Quam quia multi eorum, qui sine labore querunt ditari, recipere ausi non fuerunt, aliqui propter manifestam iniquitatem, aliqui ad vitandum opprobrium invenerunt modum, quo sub colore cuiusdam contractus pretense emptionis, qua de pecunia, quam pauper sibi mutuari petivit, tantum lucrum vel maius per datum tempus reciperent quantum per illud tempus usuram recipiendo de illa pecunia habere possent. Dicit ergo de talibus aliquis: «Vende mihi rem, verbi gratia, domum, quam pro pignere offers per aliquot annos pro quantitate pecunie, qua modo indiges, | alioquin non habebis.» Coactus igitur pauper egestate vendit sibi domum valentem centum libras pro decem libris per annum unum. Contractu facto dives locat domum, verbi gratia, pro decem libris, quas anno elapso de consueto censu illius domus recipit, et ita dives, qui fuit tempore intermedio propter valorem domus de principali causa certus, sicut si eam in pignus recepisset, lucratur decem libras, que pauperi accrevissent de re sua, si domus in pignus pro decem libris a divite, ut petivit, recepta non fuisset. Nonne signum quod contractus ille a malo sic est, quod nullus dives vel necessitate non compulsus vellet domum vendere per annum pro minori pecunia quam annualis census valet, quia reputaret se perdere, cum ex locatione plus habere posset. Ecce ergo, quomodo per hunc emptionis modum pauperi longe amplius deperit, quam si de decem libris per annum mutuatis etiam tres vel quattuor libras pro usura dedisset; patet itaque, qua intentione illius emptionis modum astuta filiorum huius seculi cupiditas introduxit et quomodo per huiuscemodi contractum impietate plenum plus deperit pauperibus, de superabundantiis divitum iuxta evangelica precepta pie iuvandis, quam si ab iniquis christianis ves perfidis iudeis pecunias ad communem mutuarentur usuram. Iste est modus emptionis, quo divites efficiuntur locupletiores et pauperes indigentiores. Iste est modus, quo christiani minus de pietate faciunt fratribus suis quam faciunt iudei christianis. Iste est modo, quo pauperes citius hereditates suas simpliciter alienare coguntur et una cum pueris ad |209r| extremam inopiam perveniunt. Iste est contractus, quem patres nostri prioris evi, quo adhuc charitas viguit et pietas inopibus subvenit feliciter, vetuerunt; b) refrigescente autem charitate et crescente cupiditate quidam eorum posteri, omnino filii huius seculi facti, hunc contractum cum aliis multis sibi medium lucrandi tantum sine labore sub colore emptionis constituerunt, quantum lucrari possent pecunias mutuando ad usuram.

 

――――――――

 

a) vocatus] vocate. 

b) vetuerunt] vestiverunt.