BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Henricus de Hassia

1325 - 1397

 

Tractatus bipartitus de contractibus

 

Pars secunda

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XV.,

in quo ponitur responsio ad contrarium

per sex conclusiones

 

Contra quos pro responsione ad dubium motum pono aliquas conclusiones. Quarum prima est, quod cuilibet liberum est in vita et in morte de suis bonis exterioribus pauperibus partem dare, partem assignare ecclesiis vel clericis ad divinum cultum et suam et aliorum salutem. Ista conclusio patet ex hoc, quod opera pietatis facere de superabundantiis divitiarum cadit sub precepto, ut superius patuit capitulis. Item licitum est cuilibet de bonis suis procurare illud, |211v| quod sibi et aliis salubrius est. Hoc autem est impendere de bonis suis ad Dei honorem et propriam et aliorum salutem. Hoc enim est principale, pro quo totum impendi debet quod habetur de divitiis ultra corporalis vite necessitatem inde sumendam. Secunda conclusio est, quod non cuilibet licet facere Christum heredem bonorum suorum aut quantumlibet partem eorum pro salute anime sue impendere. Manifestum est ex predictis, quia multi morientes tenentur de divitiis suis competentiam relinquere filiis vel heredibus et providere ex illis parentibus aut fratribus indigentiam habentibus. Hoc enim est magis pro salute morientis quam his neglectis totum dare ecclesiis Dei. Nec vult hoc Deus, sicut patet Math. XV. et XVII. q. IIII., ca. XIII. Augustini. Tertia conclusio, quod non licet potestati seculari prohibere laicis ut non assignent amplius de bonis suis ecclesiis vel clericis aut ipsis in legando modum ponere aut mensuram. Prima pars manifesta est ex conclusione prima; contrarium enim omnino preiudicat divino honori et saluti fidelium. Secunda pars patet, quia ibi modum et mensuram fidelibus ponere pertinet ad potestatem spiritualem, que apud papam est et apud episcopos, qui super talibus a laicis sunt requirendi, si aliqui egri vel sani indiscrete et excesssive se habuerint in disponendo testamentaliter de bonis suis in preiudicium reipublice aut heredum vel aliorum.