BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Henricus de Hassia

1325 - 1397

 

Tractatus bipartitus de contractibus

 

Pars secunda

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XVI.,

quod nulla seculari potestate possunt

tolli legitimi redditus cleri

 

Nec regalis nec imperialis potestas potest tollere quacunque | constitutione census vel alia bona, que olim fidelium devotio contulit ecclesiis legitime. Id sequitur clare ex precedenti, quia plus est et iniquius censum datum et legitime diu possessum auferri quam prohiberi ne detur vel constituatur. Item talis constitutio principis vergeret ad diminutionem divini cultus in detrimentum animarum et subventionis pauperum, quia redditibus seu censibus, quibus fundata sunt monasteria, altaria, capelle, hospitalia pro animabus mortuorum, ablatis, cessaret ibi divinus cultus, cessarent suffragia pro mortuis, cessarent elemosine. Quid plus, nisi quod redditibus, quibus fundate fuerunt ecclesie, altaria et monasteria, per talem redemptionem ablatis, plures presbiteri super huiusmodi ordinati erunt mendici in scandalum cleri. Monachi erunt vagi, moniales dispergentur et seculi ingresse devia corrumpentur, que omnia occasionaliter procurare impiissimum esse ac damnabilissimum nemo dubitare potest. Quinta conclusio, quod constitutio principis vel cuiusvis potestatis secularis ligare non potest clericos ut dent census vel redditus a se iuste possessis cuicunque redimere volenti pro certa summa a civiliter presidente determinata, patet quia ad illud sequeretur omne damnabile malum in deductione precedentis conclusionis illatum; sequeretur insuper, quod fundationes altarium, capellarum, monasteriorum etc., que prius fuerunt perpetue, fieri temporales et instabiles. Sequeretur quod in potestate secularium et quorumlibet impiorum esset omnia talia in bonis diminuere, immo tandem totaliter destruere. Sequeretur quod amplius nulla fundatio perpetua pro divino cultu aut operibus pietatis fieri posset, que |212r| omnia christianis auribus sunt horrenda. Item princeps non potest facere ut quilibet vendat, verbi gratia, vina sua cuilibet emere volenti pro pecunia a principe constituta. Ratio est, quia nolentem vendere rem suam non potest cogere de iure ut eam vendat etiamsi iustum precium princeps rei constiterit. Si vero precium est iniustum, omnino iniquum et damnabile est, ut quilibet pro tali vendat rem suam vel census cuilibet emere cupienti vel redimere cupienti exponat. Et precipue, si habens census non potest pro precio tali alibi emere eque bonos et securos, absque dubio iniustum precium est pro illo, quod mihi perpetue debetur quo precio non possum equale bonum eque perpetuum mihi comparare.