BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Henricus de Hassia

1325 - 1397

 

Tractatus bipartitus de contractibus

 

Pars secunda

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XIX.,

in quo invehitur contra emptionem censuum pro

minori quam valent ratione redemptionis

 

Nec valet dicere, «si pro minori vendant, in recompensam habent, quod possunt pro eodem precio redimere bona sua». Primo non valet hoc, quia plures sunt, qui cupiunt super bonis suis vendere census secundum valorem ipsorum nec curant aut desiderant redimere. Iterum, quia plures pauperes mediocriter habentes propter spem redimendi et parvitatem precii, pro quo possunt redimere, proniores sunt ad vendendum census super se, donec tantum vendant, quod nunquam redimere possunt, et sic divitibus manent plurimum census illi perpetue sine iusto precio, quos pauperes sperabant se redempturos. Unde sive census redimantur sive non, divites super lucrantur: Si enim redimuntur, habent pecuniam, quam dederunt et pro lucro census interim levatos, et si non redimuntur, habent census perpetue pro minori quam valent. Tertio, quia si hoc valeret, eadem ratione poterat statui, quod una libra venderetur pro decem libris, quia sic pauperes facilius possent redimere census, quos vendere coguntur super hereditatibus suis. Item, quod constitutio emptionis unius libre pro octo vel pro minori | quam secundum veritatem valeant etiam reipublice civili non expediat, patet: quia faciens redditus in bono foro multiplicat talium emptores, cum sciant se ad omnem eventum semper in eis lucrari, sive redimantur sive non, ut deductum est. Multiplicari autem census et redditus non expedit policiis, quia sicut in superioribus ostensum est, ad illud sequitur intolerabilis bonorum immobilium aggravatio, pauperum exhereditatio, hereditatum confusio et multiplicatio ociosorum, que omnia a legislatoribus caveri debent et nullatenus permitti. Causa eciam memorate constitutionis, ut vereor, non fuit utilitas reipublice civilis, licet ficte pretenderetur, sed fuit ne temporalia clericorum crescerent et, que immobiliter possederunt, colore impie constitutionis temporis successu auferri possent. Ecce ergo radicem malam, immo radicem pessimam, de qua quid mirum si multiplex pullulavit iniquitas, de qua videbitur inferius et patuit ex precedentibus.