BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Henricus de Hassia

1325 - 1397

 

Tractatus bipartitus de contractibus

 

Pars secunda

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XXVII.,

probans, quod dicta emptio sit irrationabilis

adinventio habendi necessaria vite

 

Quod autem ita sit, patet multipliciter. Primo ex eo, quod talis contractus tendit ad habendum satis de necessariis huic vite ociose et sine laboribus contra illam generalem penam iusto Dei iudicio Ade et filiis eius pro peccato inflicta, que est: In sudore vultus tui vesceris pane tuo, donec revertaris in terram. Hanc enim iustam Dei sententiam filii Adam, non ratione moti sed ignava cupiditate agitati, suis adinventionibus variis evadere laborantes hunc emptionis contractum et similes illicitos plures, de quibus tactum est, subtili cogita|tione invenerunt et iam multos eorum usque in diuturnam consuetudinem produxerunt, pluribus, ut timendum est, in perditionem. Quarto arguitur sic: Adinventio filiorum Adam de emptis redditibus sine labore vivendi est in detrimentum reipublice. Patet hoc statim, quia hac adinventione admissa, cum omnes refugiunt laborare, multi erunt in communitatibus ociosi. Inducetur caristia et gravantur fideles laboriosi, quando fere omnis domus, omnis villa, omnis vinea, omne macellum, omne balneum etc. gravatur censibus, de quibus plurimi fortes ociose vivunt reipublice in nullo proficientes. Igitur rectis legibus huiusmodi adinventiones prohibende sunt et introducte non sustinende. Quinto arguitur sic: Iste contractus, de quo agitur, est usurarius, igitur est illicitus. Assumptum probatur, quia contractus, in quo fieret pactum de dando alicui presentialiter, verbi gratia, centum libras et de recipiendo post undecim annos simul centum libras et decem ultra, manifeste esse a) usurarius nemo dubitat. Modo ita est, quod quoad esse usurarium omnino idem videtur iam centum libras sub pacto recipiendi in quolibet annorum vite decem libras. Ratio est, quia in hoc casu dans undecim annis elapsis recipiet ultra sortem decem libras. Et non obstat usure, quod successive recipiat, quia maior utique pietas fieret illi, a quo emuntur redditus decem libris pro centum, si emens de toto expectaret usque ad finem dicti temporis, scilicet undecim annorum; igitur. Sexto arguitur sic: Contractui emptionis reddituum ad vitam accedit spes et expectatio recipiendi ultra sortem, ergo est usurarius, quia communiter |216v| secundum doctores sola spes huiusmodi facit usurarium. Sed assumptum patet, quia proposito tempore, per quod emens recipiet successive tantum quantum nunc dat, certum est, quod ipse cupit et sperat ultra illud vivere, sicut de hoc interrogatus indubitanter quilibet confiteret; ergo omnis talis sperat plus quam dedit recipere. Unde nisi ultra tantum tempus vivere speraret, quare potius redditus emere vellet, quam pecuniam suam alicui secure repositam successive consumere? Non videtur ratio, nec est, et eodem modo in hoc contractu venditor cupit de alieno gratis recipere sperans emptorem cito moriturum. Ob hoc enim receptis presentialiter pecuniis se obligat ad annuales redditus, ut in pluribus reperitur. Dat etiam hic contractus multipliciter occasionem peccandi, quia desiderandi mortem proximi expresse vel interpretative, et fortassis nonnunquam mortem inferendi. Cum igitur his modis et aliis ex tali contractu plura mala sequuntur et parum vel nihil boni in republica, ipse recta lege prohibendus est et introductus minime sustinendus, etc.

 

――――――――

 

a) esse] esset.