BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Francesco Petrarca

1314 - 1374

 

Nota de Laura

 

1348

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

Codex Ambrosianus, Mailand, Biblioteca Ambrosiana, Ms. 79 inf.:

Laurea, propriis uirtutibus illustris et meis longum celebrata carminibus, primum oculis meis apparuit sub primum adolescentie mee tempus, anno Domini M° IIIe XXVII die VI° mensis Aprilis in ecclesia sancte Clare Auinione hora matutina; et in eadem ciuitate eodem mense Aprili eodem die sexto eadem hora prima, anno autem M° IIIe XLVIII° ab hac luce lux illa subtracta est, cum ego forte tunc Verone essem, heu! fati mei nescius. Rumor autem infelix per literas Ludouici mei me Parme repperit, anno eodem, mense Maio, die XIX° mane. Corpus illud castissimum atque pulcerrimum in loco Fratrum Minorum repositum est, ipso die mortis ad uesperam. «Animam quidem eius, ut de Africano ait Seneca, in celum, unde erat, rediisse persuadeo michi» (Sen. Ep. 86,1). Hec autem ad acerbam rei memoriam amara quadam dulcedine scribere uisum est, hoc potissimum loco qui sepe sub oculis redit, ut scilicet nichil esse debere quod amplius michi placeat in hac uita, et effracto maiori laqueo tempus esse de Babilone fugiendi, crebra horum inspectione ac fugacissime etatis estimatione commonear: quod, preuia Dei gratia, facile erit preteriti temporis curas superuacuas, spes inanes et inexpectatos exitus acriter ac uiriliter cogitanti.

 

Laura de Noves

(Bibliotheca Medicea Laurentiana, Florentia)