BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Coluccio Salutati

ca. 1331 - 1406

 

De laboribus Herculis libri IV

 

Liber IV

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum sextum

primi tractatus

De descensu Orphei, qui volebat Euridicem ab

inferis revocare, et primo fabula

 

(1) Variant paulisper fabule de Orpheo, sicut de ceteris communiter reperitur. Ponam igitur textum primo Germanici, deinde non inferioris autoritatis traditionem Iginii moxque, si quid Lactantius aut Servius, quod illi non ponant, tetigerint, pro noticia rerum uberiore subnectam. (2) Refert ergo Cesar, ubi de Lyra disputat:

Lyram denique inter astra collocatam dicunt propter honorem Mercurii, qui eam condidit ex testudinis similitudine et de Apollinis boum cornibus intenditque cordis septem Athlantidum numero. Regrediente namque Nilo ad suos meatus inter cetera animalia relicta etiam testudo est, que, cum putrefacta fuisset et nervi eius extensi inter corium remansissent, percussa a Mercurio sonitum dedit, in cuius similitudinem Mercurius lyram fecit. Quam postea Apollini datam alii Orpheo dicunt claro ex eo, quod esset unius ex Musis, id est: Caliope, filius. Fecit autem cordas novem iuxta numerum Musarum. Tante namque dicitur dulcedinis in modulando fuisse, ut arbores, saxa, bestias atque inferos commovisse et ob coniugis Euridicis desiderium ad inferos descendisse putetur. Qui cum Apollinem maximum deorum honoraret, Liberum autem patrem, a quo fuerat glorificatus, minime glorificaret, sedens in Pangeo monte expectans solis ortum, unde surgeret, Liber indignatus misit Bachas, que eum – ut Eschilus ait – membratim discerperent collectisque membris sepelierunt in Lesbiis montibus eiusque lyram Museo dederunt Iovemque rogaverunt, ut eius memoriam astris inferret.

Hec Germanicus. (3) Iginius vero latius et magis varie hec ipsa prosequitur. Inquit enim:

Lyra inter astra constituta est hac – uti Eratostenes ait – de causa, quod initio a Mercurio facta de testitudine Orpheo est tradita, qui Caliopes et Oeagri filius, eius rei maxime studiosus fuit. Itaque existimatur suo artificio feras etiam ad se audiendum allicuisse. Qui querens uxoris Euridicis mortem ad inferos descendisse existimatur et ibi deorum progeniem suo carmine laudasse, preter Liberum patrem. Hunc enim oblivione ductus pretermisit, sicut Oeneus in sacrificio Dyanam. Postea igitur Orpheus – ut complures dixerunt – in Olympo monte, qui Macedoniam dividit a Thracia, sed – ut Eratostenes ait – in Pangeo sedens, cum cantu delectaretur, dicitur ei Liber Bachas obiecisse, que corpus eius discerperent interfecti. Sed alii dicunt, quod initia Liberi sit speculatus, id ei accidisse; Musas autem collecta membra sepulture mandasse et lyram, quo maximo potuerant, beneficio illius memorie causa figuratam stellis inter sidera constituisse Apollinis et Iovis voluntate, quod Orpheus Apollinem maxime laudaret, Iupiter vero filio beneficium concessisset. Alii autem dicunt Mercurium, cum primum lyram fecisset in Cylleno monte Archadie, septem cordas instituisse ad Athlantidum numerum, quod Maia una ex illarum numero esset, que Mercurii est mater. Deinde postea, cum Apollinis boves abegisset, deprehensus ab eo, quo sibi facilius ignosceret, petenti Apollini, ut liceret se dicere invenisse lyram, concessit.

(4) Et post quedam interposita de Mercurii caduceo ad propositum rediens ait:

Apollo lyram acceptam dicitur Orphea docuisse et, postquam ipse citharam invenerit, illi lyram concessisse. Nonnulli etiam dixerunt Venerem cum Proserpina ad iudicium Iovis venisse, cui earum Hadonim concederet; quibus Caliopen a Iove datam iudicem, que Musa Orphi est mater, itaque iudicasse, uti dimidiam partem anni unaqueque ipsarum possideret; Venerem autem indignatam, quod non sibi proprium concessisset, obiecisse omnibus, que in Thracia mulieribus, ut Orphea amore inducte, ita sibi queque appeterent, quod membra eius discerperent. Cuius caput in mare de monte perlatum in insulam Lesbum est reiectum; quod ab his sublatum et sepulture mandatum est. Pro qua beneficio ad musicam artem ingeniosissimi existimantur esse. Lyra autem a Musis <...> inter astra constituta est.

Hec omnia curiosus relator Iginius. (5) Lactantius autem, qui super Statium octavo Thebaidos scribit:

Orpheus Thrax peritissimus cithare fuit. Is Euridicem coniugem unico dilexit affectu. Que cum Aristeum, Cyrene nymphe filium, pudiciciam suam attrectare cupientem fugeret, calcato serpente perempta est. Hoc cum immoderate doleret Orpheus, confisus peritia cithare inferorum secreta perrupit. Cuius capti dulcedine ac miseratione lugentis Manes feritate deposita coniugem reddiderunt.

Hec nec plura Lactantius commentator. (6) Servius autem addit Oeagrium fluvium esse patrem

 

Orphei, de quo Ebrus nascitur.

 

Dicit etiam Aristeum fuisse filium

Apollinis et Cyrenis, filie Penei, fluvii Thessalie. Qui cum Euridicem nympharum, uxorem Orphei, vitiare voluisset et illa fugiens a serpente fuisset occisa, nympharum iracundia funditus apibus perditis matris auxilium petit.

(7) Voluit autem Orpheus quibusdam carminibus reducere animam coniugis. Quod quia implere non potuit, a poetis fingitur receptam iam coniugem perdidisse dura lege Plutonis. Quod etiam Virgilius ostendit dicendo ‘arcessere’, quod est proprie evocantis. Item idem autor in sexto Eneidos super illis verbis

 

Nec non Threicius longa cum veste sacerdos,

 

aliter ista prosequens ait:

Orpheus, Caliopes Muse et Oeagri fluminis filius, primus orgia instituit, primus etiam deprehendit harmoniam, id est: circulorum mundanorum sonum, quos esse novem novimus. E quibus summus, quem ‘anastron’ dicunt, sono caret; item ultimus, qui terrenus est. Reliqui septem sunt, quorum sonum deprehendit Orpheus, unde et in septem fingitur cordis. ‘Longam’ autem ‘vestem’ aut citharedi habitum dicit aut longam barbam: nam e contrario imberbes ‘investes’ vocamus. ‘Sacerdos’ autem et theologus fuit et orgia primus instituit. Ipse etiam homines de feris et duris composuit. Unde dicitur arbores et saxa movisse ut deus.

Hec ibi commentator egregius. (8) Fulgentius vero dicit:

Orpheus Euridicem nympham amavit, quam sono cithare mulcens uxorem duxit. Hanc Aristeus pastor dum amans sequitur, illa fugiens in serpentem incidit et mortua est. Propter quam maritus ad inferos descendit et legem accepit, ne eam conversus aspiceret. Quam conversus aspiciens iterum perdidit.

Que quidem pauca Fulgentii Virgilio videntur et Ovidio concordare. Et hec tantisper sufficiant ad fabule recitationem. Ex quibus facile potest, quicunque voluerit, sibi puram, continuatam et integram fabulam ordinare. Nunc autem ad sensum allegoricum accedamus.