BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Antonius Astesanus

1412 - 1463

 

Epistolae Caroli Aurelianensis

(ab Antonio scriptae)

 

Epistula II

 

_________________________________________________________

 

 

 

Parisiis, die XXII Novembris MCCCCXLVIII.

 

Karolus, dux Aurelianensis et Mediolani, etc. dilectis fidelibus nostris, etc. – Dilecti fideles nostri, post nostrum a serenissimo domino nostro Rege digressum, nos invenimus hic cancellarium et alios legatos illustris fratris nostri ducis Burgundie apud quos rem nostram optime disposuimus. Ipsi quoque rem eamdem apud consilium regium ita tractaverunt ut, Dei gratia, omnia negotia Lombardie ad nos spectantia nunc sint in his presentibus optime disposita; quemadmodum brevi ad vos copiosius scribemus per Petrum de Boscho, forerium nostrum, quem ad vos mittemus. Argentarius regius nuper ad ipsum Regem redivit; ob cujus relationem, si Rex ipse prius bonam erga negotia nostra voluntatem habebat, nunc meliorem habet. Itaque omnia quotidie de bono is melius succedunt. Nos autem omnem facimus diligenciam bene negociandi. Itaque brevi nova vobis grata sentietis. Datum Parisius, die XXII Novembris MCCCCXLVIII.

Karolus.

 

Antonius.

 

____________

 

Synthèse: Nouvelle lettre, dont les termes emphatiques et vagues, trahissent les difficultés opposées par le roi. Charles annonce qu'après avoir quitté le roi, il a vu le chancelier de Bourgogne et les autres ambassadeurs bourguignons qui ont tout réglé avec Charles VIII. «Si le roi était bien disposé, il l'est mieux encore maintenant!»