B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Libri scholastici imperatoris Maximiliani
ca. 1465 - 1471
     
   


L i b e r   i n s t i t u t i o n i s
i m p e r a t o r i s   M a x i m i l i a n i   I


E x c e r p t a   C i c e r o n i s
f o l .   1 6 r


____________________________________________

 
[fol. 16r] In omnibus autem negotiis prius quam aggrediare, adhibenda est praeparatio diligens.
(De officiis 1,21)

In omni actione suscipienda tria sunt tenenda: primum, ut appetitus rationi pareat, quo nihil est ad officia conservanda accomodatius. deinde, ut animadvertetur, quanta illa res sit, quam efficere velius, neve maior minorve cura et opera suscipiatur quam causa postulat. tertium, ut caveamus, ut illa, quae pertinent ad liberalem speciem et dignitatem moderanda sint.
(De officiis 1,39)

Atque etiam in secundissimis rebus utendum est maxime consilio amicorum.
(De officiis 1,26)

Parva enim sunt foris arma, nisi sit consilium domi.
(De officiis 1,22)

Bellum autem ita suscipiatur, ut nihil nisi pax quaesita videatur.
(De officiis 1,23)

Contra naturam est suum commodum ex alterius comparare incommodo. Nihil enim laudabilius nihil magno et praeclaro viro dignius placabilitate atque clementia. Et tamen ita probanda est mansuetudo atque clementia, ut adhibeatur reipublicae causa severitas, sine qua administrari civitas non potest.
(De officiis 1,25)

Quomodo igitur alicui tandem hic libero imperabit, qui non potest cupiditatibus suis imperare? Refrenet primum libidines, spernat voluptates, iracundiam teneat, coerceat avaritiam et caeteras animi libidines repellat, tunc incipiat aliis imperare, cum ipse improbissimis dominis dedecori ac turpitudini parere desierit. dum quidem his obediet, non modo imperator, sed liber omnino habendus non erit.
(Paradoxa 5,1)