BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Thomas a Kempis

ca. 1380 - 1471

 

De imitatione Christi

 

Admonitiones ad

spiritualem vitam utiles.

[Liber I]

 

____________________________________________________________

 

 

 

DE VTILITATE ADVERSITATIS

 

CAPITVLVM  XII.

 

Bonum nobis est quod aliquando habeamus aliquas gravitates et contrarietates: quia saepe hominem ad cor revocant; quatinus se in exilio esse cognoscat: nec spem suam in aliqua re mundi ponat. Bonum est quod patiamur quandoque contradictiones et quod male et imperfecte de nobis sentiatur: etiam si bene agimus et intendimus. Ista saepe iuvant ad humilitatem: et a vana gloria nos defendunt. Tunc enim melius interiorem testem Deum quaerimus; quando foris vilipendimur ab hominibus: et non bene nobis creditur. Ideo deberet se homo in Deo taliter firmare: ut non esset ei necesse multas humanas consolationes quaerere. Quando homo bonae voluntatis tribulatur vel temptatur, aut malis cogitationibus affligitur; tunc Deum sibi magis necessarium intellegit: sine quo nihil boni se posse deprehendit. Tunc etiam tristatur gemit et orat, pro miseriis quas patitur. Tunc taedet eum diutius vivere; et mortem optat venire: ut possit dissolvi et cum Christo esse. Tunc etiam bene advertit: perfectam securitatem et plenam pacem in mundo non posse constare.