BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Thomas a Kempis

ca. 1380 - 1471

 

De imitatione Christi

 

Admonitiones ad

spiritualem vitam utiles.

[Liber I]

 

____________________________________________________________

 

 

 

DE SVFFERENTIA

DEFECTVVM ALIORVM.

 

CAPITVLVM  XVI.

 

Quae homo in se vel in aliis emendare non valet: debet patienter sustinere, donec Deus aliter ordinet. Cogita quia sic forte melius est pro tua probatione et patientia: sine qua non sunt multum ponderanda merita nostra. Debes tamen pro talibus impedimentis supplicare: ut Deus tibi dignetur subvenire, et possis benigne portare. Si quis semel aut bis admonitus non acquiescit: noli cum eo contendere, sed totum Deo committe; ut fiat voluntas eius et honor in omnibus servis suis: qui scit bene mala in bonum convertere. Stude patiens esse in tolerando aliorum defectus et qualescumque infirmitates: quia et tu multa habes quae ab aliis oportet tolerari. Si non potes te talem facere qualem vis, quomodo poteris alium ad tuum habere beneplacitum? Libenter habemus alios perfectos: et tamen proprios non emendamus defectus. Volumus quod alii stricte corrigantur: et ipsi corrigi nolumus. Displicet larga aliorum licentia: et tamen nobis nolumus negari quod petimus. Alios restringi per statuta volumus: et ipsi nullatenus patimur amplius cohiberi. Sic ergo patet: quam raro proximum sicut nos ipsos pensamus. Si essent omnes perfecti; quid tunc haberemus ab aliis pro Deo pati? Nunc autem Deus sic ordinavit, ut discamus alter alterius onera portare; quia nemo sine defectu, nemo sine onere: nemo sibi sufficiens, nemo sibi satis sapiens; sed oportet nos invicem portare, invicem consolari: pariter adiuvare, instruere et admonere. Quantae autem virtutis quisque fuerit, melius patet occasione adversitatis. Occasiones namque hominem fragilem non faciunt: sed qualis sit, ostendunt.