BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Thomas a Kempis

ca. 1380 - 1471

 

De imitatione Christi

 

Admonitiones ad

interna trahentes.

[Liber II]

 

____________________________________________________________

 

 

 

DE HVMILI SVBMISSIONE.

 

CAPITVLVM  II.

 

Non magni pendas quis pro te vel contra te sit: sed hoc age et cura, ut Deus te cum sit in omni re quam facis. Habeas conscientiam bonam: et Deus bene te defensabit. Quem enim Deus adiuvare voluerit: nullius perversitas nocere poterit. Si tu scis tacere et pati: videbis procul dubio auxilium Domini. Ipse novit tempus et modum liberandi te: et ideo te debes illi resignare. Dei est adiuvare: et ab omni confusione liberare. Saepe valde prodest ad maiorem humilitatem servandam: quod defectus nostros alii sciunt et redarguunt. Quando homo pro defectibus suis se humiliat tunc faciliter alios placat: et leviter satisfacit sibi irascentibus. Humilem Deus protegit et liberat: humilem diligit et consolatur. Humili homini se inclinat; humili largitur gratiam magnam: et post suam depressionem levat ad gloriam. Humili sua secreta revelat: et ad se dulciter trahit et invitat. Humilis accepta confusione satis bene est in pace: quia stat in Deo et non in mundo. Non reputes te aliquid profecisse: nisi omnibus inferiorem te esse sentias.