BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Thomas a Kempis

ca. 1380 - 1471

 

De imitatione Christi

 

Liber internae

consolationis.

[Liber III]

 

____________________________________________________________

 

 

 

DE PROBATIONE

VERI AMATORIS.

 

CAPITVLVM  VI.

 

Fili non es adhuc fortis et prudens amator. Quare Domine? Quia propter modicam contrarietatem deficis a coeptis: et nimis avide consolationem quaeris. Fortis amator stat in temptationibus: nec callidis credit persuasionibus inimici. Sicut ei in prosperis placeo: ita nec in adversis displiceo. Prudens amator non tam donum amantis considerat: quam dantis amorem. Affectum potius attendit quam censum: et infra dilectum omnia data ponit. Nobilis amator non quiescit in dono: sed in me super omne donum. Non est ideo totum perditum, si quandoque minus bene de me vel de sanctis meis sentis quam velles. Affectus ille bonus et dulcis quem interdum percipis: effectus gratiae praesentis est, et quidam praegustus patriae caelestis. Super quo non nimium innitendum: quia vadit et venit. Certare autem adversus incidentes malos motus animi, suggestionem que spernere diaboli: insigne est virtutis et magni meriti. Non ergo te conturbent alienae phantasiae: de quacumque materia ingestae. Forte serva propositum: et intentionem rectam ad Deum. Nec est illusio quod aliquando in excessum subito raperis: et statim ad solitas ineptias cordis reverteris. Illas enim invite magis pateris quam agis; et quamdiu displicent et reniteris: meritum est et non perditio. Scito quod antiquus inimicus omnino nititur impedire desiderium tuum in bono, et ab omni devoto exercitio evacuare; a sanctorum scilicet cultu a pia passionis meae memoria, a peccatorum utili recordatione a proprii cordis custodia: et a firmo proposito proficiendi in virtute. Multas malas cogitationes ingerit, ut taedium tibi faciat et horrorem: ut ab oratione revocet et sacra lectione. Displicet sibi humilis confessio: et si posset a communione cessare faceret. Non credas ei neque cures illum: licet saepius tibi deceptionis tetenderit laqueos. Sibi imputa: cum mala inserit et immunda. Dicito illi. Vade immunde spiritus, erubesce miser; valde immundus es tu: qui talia infers auribus meis. Discede a me seductor pessime; non habebis in me partem ullam: sed Iesus me cum erit tamquam bellator fortis, et tu stabis confusus. Malo mori et omnem poenam subire: quam tibi consentire. Tace et obmutesce; non audiam te amplius: licet plures mihi moliris molestias. Dominus illuminatio mea et salus mea: quem timebo? Si consistant adversus me castra: non timebit cor meum. Dominus adiutor meus: et redemptor meus.

Certa tamquam miles bonus; et si interdum ex fragilitate corruis, resume vires fortiores prioribus confidens de ampliori gratia mea: et multum praecave a vana complacentia et superbia. Propter hoc multi in errorem ducuntur: et in caecitatem paene incurabilem quandoque labuntur. Sit tibi in cautelam et perpetuam humilitatem: ruina haec superborum de se stulte praesumentium.