BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Thomas a Kempis

ca. 1380 - 1471

 

De imitatione Christi

 

Liber internae

consolationis.

[Liber III]

 

____________________________________________________________

 

 

 

DE OBOEDIENTIA HVMILIS

SVBDITI AD EXEMPLVM IESV CHRISTI.

 

CAPITVLVM  XIII.

 

Fili. Qui se subtrahere nititur ab oboedientia: ipse se subtrahit a gratia. Et qui quaerit habere privata: amittit communia. Qui non libenter et sponte suo superiori se subdit; signum est quod caro sua necdum perfecte sibi oboedit: sed saepe recalcitrat et remurmurat. Disce ergo celeriter superiori tuo te submittere: si carnem propriam optas subiugare. Citius namque exterior vincitur inimicus: si interior homo non fuerit devastatus. Non est molestior et peior animae hostis: quam tu ipse tibi, non bene concordans spiritui. Oportet omnino verum te assumere tui ipsius contemptum: si vis praevalere adversus carnem et sanguinem. Quia adhuc nimis inordinate te diligis: ideo plene te resignare aliorum voluntati trepidas. Sed quid magnum, si tu qui pulvis es et nihil, propter Deum te homini subdis; quando ego omnipotens et altissimus qui cuncta creavi ex nihilo me homini propter te humiliter subieci? Factus sum omnium humillimus et infimus: ut tuam superbiam mea humilitate vinceres. Disce obtemperare pulvis; disce te humiliare terra et limus: et sub omnium pedibus incurvare. Disce voluntates tuas frangere: et ad omnem subiectionem te dare. Exardesce contra te, nec patiaris tumorem in te vivere; sed ita subiectum et parvulum te exhibe: ut omnes super te ambulare possint, et sicut lutum platearum conculcare. Quid habes homo inanis conqueri: quid sordide peccator potes contradicere exprobrantibus tibi; qui totiens Deum offendisti, et infernum multotiens meruisti? Sed pepercit tibi oculus meus; quia pretiosa fuit anima tua in conspectu meo: ut cognosceres dilectionem meam et gratus semper beneficiis meis existeres; et ut ad veram subiectionem et humilitatem te iugiter dares: patienter que proprium contemptum ferres.