BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Thomas a Kempis

ca. 1380 - 1471

 

De imitatione Christi

 

Liber internae

consolationis.

[Liber III]

 

____________________________________________________________

 

 

 

DE CONFESSIONE PROPRIAE

INFIRMITATIS ET HVIVS VITAE MISERIIS.

 

CAPITVLVM  XX.

 

Confitebor adversum me iniustitiam meam: confitebor tibi Domine infirmitatem meam. Saepe parva res est: quae me deicit et contristat. Propono me fortiter acturum; sed cum modica temptatio venerit: magna mihi angustia fit. Valde vilis quandoque res est: unde gravis temptatio provenit. Et dum puto me aliquantulum tutum cum non sentio: invenio me nonnumquam paene devictum ex levi flatu. Vide ergo Domine humilitatem meam et fragilitatem tibi undique notam; miserere et eripe me de luto ut non infigar: ne permaneam deiectus usquequaque. Hoc est quod me frequenter reverberat et coram te confundit: quod tam labilis sum et infirmus ad resistendum passionibus. Et si non omnino ad consensionem; tamen mihi etiam molesta et gravis est earum insectatio: et taedet valde sic cotidie vivere in lite. Ex hinc nota mihi fit infirmitas mea: quia multo facilius irruunt abominandae semper phantasiae quam discedunt. Vtinam fortissime Deus Israel zelator animarum fidelium respicias servi tui laborem et dolorem: assistas que illi in omnibus ad quaecumque perrexerit. Robora me caelesti fortitudine; ne vetus homo misera caro spiritui necdum plene subacta praevaleat dominari: adversus quam certare oportebit, quamdiu spiratur in hac vita miserrima. Heu qualis est haec vita; ubi non desunt tribulationes et miseriae, ubi plena laqueis et hostibus sunt omnia? Nam una tribulatione seu temptatione recedente alia accedit; sed et priore adhuc durante conflictu: alii plures superveniunt et insperate. Et quomodo potest amari vita tantas habens amaritudines; tot subiecta calamitatibus et miseriis? Quomodo etiam dicitur vita; tot generans mortes et pestes? Et tamen amatur: et delectari in ea a multis quaeritur. Reprehenditur frequenter mundus quod fallax sit et vanus; nec tamen facile relinquitur: quia concupiscentiae carnis nimis dominantur. Sed alia trahunt ad amandum: alia ad contemnendum. Trahunt ad amorem mundi, desiderium carnis, desiderium oculorum et superbia vitae: sed poenae ac miseriae iuste sequentes ea, odium mundi pariunt et taedium. Sed vincit pro dolor delectatio prava mentem mundo deditam; et esse sub sentibus delicias reputat: quia Dei suavitatem et internam virtutis amoenitatem nec vidit nec gustavit. Qui autem mundum perfecte contemnunt, et Deo vivere sub sancta disciplina student; isti divinam dulcedinem veris abrenuntiatoribus promissam non ignorant: et quam graviter mundus errat et varie fallitur, clarius vident.