BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Thomas a Kempis

ca. 1380 - 1471

 

De imitatione Christi

 

Liber internae

consolationis.

[Liber III]

 

____________________________________________________________

 

 

 

IN QVIBVS FIRMA PAX CORDIS

ET VERVS PROFECTVS CONSISTIT.

 

CAPITVLVM  XXV.

 

Fili. Ego locutus sum pacem relinquo vobis pacem meam do vobis: non quomodo mundus dat ego do vobis. Pacem omnes desiderant: sed quae ad veram pacem pertinent non omnes curant. Pax mea cum humilibus et mansuetis corde. Pax tua erit in multa patientia. Si me audieris et vocem meam secutus fueris: poteris multa pace frui. Quid igitur faciam? In omni re attende tibi quid facias et quid dicas; et omnem intentionem tuam ad hoc dirige, ut mihi soli placeas: et extra me nihil cupias vel quaeras; sed et de aliorum dictis vel factis nil temere iudices, nec cum rebus tibi non commissis te implices: et poterit fieri ut parum vel raro turberis. Numquam autem sentire aliquam turbationem, nec aliquam pati cordis vel corporis molestiam; non est praesentis temporis: sed status aeternae quietis. Non ergo aestimes te veram pacem invenisse si nullam senseris gravitatem; nec tunc totum esse bonum, si neminem pateris adversarium: nec hoc esse perfectum si cuncta fiant secundum tuum affectum; neque tunc aliquid magni te reputes, aut specialiter dilectum existimes: si in magna fueris devotione atque dulcedine; quia in istis non cognoscitur verus amator virtutis: nec in istis consistit profectus et perfectio hominis. In quo ergo Domine? In offerendo te ex toto corde tuo voluntati divinae; non quaerendo quae tua sunt nec in parvo nec in magno, nec in tempore nec in aeternitate; ita ut una aequali facie in gratiarum actione permaneas, inter prospera et contraria: omnia aequa lance pensando. Si fueris tam fortis et longanimus in spe, ut subtracta interiori consolatione, etiam ad ampliora sustinenda cor tuum praeparaveris; nec te iustificaveris quasi haec tanta que pati non deberes: sed me in omnibus dispositionibus iustificaveris et sanctum laudaveris; tunc in vera et recta via pacis ambulas: et spes indubitata erit, quod rursus in iubilo faciem meam sis visurus. Quod si ad plenum tui ipsius contemptum perveneris: scito quod tunc abundantia pacis perfrueris secundum possibilitatem tui incolatus.