BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Thomas a Kempis

ca. 1380 - 1471

 

De imitatione Christi

 

Liber internae

consolationis.

[Liber III]

 

____________________________________________________________

 

 

 

DE DIVINO PETENDO

AVXILIO ET CONFIDENTIA

RECVPERANDAE GRATIAE.

 

CAPITVLVM  XXX.

 

Fili. Ego Dominus confortans in die tribulationis. Venias ad me: cum tibi non fuerit bene. Hoc est quod maxime consolationem impedit caelestem: quia tardius te convertis ad orationem. Nam antequam me intente roges; multa interim solacia quaeris: et recreas te in externis. Ideo que fit ut parum omnia prosint; donec advertas quia ego sum qui eruo sperantes in me: nec est extra me valens auxilium; neque utile consilium: sed neque durabile remedium. Sed iam resumpto spiritu post tempestatem, reconvalesce in luce miserationum mearum; quia prope sum dicit Dominus ut restaurem universa non solum integre: sed et abundanter ac cumulate. Numquid mihi quicquam est difficile; aut ero similis dicenti et non facienti? Vbi est fides tua? Sta firmiter, et perseveranter. Esto longanimis, et vir fortis: veniet tibi consolatio in tempore suo. Expecta me expecta: veniam et curabo te. Temptatio est quae te vexat: et formido vana quae te exterret. Quid importat sollicitudo de futuris contingentibus; nisi ut tristitiam super tristitiam habeas? Sufficiat diei malitia sua. Vanum est et inutile de futuris conturbari vel gratulari: quae forte numquam evenient. Sed humanum est huiusmodi imaginationibus illudi; et parvi adhuc animi signum: tam leviter trahi ad suggestionem inimici. Ipse enim non curat utrum veris an falsis illudat et decipiat: utrum praesentium amore, aut futurorum formidine prosternat. Non ergo turbetur cor tuum: neque formidet. Crede in me: et in misericordia mea habeto fiduciam. Quando tu putas te elongatum a me: saepe sum propinquior. Quando tu aestimas paene totum perditum: tunc saepe maius merendi instat lucrum. Non est totum perditum: quando res accidit in contrarium. Non debes iudicare secundum praesens sentire; nec sic gravitati alicui undecumque venienti inhaerere et accipere: tamquam omnis spes sit ablata emergendi. Noli putare te relictum ex toto; quamvis ad tempus tibi miserim aliquam tribulationem: vel etiam optatam subtraxerim consolationem. Sic enim transitur ad regnum caelorum. Et hoc sine dubio magis expedit tibi et ceteris servis meis ut exercitemini adversis: quam si cuncta ad libitum haberetis. Ego novi cogitationes absconditas: quia multum expedit pro salute tua ut interdum sine sapore relinquaris; ne forte eleveris in bono successu: et tibi ipsi placere velis in eo quod non es. Quod dedi auferre possum: et restituere cum mihi placuerit. Cum dedero meum est: cum retraxero tuum non tuli; quia meum est omne datum bonum: et omne donum perfectum. Si tibi admisero gravitatem aut quamlibet contrarietatem: ne indigneris, neque concidat cor tuum; ego cito sublevare possum: et omne onus in gaudium transmutare. Verumtamen iustus sum, et recommendabilis multum: cum sic facio te cum. Si recte sapis et in veritate aspicis: numquam debes propter adversa tam deiecte contristari; sed magis gaudere et gratias agere, immo hoc unicum reputare gaudium: quod affligens te doloribus non parco tibi. Sicut dilexit me Pater, et ego vos diligo, dixi dilectis discipulis meis: quos utique non misi ad gaudia temporalia sed ad magna certamina; non ad honores, sed ad despectiones: non ad otium sed ad labores; non ad requiem: sed ad afferendum fructum multum in patientia. Horum memento fili mi verborum.