BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Thomas a Kempis

ca. 1380 - 1471

 

De imitatione Christi

 

Liber internae

consolationis.

[Liber III]

 

____________________________________________________________

 

 

 

DE ALTIORIBVS REBVS

ET OCCVLTIS IVDICIIS DEI

NON SCRVTANDIS.

 

CAPITVLVM  LVIII.

 

Fili. Caveas disputare de altis materiis et de occultis Dei iudiciis: cur iste sic relinquitur, et ille ad tantam gratiam assumitur; cur etiam iste tantum affligitur: et ille tam eximie exaltatur. Ista omnem humanam facultatem excedunt: nec ad investigandum iudicium divinum ulla ratio praevalet vel disputatio. Quando ergo haec tibi suggerit inimicus, vel etiam quidam curiosi inquirunt homines: responde illud prophetae. Iustus es Domine: et rectum iudicium tuum. Et illud. Iudicia Domini vera, iustificata in semet ipsa. Iudicia mea metuenda sunt, non discutienda: quia humano intellectui sunt incomprehensibilia. Noli etiam inquirere, nec disputare de meritis sanctorum: quis alio sit sanctior, aut quis maior fuerit in regno caelorum. Talia generant saepe lites et contentiones inutiles: nutriunt quoque superbiam et vanam gloriam unde oriuntur invidiae et dissensiones; dum iste illum sanctum: et alius alium conatur superbe praeferre. Talia autem velle scire et investigare nullum fructum afferunt; sed magis sanctis displicent: quia non sum Deus dissensionis sed pacis; quae pax magis in humilitate vera: quam in propria exaltatione consistit. Quidam zelo dilectionis trahuntur ad hos vel ad illos ampliori affectu: sed humano potius quam divino. Ego sum qui cunctos condidi sanctos; ego donavi gratiam: ego praestiti gloriam. Ego novi singulorum merita; ego praeveni eos in benedictionibus dulcedinis meae: ego praescivi dilectos ante saecula. Ego eos elegi de mundo non ipsi me praeelegerunt: ego vocavi per gratiam, attraxi per misericordiam. Ego perduxi eos per temptationes varias; ego infudi consolationes magnificas; ego dedi perseverantiam: ego coronavi eorum patientiam. Ego primum et novissimum agnosco: ego omnes inaestimabili dilectione amplector. Ego laudandus sum in omnibus sanctis meis; ego super omnia benedicendus sum et honorandus in singulis: quos sic gloriose magnificavi et praedestinavi sine ullis praecedentibus propriis meritis. Qui ergo unum de minimis meis contempserit; nec magnum honorat: quia pusillum et magnum ego feci. Et qui derogat alicui sanctorum: derogat et mihi et ceteris omnibus in regno caelorum. Omnes unum sunt per caritatis vinculum; idem sentiunt idem volunt: et omnes in unum se diligunt. Adhuc autem quod multo altius est: plus me quam se et sua merita diligunt. Nam supra se rapti et extra propriam dilectionem tracti, toti in amorem mei pergunt: in quo et fruitive quiescunt. Nihil est quod eos avertere possit aut deprimere; quippe qui aeterna veritate pleni, igne ardescunt inextinguibilis caritatis. Taceant igitur carnales et animales homines de sanctorum statu disserere: qui non norunt nisi privata gaudia diligere. Demunt et addunt pro sua inclinatione: non prout placet aeternae veritati. In multis est ignorantia: eorum maxime qui parum illuminati, raro aliquem perfecta dilectione spirituali diligere norunt. Multum adhuc naturali affectu et humana amicitia ad hos vel ad illos trahuntur; et sicut in inferioribus se habent: ita et de caelestibus imaginantur. Sed est distantia incomparabilis quae imperfecti cogitant: et quae illuminati viri per revelationem supernam speculantur.

Cave ergo fili de istis curiose tractare quae tuam scientiam excedunt; sed hoc magis satage et intende: ut vel minimus in regno Dei queas inveniri. Et si quispiam sciret quis alio sanctior esset vel maior haberetur in regno caelorum; quid ei haec notitia prodesset, nisi se ex hac cognitione coram me humiliaret et in maiorem nominis mei laudem exurgeret? Multo acceptius Deo facit qui de peccatorum suorum magnitudine et virtutum suarum parvitate cogitat, et quam longe a perfectione sanctorum distat: quam is qui de eorum maioritate vel parvitate disputat. Melius est sanctos devotis precibus et lacrimis exorare, et eorum gloriosa suffragia humili mente implorare: quam eorum secreta vana inquisitione perscrutari. Illi bene et optime contentantur: si homines scirent contentari et vaniloquia sua compescere. Non gloriantur de propriis meritis; quippe qui sibi nihil bonitatis ascribunt sed totum mihi: quoniam ipsis cuncta ex infinita caritate mea donavi. Tanto amore divinitatis et gaudio supereffluenti replentur; ut nihil eis desit gloriae: nihil que possit deesse felicitatis. Omnes sancti quanto altiores in gloria tanto humiliores in se ipsis: et mihi viciniores et dilectiores existunt. Ideo que habes scriptum; quia mittebant coronas suas ante Deum et ceciderunt in facies suas coram Agno: et adoraverunt viventem in saecula saeculorum.

Multi quaerunt quis maior sit in regno Dei: qui ignorant an cum minimis erunt digni computari. Magnum est vel minimum esse in caelo, ubi omnes magni sunt: quia omnes filii Dei vocabuntur et erunt. Minimus erit in mille: et peccator centum annorum morietur. Cum enim quaererent discipuli quis maior esset in regno caelorum: tale audierunt responsum. Nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli: non intrabitis in regnum caelorum. Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste: hic maior est in regno caelorum. Vae eis qui cum parvulis humiliare se sponte dedignantur: quoniam humilis ianua regni caelestis eos non admittet intrare. Vae etiam divitibus, qui habent hic consolationes suas; quia pauperibus intrantibus in regnum Dei: ipsi stabunt foras eiulantes. Gaudete humiles, et exultate pauperes; quia vestrum est regnum Dei: si tamen in veritate ambulatis.