BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Thomas a Kempis

ca. 1380 - 1471

 

De imitatione Christi

 

Devota exhortatio ad

sacram communionem.

[Liber IV]

 

____________________________________________________________

 

 

 

QVOD GRATIA DEVOTIONIS HVMILITATE

ET SVI IPSIVS ABNEGATIONE ACQVIRITVR.

 

VOX DILECTI.

 

CAPITVLVM  XV.

 

Oportet te devotionis gratiam instanter quaerere, desideranter petere patienter et fiducialiter expectare; gratanter recipere, humiliter conservare, studiose cum ea operari: ac Deo terminum et modum supernae visitationis donec veniat committere. Humiliare praecipue te debes cum parum aut nihil devotionis interius sentis: sed non nimium deici, nec inordinate contristari. Dat saepe Deus in uno brevi momento: quod longo negavit tempore. Dat quandoque in fine: quod in principio orationis distulit dare. Si semper cito gratia daretur, et pro voto adesset: non esset infirmo homini bene portabile. Propterea in bona spe et humili patientia: expectanda est devotionis gratia. Tibi tamen et peccatis tuis imputa: cum non datur vel etiam occulte tollitur. Modicum quandoque est quod gratiam impedit et abscondit; si tamen modicum et non potius grande dici debeat: quod tantum bonum prohibet. Et si hoc ipsum modicum vel grande amoveris et perfecte viceris: erit quod petisti. Statim namque ut te Deo ex toto corde tradideris, nec hoc vel illud pro tuo libitu seu velle quaesieris, sed integre te in ipso posueris: unitum te invenies et pacatum; quia nil ita bene sapiet et placebit: sicut beneplacitum divinae voluntatis. Quisquis ergo intentionem suam simplici corde sursum ad Deum levaverit; se que ab omni inordinato amore seu displicentia cuiuslibet rei creatae evacuaverit: aptissimus gratiae percipiendae ac dignus devotionis munere erit. Dat enim Dominus ibi benedictionem suam: ubi vasa vacua invenerit. Et quanto perfectius infimis quis renuntiat, et magis sibi ipsi per contemptum sui moritur; tanto gratia celerius venit, copiosius intrat: et altius liberum cor elevat. Tunc videbit et affluet, et mirabitur et dilatabitur cor eius in ipso; quia manus Domini cum eo: et ipse se posuit totaliter in manu eius usque in saeculum. Ecce sic benedicetur homo, qui quaerit Deum in toto corde suo: nec in vanum accipit animam suam. Hic in accipiendo sacram eucharistiam, magnam promeretur divinae unionis gratiam; quia non respicit ad propriam devotionem et consolationem: sed super omnem devotionem et consolationem ad Dei gloriam et honorem.