BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hieronymus Cardanus

1501 - 1576

 

Hieronymi Cardani

de propria vita liber

 

____________________________________________________________________________

 

 

 

capvt ii

Natiuitas nostra

―――――

Tentatis, ut audiui, abortiuis medicamentis frustra, ortus sum an. MDI, VIII Calend. Octobris 1), hora noctis prima non exacta, sed paulo magis dimidia, et tamen besse minore. Erant autem figurae loca principalia eiusmodi, ut in Genitura VIII post finem Quadripartiti Ptolemaei 2) diximus 3). Consideraui ergo quod luminaria ambo cadebant sub angulis, et etiam nullum eorum aspiciebat ascendens 4) , quia erant in VI et XII. Poterant etiam esse in VIII cum hac conditione. Illa enim quia descendit, et non est angulus 5), dici potest cadens ab angulo. Et licet maleficae non essent in angulis 6), Mars tamen utrumque luminare damnabat ob locorum odium et cum Luna quadratum: ideo poteram esse monstrosus; sed quia locus 7) coniunctis praecedentis fuit Virgin. XXIX cui praeest Mercurius, et neque hic, neque locus Lunae, nec ascendentis 8) est idem, nec aspicit Virgin. penultiam partem, debui esse monstrosus, imo facile erat ut discerptus ex uentre matris prodirem, a quo parum abfui. Natus ergo, imo a matre extractus, tamquam mortuus, cum capillis nigris et crispis, recreatus balneo uini calidi, quod alteri potuit esse pernitiosum, mater conflictata tribus perpetuis diebus in partu, superstes euasi tamen.

Caeterum ut ad rem redeam, cum Sol et maleficae ambae, et Venus, et Mercurius, essent in signis humanis, ideo non declinaui a forma humana. Sed cum Iupiter esset in ascendente, et Venus totius figurae domina, non fui oblaesus, nisi in genitalibus, ut a XXI anno ad XXXI non potuerim concumbere cum mulieribus, et saepius deflerem sortem meam, cuique alteri propriam inuidens. Et cum Venus dominaretur, ut dixi, toti figurae, et Iupiter esset in ascendente, factus sum abiectae sortis, lingua parum blaesus, et addita est propensio (ut Ptolemaeus ait) media inter frigidam et harpocraticam, id est rapacem et inconsultam diuinationem, in quo genere (praesensionem 9) honestiore uocabulo dicunt) non obscure aliquando ualui, similiter ac in 10) aliis diuinandi generibus. Et quoniam Venus et Mercurius erant sub radiis Solis, illi uim uniuersam tribuentes, poteram et hoc modo aliquis euadere, quamuis cum Genesi adeo (ut Ptolemaeus appellat) misera et infortunata, nisi Sol ipse prorsus fuisset abiectus, cadens loco sexto, et a sua altitudine.

Remansit ergo sola quaedam uafrities, et animus minime liber, uerum omnia abrupta et interdicta consilia: ut uno uerbo dicam, destitutus corporeis uiribus, cum paucis amicis, paruo patrimonio, pluribus inimicis, quorum maximam partem neque nomine, neque uultu agnosco, absque humana sapientia, nec memoria ualidus, sed prouidentia aliquanto melior, ut nesciam cur conditio, quae ad familiam et maiores contemptibilis censetur, gloriosa, imo inuidiosa apud eosdem sit.

Hac die ortus est olim Augustus. Toto Romano Imperio noua indictio incipit. Ferrandus Hispaniarum Rex generosissimus, uxorque eius Elisabetha, classem primum emiserunt, qua totum Occidentem adepti sunt

 

――――――――

 

1) ortus sum an. MDI, VIII Calend. Octobris D : ortus sum an. M. D. VIII. Calend. Octobris MNS. 

2) Ptolemaei ego : Ptolomaei S, Ptolemæi, N, D. 

3) ut in Genitura VIII post finem Quadripartiti Ptolemaei diximus NSD : omisit M. Ces mots sont remplacés par le thème de la nativité. (??) 

4) 3° Apotelesmatum, cap. 8 M in margine 

5) angulus MND : angelus S. 

6) angulis MND : annulis S. 

7) sed quia locus NSD : sed cum adiicitur quod locus M. 

8) ascendentis MND : ascedentis, S. 

9) presensionem NSD : pretensionem M. 

10) similiter ac in NSD : similiter et in M.