BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hieronymus Cardanus

1501 - 1576

 

Hieronymi Cardani

de propria vita liber

 

____________________________________________________________________________

 

 

 

capvt xii

Disceptandi et profitendi studium

―――――

Tanto ardentior et efficacior in hoc fui: Bononiae ferme semper extemporanee professus. Inde quibus cum disputaturus essem, non audebant. Et triduana illa disceptatio Papiae cum Camutio instituta, publicata apud Senatum, ipse primo argumento primae diei siluit, uel iudicio etiam omnium aemulorum qui intererant: habentur eiusdem imagines quaedam typis excusae in Camutii monumentis. Adeo uero hoc notum fuit omnibus, ut non iam de argumenti subiecto, sed de ui quae inexpugnabilis uidebatur disputarent, et adhuc credo uiuat ea disceptatio. Branda, ut dixi praeceptor meus, arti et ingenio tribuebat, aemuli Daemoni, alii magis uerisimili coniectura meliori cuidam causae ac perfectiori. Neque enim Mediolani, aut Papiae, uel Bononiae, neque in Gallia, nec Germania, ab annis XXIII citra, aut contradictorem aut disputatorem inueni: nec ego glorior de hoc, nam puto si lapis essem, idem facturi essent. Non hoc enim est naturae meae uel excellentiae priuilegium, sed illorum qui congredi debent tenebrarum, nec si delphinem saepia inuoluat, et fugere cogat, gloriosum saepiae esse debet, sed conditio natalium.

Angelus Candianus coram multis eruditis, cum argumentatus esset, et ego respondissem, inde uellem uicem ei reddere, non erubuit dicere: «Ego me uelle argumentari testatus sum, non tibi respondere». Et erat medicus eruditissimus qui primas apud Principem nostrum in patria et apud Pannoniae Reginam in Belgio obtinuerat partes, uir maximae authoritatis et, si quid ad rem facit, opulentus.

Vnde cum profiterer simplicitatem et imperitiam, multi dicebant: «De uno scimus te mentiri et 1) esse peritissimum, de altero dubitamus, cum non uideamus quorsum tendat uerbum illud de imperitia, et maxime ab homine qui professus sit toties nunquam mentiri».

De profitendi exemplo inimitabili, iam desiit esse mirum quod in positiuo est (ut grammatici dicunt) cum in superlatiuo factum sit familiare. Nec experimentum uidere uelle tentarunt, nec desiit esse sol cum obducta est nubes profunda. Nec discruciari debes 2) cum tibi tot egregia lumina sint in cubiculo, si qui foris sunt nolint uideri 3), neque enim timendum ut res diuina intereat 4), nam flores exorientem solem adorant, Garamantes execrantur: ubique enim non solum diuina prouidentia est, sed uis aeterna lucet. Porro de profitendi munere extemporaneo non solum semper praestiti, sed alios etiam docui: et cum tantus in his uideri potuerim, neque in sermone gratia, nec in perorando facultas, ut quicquid additum ex una parte putes, tantumdem ex altera ademptum uideas. Namque in disputando adeo acris fui, ut omnes mirarentur exemplum, deuitarent experimentum, itaque uacuus ab hoc onere diu uixi, sed non magis quam cum duos uidissent praeter spem casus.

Vnum Papiae, inseruerat se Branda Porrus, praeceptor olim meus in philosophia, disputationi ordinariae, quam cum Camutio habebam in philosophia, namque, ut dixi, saepius ad eam me trahebant, existimantes in medicina nullam superesse gloriae spem, adducebatque Aristotelis authoritatem; tum ego 5), cum referret uerba, dixi: «Caue, quia deest ‹non› post ‹album›, et est contra te». Exclamauit Branda: «Non profecto». Ego, meo more, pituitam qua abundo exercens, lente contra dicebam, donec ipse iratus mittit pro codice; postulo ipsum, dari iubet, lego ut iacet; ille suspicatus me sublinire os, arripit librum e manibus, exclamans uelle fallere auditores, incipitque legere; ut aduenit ad uerbum illud, legit, siluit, obstupuerunt omnes: qui aderant, coniectis in me oculis, mirabantur. Accidit autem per eos dies ut Branda Mediolanum iret. Res scripta erat Senatui. Interrogant an uerum esset; uir sincerus et probus: «Certe, respondit, nimis uerum est. Credo quod ea die essem ebrius». Senatus conticuit labris distentis 6).

Alterum Bononiae cum Fracantiano primo professore in praxi medicae artis. Cum uenisset in contentionem de meatu fellis ad uentriculum et recitasset graece coram tota Academia (dissectio enim anatomica exercebatur 7)) dixi: «Deficit ‹οὐ›» Tum ille: «Non profecto». Cum ego quietius affirmarem, exclamant discipuli: «Mittatur pro codice». Mittit ille laetus, statim affertur, legit, inuenit ut dixeram ad unguem, siluit, obstupuit, admirabatur, sed magis etiam discipuli qui eo me per uim traxerant. Ex illa die adeo congressum meum fugiebat, ut monuerit famulos ut me uenientem ostenderent, atque ita deuitabat ne in uia occurreret. Cumque semel per dolum assidenti anatomiae superinduxissent, aufugit, et togae implicitus pronus cecidit, ex quo omnes qui aderant obstupebant, et ipse paulo post discessit, cum esset conductus ad plures annos.

 

――――――――

 

1) et NSD : omisit M. 

2) debes NSD : omisit M. 

3) uideri MNS : uidere D. 

4) intereat NSD : intereat nec quod summae uoluptati est possidere, nolint aliqui admittere M. 

5) ego NSD : ego inquam M. 

6) distentis NSD : distentis: imposterum nihil non potuissent cum antea crederent polliceri, M. 

7) exercebatur NSD : exercebant M.