BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hieronymus Cardanus

1501 - 1576

 

Hieronymi Cardani

de propria vita liber

 

____________________________________________________________________________

 

 

 

capvt xv

De amicis atque patronis

―――――

Amicorum ex adolescentia primum Ambrosius Varadeus latrunculorum ludi et musicae et similitudinis morum; post Prosper Marinonus, Papiensis; Octauianus Scottus, Mediolanensis, a quo saepe pecunia mutuo accepta adiutus sum; inde Gaspar, Gallareatus. In Saccensi autem oppido, arcta amicitia cum Ioanne Maria Mauroceno, patritio Veneto, et Paulo Illyrico, pharmacopola; post reditum, cum Philippo Archinto, Mediolanensi archiepiscopo, per quem Ludouico Madio, cuius ope et indigui et adiutus sum. Praeter caeteros Hieronymi Guerrini, gemmarii Mediolanensis, a quo multa didici arcana quae in libros, non ut qui a libris subripiunt, contuli; et per eum Francisco Belloto, Florentino, insinuatus sum; post Francisci Crucei, iurisconsulti egregii, uiri 1) probi et mathematicarum periti, a quo multum adiutus sum in causa Collegii; per Donatum etiam Lanzam, pharmacopolam, amicitiae Francisci Sfondrati, senatoris Cremonensis, qui postmodum cardinalis euasit; per hunc autem Praefecto criminum, et ipsi Cremonensi, Io. Baptistae Speciano 2), uiro erudito et uirtutis singularis; per quem innotui etiam 3) Alfonso Daualo 4), prouinciae proconsuli et militiae Caesareae duci. Per Sfondratum quoque munus 5) profitendi Papiae medicinam adeptus sum. Inde in amicitiam receptus Andreae Alciati, illius admirabilis iurisconsulti et rhetoris 6); tum in eius agnati Francisci, qui nunc cardinalis est; post duorum cardinalium Io. Moroni, uiri magnae sapientiae, ac Petri Donati Caesii, quorum trium maecenatum patrocinio res mea stat 7). Et cum his quartus est Christophorus 8) Madrutius, cardinalis Tridentinus, e principum illustrissimo genere, beneficiis erga nos et liberalitate in cunctos nemini secundus.

Post quos, ut ad pares etiam amicos redeam, Panaetii Beneuenti, Aretini, uiri optimi, familiaritas, mihi omni auro dignior uisa, affulsit, ipsa per se propria uirtute constans 9). Tum Thadaei Massae, uenerabilis antistitis Romae ac singularis prudentiae et integritatis. Antea uero Io. Meonae, a secretis gubernatoris prouinciae Dom Ferrandi Gonzaghae, similiter militiae Caesaris ducis. Sed et cum Carolo Bonromeo et Marco Antonio Amulio, Veneto, cardinalibus singularis uirtutis, totque aliis ut referre longum esset. Quippe ubi opera et authoritate Bonromei et Alciati Bononiam ueni medicinam professurus, cum Senatu illo toto illustrissimo amicitiam contraxi: sunt enim nobiles illi mirum in modum officiosi, humani atque prudentes splendidique 10).

Ex medicis, duos inculpatae uitae, eruditionis haud mediocris et ambos Mutinenses, Camillum Montagnanam et Aurelium Stagnum. Melchiorem praeterea de Valle, Mediolanensem, et Thomam Iseum, Brixiensem, singulari beneuolentia prosecutus sum, grauibus etiam ex hoc susceptis inimicitiis. Ex Anglis purpuratis, Ioannem Checum, institutorem tenerioris aetatis regis Odoardi sexti, et Claudium Laualum, Gallum, legatum regis sui apud Anglos, principemque Badolfiae. E nostris etiam ciuibus, non parum debeo singulari uirtuti Ludouici Tabernae, praefecti urbis sapientissimi. Ex professoribus, Franciscum Vicomercatum, Mediolanensem, philosophum, et suspexi 11) Andream Vesalium, in anatomica arte primarium. Duos quoque amicos paternos in pueritia colui, Augustinum Lauizarium, a libellis Senatus, Comensem, et Galeazium de Rubeis, fabrum, cuius mentionem saepius fecimus. Sed et Franciscum Bonafidem, medicum Patauinum, de quo etiam alias.

Multorum quoque eruditorum uirorum et amicorum mentionem praetereo quod, sine hac 12), noti sunt 13) orbi eruditione sua: ut quod testatus sum de gratia experimento uideatis, non oblitum eorum quibus quantum in me est uitam nomini suo praesenti testimonio daturus sum. Subiiciam ergo et Guilielmum Choul, praefectum Montium Prouinciae Narbonensis seu Allobrogum, uirum doctum, et Bonifacium Rhodiginum, iurisconsultum astrologumque egregium, uelut et Georgium Porrum, Rheticum, et Lucam Iustinianum, Genuensem, Gabrielem Aratorem, Carauagiensem, arithmeticum insignem. Verum singularem cum Ioanne Petro Albutio, medico et professore Mediolanensi, ac M. Antonio Maioragio, item Mario Gessio, Bononiensi, amicitiam contraxi. Laurentium quoque Zehener, Carinthiae medicum. Sed et Adriani Belgae singularis fuit fides erga me et multiplex officium ac beneficium.

Patrocinium autem principis Matellicae diuinius fuit, estque maius quam ut humano argumento partum uideri possit: omitto nunc animi illius singulares uirtutes, rege dignas, peritiam omnium rerum ac disciplinarum, amoenitatem ingenii, benignitatem, quid incrementa fortunae, splendorem patris ac sapientiam humano fastigio maiorem, memorem in utroque animum et beneficiorum et coniunctionis pristinae. Quid in me erat, quod allicere potuerit ad eiusmodi mansuetudinem? Non beneficia collata, non spes ex me concepta: senex, fortuna despectus, iacens, non ego uir gratiosus. Si quid esse potuit, sola opinio probitatis. Hos quales existimetis, uiros an deos potius? qui tantum amori studiorum, simplicitati morum, grato animo atque fideli, aeternis laboribus, laude dignis conatibus ac coeptis tribuerunt, quantum quisque alius potentiae, spei, beneficiis, consuetudini diuturnae, atque blanditiis impertiri solet.

 

――――――――

 

1) uiri MNS : iuri D. 

2) Speciano MD : Speciario NS. 

3) innotui etiam NSD : omisit M. 

4) Daualo MNS : Dauolo D. 

5) Per Sfondratum quoque munus NSD : Per Sfondratum etiam munus M. 

6) rethoris MNS : rectoris M. 

7) stat NSD : stat cum ille si qua est in me uirtus, quos dignos reor ut a posteris eorum memoria celebretur M. 

8) Et cum his est quartus Christophorus NSD : Et cum his et quartus Christophorus, M. 

9) constans NSD : constans perutilis dominorum suorum sempiternum testimonium M. 

10) 10 splendidique NSD : splendidique. Atque inter caeteros clari uiri………… Maluetii et uirtute cari et amicitia obseruabilis M. 

11) suspexi NSD : omisit M. 

12) hac NSD : his M. 

13) sint MNS : sunt D.